Bible

 

Leviticus 21

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,

2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,

3 et sorore virgine quæ non est nupta viro :

4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.

5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.

6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,

8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.

9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.

10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :

11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.

13 Virginem ducet uxorem :

14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :

15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,

18 nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,

19 si fracto pede, si manu,

20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.

21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :

22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,

23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.

24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 862

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

862. [Vers. 4.] "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati." Quod significet qui non falsificaverunt vera Verbi, constat ex significatione "inquinari" et "contaminari cum mulieribus", quod sit falsificare vera Verbi; simile enim per illud significatur, quod per "scortari" et "meretricari." Quod per "scortationes", "meretricatus" et "adulteria", quae toties in propheticis Verbi nominantur, significentur falsificationes et adulterationes veri ac boni doctrinae ecclesiae, ita Verbi, videatur supra (n. 141, 161, 511, 695 [d] 803 [a]): inde est quod sequatur, "virgines enim sunt", per quod significatur quod in affectione seu amore veri propter verum sint. Causa quod de illis centum quadraginta quatuor millibus dicatur quod "cum mulieribus non inquinati essent, quia virgines sunt", est quia per illos "centum quadraginta quatuor millia" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt; et illi qui in veris ex bono sunt, non possunt falsificare vera; bonum enim aperit spiritualem mentem, quae recipit lucem e caelo, ac illustrat mentem naturalem; inde vera, quando apparent, agnoscuntur et recipiuntur, ac falsa rejiciuntur: aliter prorsus apud illos qui in veris absque bono sunt; hi tametsi credunt se in veris esse, usque sunt in falsis: vera enim absque bono non aliquam lucem nec vitam habent; quare sunt intus sicut nigra et sunt mortua; ideo cum interius ab illis spectantur, tunc vel falsificantur vel sicut nulla forent disparantur. Talia sunt vera Verbi apud illos qui in fide separata a charitate sunt; hi dum ex Verbi sensu litterae loquuntur, non possunt aliter quam vera loqui, quia omnia Verbi vera sunt; sed quae in sensu litterae exstant sunt apparentiae veri, quia pro simplicibus et infantibus, et inde ad illorum captum; at dum aliquis ex illis qui in fide separata a charitate sunt, interius lustrat illa, ac satagit illorum genuinum sensum seu genuinum verum educere, labitur in falsa, per quae ipsa vera caeli destruit, et inde sibi caelum claudit: aliter illi qui in veris ex bono sunt, hi enim a Domino continue illustrantur; nam Dominus influit in bonum, et per bonum in vera apud hominem, non autem in vera absque bono, ita nec in fidem absque charitate.

  
/ 1232