Bible

 

Leviticus 18

Studie

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :

3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

7 Turpitudinem patris tui, Turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis Turpitudinem ejus.

8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.

15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.

20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,

25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.

27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.

29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

   

Bible

 

Nehemiae 10

Studie

   

1 Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,

2 Saraias, Azarias, Jeremias,

3 Pheshur, Amarias, Melchias,

4 Hattus, Sebenia, Melluch,

5 Harem, Merimuth, Obdias,

6 Daniel, Genthon, Baruch,

7 Mosollam, Abia, Miamin,

8 Maazia, Belgai, Semeia : hi sacerdotes.

9 Porro Levitæ, Josue filius Azaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel,

10 et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,

11 Micha, Rohob, Hasebia,

12 Zachur, Serebia, Sabania,

13 Odaia, Bani, Baninu.

14 Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Ælam, Zethu, Bani,

15 Bonni, Azgad, Bebai,

16 Adonia, Begoai, Adin,

17 Ater, Hezecia, Azur,

18 Odaia, Hasum, Besai,

19 Hareph, Anathoth, Nebai,

20 Megphias, Mosollam, Hazir,

21 Mesizabel, Sadoc, Jeddua,

22 Pheltia, Hanan, Anaia,

23 Osee, Hanania, Hasub,

24 Alohes, Phalea, Sobec,

25 Rehum, Hasebna, Maasia,

26 Echaia, Hanan, Anan,

27 Melluch, Haran, Baana.

28 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum,

29 omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus,

30 et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.

31 Populi quoque terræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universæ manus.

32 Et statuemus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,

33 ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri.

34 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi :

35 et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini :

36 et primitiva filiorum nostrorum, et pecorum nostrorum, sicut sciptum est in lege, et primitiva boum nostrorum, et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri :

37 et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.

38 Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri.

39 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.