Bible

 

Leviticus 6

Studie

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

4 convicta delicti,

5 reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :

7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

9 Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.

10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :

16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

25 Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

417. His adjiciam hoc MEMORABILE :-

Visi sunt in mundo spirituali bini greges, unus erat ex Hircis et alter ex Ovibus.

Miratus sum quinam essent, quippe novi quod animalia Visa in mundo spirituali non sint animalia, sed quod sint correspondentiae affectionum et inde cogitationum ex illis qui ibi sunt; quare accessi propius, et sicut accessi, disparatae sunt similitudines animalium, et loco illorum visi sunt homines: et manifestatum est, quod qui faciebant gregem Hircorum essent qui se confirmaverunt in doctrina justificationis per solam fidem, et qui faciebant gregem Ovium essent qui crediderunt quod charitas et fides unum sint, sicut bonum et verum unum sunt.

Et tunc locutus sum cum illis qui visi sunt sicut Hirci, et dixi, "Cur ita congregati estis." Erant plerique ex Clero, qui gloriati sunt ex fama eruditionis, quia noverunt arcana justificationis per solam fidem.

Dixerunt, quod congregati sint ut sedeant concilium, quia audiverunt quod Dictum Pauli, (Romanos 3:28) quod "Homo fide justificetur sine operibus legis,"

non rite intellectum sit, quoniam Paulus per "Opera Legis" intellexit Opera Legis Mosaicae quae pro Judaeis: "Quod etiam vidimus clare ex ejus verbis ad Petrum,

Quem increpavit quod judaizaret, cum tamen sciret, quod 'nemo per Opera legis justificetur' (Galatas 2:14-16); 1

tum quod distinguat inter Legem fidei et Legem operum. ac inter Judaeos et Gentes, seu Circumcisionem et Praeputium (et per 'Circumcisionem' intelligit Judaismum, ut ubivis alibi); et quoque quod claudat illa per haec verba,

'Ergone Legem abrogamus per fidem: absit, sed legem stabilimus:'

haec omnia in una serie dicit, (Romanos 3:27-31); et quoque dicit in capite quod praecedit,

'Non auditores Legis justificabuntur a Deo, sed factores Legis justificabuntur' (Romanos 2:13);

tum, quod Deus 'reddet unicuique secundum Opera ejus,' (Romanos 2:6);

et adhuc.

Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum' (2 Corinthios 5:10);

praeter plura apud illum; ex quibus patuit, quod Paulus rejecerit fidem absque bonis operibus, aeque ac Jacobus, (2:17-26). Quod a Paulo intellecta sint Opera Legis Mosaicae, quae pro Judaeis, insuper confirmati sumus ex eo, quod omnia statuta pro Judaeis apud Mosen dicantur 'Lex,' ita 'Opera Legis,' quod vidimus ex his:

'Haec Lex minchae,' (Leviticus 6:7 seq. (B.A. 14 seq.));

'Haec Lex sacrificii,' (Leviticus 7:1);

'Haec Lex sacrificii pacificorum,' (Leviticus 7:7, 11 seq.);

'Haec Lex pro holocausto, pro mincha, pro sacrificio peccati et reatus, pro impletionibus,' (Leviticus 7:37); 2

'Haec Lex bestiae et avis,' (Leviticus 11:46 seq.);

'Haec Lex parientis pro filio aut filia,' (Leviticus 12:7); Haec Lex leprae' (Leviticus 13:59; 14:2, 32, 54, 57);

'Haec Lex fluxu affecti,' (Leviticus 15:32); 3

'Haec Lex zelotypiae,' (Numeri 5:29-30);

'Haec Lex Naziraei,' (Numeri 6:13, 21);

'Haec Lex mundationis,' (Numeri 19:14);

'Haec Lex de vacca rufa,' (Numeri 19:2);

Lex pro Rege, (Deuteronomius 17:15-19);

imo totus Liber Mosis vocatur 'Liber Legis,' (Deuteronomius 31:9, 11-12, 26);

tum etiam apud Evangelistas, (Luca 2:22; 24; Johannes 1:46 (B.A. 45); 7:22-23; 8:5; et alibi).

His quoque addiderunt, quod viderint apud Paulum, quod Lex Decalogi vivenda sit, et quod impleatur a charitate, quae est amor erga proximum, (Romanos 13:8-11), ita non a sola fide. Dixerunt, quod propter haec convocati fuerint.

Sed ne turbarem illos recessi; et tunc iterum e longinquo visi sunt sicut Hirci, et quandoque sicut cubantes, et quandoque sicut stantes; sed avertebant se a grege Ovium. Sicut cubantes apparebant cum deliberabant, et sicut stantes cum concludebant. At visum meum tenui in cornibus illorum; et miratus sum, quod cornua in frontibus illorum nunc apparerent sicut porrecta antrorsum et sursum, nunc incurvata retrorsum versus tergum, et tandem prorsus reflexa; et tunc subito convertebant se omnes ad gregem Ovium, sed usque apparebant ut Hirci. Quare iterum accessi, et interrogavi "Quid nunc."

Dixerunt quod concluserint quod "Sola fides producat bona charitatis, quae vocantur bona opera, sicut arbor producit fructus."

At tunc auditum est tonitru et visum est fulgur desuper, et mox apparuit Angelus, stans inter binos illos greges, qui clamavit ad gregem Ovium, "Ne auscultate; non recesserunt a fide sua priore, quae est, quod Deus Pater misereatur propter Filium, quae fides non est fides in Dominum; nec fides est arbor, sed homo est arbor; at paenitentiam agite, et spectate ad Dominum, et habebitis fidem; fides ante illud non est fides in qua aliquod vivum est."

