Bible

 

Leviticus 3

Studie

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1158

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1158. [Vers. 14.] "Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te." - Quod significet quod laetitiae et gaudia, quae ex cultu et ex vita secundum traditiones gentis Babylonicae exspectata sunt, conversa sint in fletum et in luctum, constat ex significatione "fructuum desiderii animae", quod sint laetitiae et gaudia, quae ex cultu et vita secundum traditiones religionis Babylonicae exspectata sunt; quod haec per illa verba significentur, est quia per illa quae in versu 12, 13, enumerata sunt, significantur omnia doctrinae et cultus religiosi istius, ex quibus illi, qui vitam post mortem credunt, exspectant sibi laetitias et gaudia; haec itaque sunt "fructus desiderii animae illorum": et ex significatione "abierunt a te", quod sit quod dissipata sint, et quoque quod conversa sint in fletum et luctum, quia in cruciatus inferni. Illae laetitiae et illa gaudia, quae exspectant, sunt modo externa, ita corporea et mundana, nesciunt enim quid laetitiae et gaudia interna, quia in nullis veris ex Verbo sunt, ita in nullis veris ex Domino, sed ex illo qui se vicarium Ipsius vocat, ex quo non vera possunt produci sed falsa, ex causa quia pro fine habent imperium; quare, ut populus sub jugo imperii ejus teneantur, tradit talia quae jucundant corpus ex se et ex mundo.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

(7) Lex Septima Providentiae Divinae est, Ut homo non immittatur in vera fidei et in bona amoris a Domino, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem (vitae: praestat enim ut homo constanter malus sit, quam ut bonus et postea malus, sic enim fit profanus: permissio mali etiam inde est. – Dominus potest unicuique homini, qui sanae rationis est, dare affectionem veri et inde fidem, et affectionem boni et inde amorem, id per detentionem ab amoribus malis, qui sunt proprii ejus; quantum enim homo ab ills detinetur, tantum est in intellectu veri et in voluntate boni: vidi ipsos diabolos redactos in talem statum; in quo cum fuerunt, locuti sunt vera ex intellectu et fide, et fecerunt bona ex voluntate et amore, in quem statum radacti sunt, quia negaverunt quod non potuerint intelligere vera et facere bona: ast ut primum detentio ab amoribus propriis illorum relaxata est, et redierunt in cupiditates amorum suorum, pro fide veri erat illis fides falsi, et pro amore boni erat illis amor mali: hoc testatum est saepius, et coram pluribus. Inde patuit quod unusquisque possit reformari, et quod reformari non aliud sit quam removeri a malis amoribus; quomodo autem homo removetur ab illis, supra dictum est. Quod id non fiat a Domino, est causa, quia illi qui in affectionem veri et inde fidem, et in affectionem boni et inde amorem, veniunt, et non constanter in illis affectionibus ad finem vitae manent, sed remittunt se in amores a quibus se retinuerunt, sancta profanant.

[3] Sunt plura profanationis genera, sed hoc genus est omnium gravissimum. Sors enim illorum post mortem est terribilis: non sunt in inferno, sed sub inferno, et ibi non cogitant nec volunt, sed vident et agunt; vident quae non sunt, et non vident quae sunt; et agunt sicut omnia agerent, et tamen nihil agunt; sunt prorsus phantasiae deliria: et quia non cogitant nec volunt, non sunt homines amplius, humanum enim est cogitare et velle; inde non vocantur illi vel illae, sed in neutro genere, illa vel illud; cum spectantur in aliqua luce caeli, apparent sicut sceleta obtecta cute nigricante: tales fiunt illi qui semel reformati sunt, et non manent. Causa tam horrendae sortis illorum etiam dicetur: per reformationem fit illis communicatio cum caelo; inde influunt bona et vera, per quae aperiuntur interiora mentis illorum, et ad latus removentur mala; si manent in hoc statu ad mortem, felices sunt, at si non manent fiunt infelices; mala enim tunc quae remota sunt refluunt, et commiscent se cum veris et bonis, ita infernum cum caelo apud illos, usque ut separari nequeunt; nam quicquid hominis menti semel per amorem impressum est, hoc non exstirpatur; quare post mortem, quia bona non separari possunt a malis, nec vera a falsis, tota mens eruitur; inde non amplius illis est cogitatio et voluntas; quod remanet est sicut crustaceum exempto nucleo, aut sicut cutaneum et simul osseum absque carne, hoc enim ab homine apud illa superest. Sciatur ergo quod non periculum sit venire a malo ad bonum, sed quod periculum sit venire a bono ad malum.

  
/ 1232