Bible

 

Leviticus 21

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,

2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,

3 et sorore virgine quæ non est nupta viro :

4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.

5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.

6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,

8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.

9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.

10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :

11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.

13 Virginem ducet uxorem :

14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :

15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,

18 nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,

19 si fracto pede, si manu,

20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.

21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :

22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,

23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.

24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

625. "Immaculati enim sunt coram Throno Dei," significat quia sunt in veris ex bono a Domino. - Per "immaculatos" significantur qui non in falsis sunt, proinde qui in veris; "maculae" enim significant falsa, proprie falsa ex malo; per "Thronum Dei" significatur Dominus et Caelum (14, 233); et quia omnes qui in bono sunt a Domino, apparent sicut in veris sint, ideo per quod "immaculati sint coram Throno Dei" significatur quod in veris sint ex bono a Domino. Omnes enim qui ducuntur a Domino, tenentur in bono ab Ipso, et ex bono illo non procedit nisi verum; et si falsum, est falsum apparens, et hoc spectatur a Domino simile vero, solum per modificationem lucis Caeli in alio colore; bonum enim, quod intus in illo est, id ita qualificat: datur enim falsum ex malo, et quoque falsum ex bono; utrumque potest apparere in externa forma simile, sed usque prorsus dissimilia sunt, quia id quod intus est, facit essentiam, et producit quale ejus. Quoniam per "maculas" significantur falsa, ideo Prohibitum fuit, ne aliquis ex semine Aharonis, in quo esset Macula, accederet ad Altare, ac intraret intra Velum, (Leviticus 21:17-23)

per quod significabatur, quod immaculati essent: et quoque Prohibitum fuit, ne aliquod sacrificium ex bobus, vitulis, ovibus, capris, agnis, in quibus esset Macula, fieret, (Leviticus 22:15);

maculae etiam ibi recensentur.

  
/ 962