Voluerunt tunc Hirci reflexe cornuti accedere ad Oves, sed Angelus stans inter illos dividebat Oves in binos greges, et dixit illis a sinistris, "Adjungite vos Hircis; sed dico vobis, quod venturus sit Lupus, qui rapiet illos, et vos cum illis."

Sed postquam separati sunt bini greges Ovium; et illi a sinistris audiverunt minacia verba Angeli, inspexerunt se mutuo, et dixerunt, "Colloquamur cum pristinis consociis nostris." Et tunc sinister grex loquebatur ad dextrum, dicens, "Cur recessistis a Pastoribus vestris; annon fides et charitas unum sunt, sicut arbor et fructus unum sunt; arbor enim per ramum continuatur in fructum; divellite aliquid e ramo quod influit per continuum in fructum, annon periturus est fructus; - quaerite nostros Sacerdotes annon ita sit."

Et tunc quaesiverunt, et Sacerdotes circumspexerunt ad reliquos, qui nictabant palpebris ut dicerent, quod bene loquantur et posthac responderunt, quod ita sit, "Conservatur fides per fructus;" sed non voluerunt dicere, Continuatur fides in fructus.

At tunc unus ex Sacerdotibus, qui fuit inter Oves a dextris, surrexit et dixit, "Responderunt ad vos, quod ita sit, sed usque ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant."

Quare quaesiverunt, "Quomodo tunc cogitant; cogitantne sicut docent."

Dixit ille, "Non; cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem aut vitam aeternam, non sit bonum sed malum, ex causa quia homo per opus a se vult semetipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris; et quod ita sit cum omni bono opere, in quo homo sentit suam voluntatem: quare apud se vocant bona opera ab homine non benedicta sed maledicta, et quod mereantur Infernum potius quam Caelum."

Sed dixerunt e grege sinistro, "Loqueris mendacia contra illos; praedicantne charitatem et ejus opera, quae vocant opera fidei, coram nobis manifeste."

Et ille respondit, "Non intelligitis praedicationes illorum; solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; cogitant modo charitatem moralem, et bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt; homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem; verum illustretur hoc per comparationes: quod arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: dicunt etiam quod vitis producat uvas; sed si homo facturus esset bona spiritualia sicut vitis uvas, faceret labruscas."

At tunc quaesiverunt, "Qualia ergo illis sunt bona charitatis seu opera, quae sunt fructus fidei."

Respondit quod "Sint inconspicua, intus in homine a Spiritu Sancto, de quo homo nihil scit."

Sed dixerunt, "Si homo nihil scit de illis, omnino erit aliqua conjunctio: alioquin quomodo possunt vocari opera fidei; forte tunc bona illa insensibilia insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum mediantem, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem, et sic conscientiam et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam illis simile."

At respondit, quod "Non; et si dicunt quod per talia fiat quia per fidem, usque confarciunt illa in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat quod non ex fide; quidam usque tradunt talia, sed ut Signa fidei non autem ut Vincula ejus cum charitate. Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum."

Et tunc dixerunt, "Annon sic conjunctio, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum."

Sed respondit, "Non hoc cogitant; sed per solum auditum Verbi, ita non per intellectum Verbi, ne per intellectum intret aliquid manifeste in cogitationem et voluntatem hominis; asserunt enim quod omne voluntarium hominis sit meritorium, et quod homo in spiritualibus non possit aliquid inchoare, velle, cogitare, intelligere, credere, operari et cooperari, plus quam stipes: sed usque aliud est cum influxu Spiritus Sancti per fidem in loquelas praedicatorum quia hae sunt actus oris, et non actus corporis, tum quia per fidem agit homo cum Deo, sed per charitatem cum hominibus."

Sed unus, cum audivit quod per solum auditum Verbi et non per intellectum Verbi, indignatus dixit, "Num sic per intellectum verbi a solo Spiritu Sancto, dum homo in concione avertit se aut sedet surdus sicut stipes, aut cum dormit, aut ex solo halitu ex volumine Verbi; sed quid ludicrius."

Post haec vir quidam e dextro grege praepollens reliquis judicio, petiit ut audiretur. Et loquens dixit, "Audivi quemdam dicentem, 'Plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem;' sed quaesivit alter, 'Num bibiturus es vinum ex tuo scypho per tuam dextram;' et dixit, 'Non, sed ex scypho inconspicuo, per manum inconspicuam;' et respondit alter, 'Certe tunc non inebriaberis.'" Mox idem vir dixit, "Sed me audite, quaeso: ego dico vobis, bibite vinum ex Verbo intellecto; nostisne quod Dominus sit Verbum; estne Verbum ex Domino; estne sic Ipse in illo; si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id est Domino, ex Ipsius ore et Voluntate; et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse ducet vos et faciet, et hoc faciet per vos, et vos sicut ex vobis: quis potest dicere, qui facit aliquid ex Rege, illius ore et voluntate, 'Hoc facio ex me, ex meo ore seu mandato, ex mea voluntate.'" Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, "Ministri Dei, ne seducite gregem."

His auditis maxima pars gregis sinistri recessit, et gregi dextro se associavit.

Aliqui etiam tunc e Clero dicebant, "Audivimus quod non prius; sumus Pastores, non relinquemus Oves:" et recesserunt una cum illis, et dicebant, "Ille vir locutus est verbum verum; quis dicere potest qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius Ore et Voluntate, 'Hoc facio ex me;' quis dicit qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, 'Hoc facio ex me;' nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit fidei et operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; non potest inveniri, quia non potest dari, non enim est fides in Dominum Qui est Verbum, et inde nec est fides e Verbo."

Sed reliqui Sacerdotes abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, "Sola fides, Sola fides vivet usque."

Poznámky pod čarou:

1. 14-16 pro "14, 15"

2. 37 pro "38"

3. 32 pro "31"

  
/ 962