Bible

 

Leviticus 17

Studie

   

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos : Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens :

3 Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,

4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit : quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.

5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.

6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino :

7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.

8 Et ad ipsos dices : Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,

9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.

10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui pereginantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,

11 quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit.

12 Idcirco dixi filiis Israël : Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.

13 Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.

14 Anima enim omnis carnis in sanguine est : unde dixi filiis Israël : Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est : et quicumque comederit illum, interibit.

15 Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum : et hoc ordine mundus fiet.

16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 458

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

458. "Ut non adorarent daemonia," significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et unum faciant cum sui similibus in Inferno. - Per "daemonia" significantur concupiscentiae mali oriundae ex amore mundi; causa est, quia in Inferno illi vocantur daemones qui in illis concupiscentiis sunt; et quoque homines qui in iisdem sunt, fiunt daemones post mortem. Est quoque conjunctio talium hominum cum illis; unusquisque enim homo conjunctus est spiritibus quoad affectiones, usque adeo ut unum faciant. Ex quibus patet, quot "adorare daemonia" sit litare concupiscentiis illis ex amore illorum. Qui itaque solam fidem invocat, sicut religionis suae caput, aut sicut suum idolum, ille quia non inquirit aliquod malum apud se quod dicat peccatum et ideo non vult illud per paenitentiam removere, manet in illo; et quia omne malum ex concupiscentiis conflatum est, et non est nisi quam fasciculus concupiscentiarum, sequitur quod qui non inquirit aliquod malum apud se, ac fugit illud ut peccatum contra Deum, quod unice fit per paenitentiam fiat post mortem daemon. Non aliud per "daemones" et "daemonia" quam tales concupiscentiae, significantur in sequentibus locis:

"Sacrificant Daemonibus, Deo non," (Deuteronomius 32:17);

Filii Israelis "non sacrificabunt 1 amplius Daemonibus, post quos scortati sunt," (Leviticus 17:7; Psalm. 106:37);

"Occurrent Tziim cum Ijim, et Daemon sylvestris socio suo obviabit," (Esaias 34:14);

"Cubabunt 2 ibi Tziim, et implebuntur Domus eorum Ochim, et habitabunt ibi Filiae noctuae, et Daemones sylvestres saltabunt ibi," (Esaias 13:21);

per "Tziim," "Ijim," "Ochim," "Filias noctuae," significantur variae concupiscentiae; "Daemones sylvestres" sunt concupiscentiae quales Priaporum et Satyrorum.

"Babylon facta est habitaculum Daemonum, et custodia omnis spiritus immundi," (Apocalypsis 18:2).

Daemones, quos Dominus ejecit, fuerant tales concupiscentiae cum vixerunt in mundo (De quibus Matthaeus 8:16, 28; 9:32-33; 10:8; 12:22; 15:22; Marcus 1:32, 34; 3 Luca 4:33-37, 41; 8:2, 26-40; 9:1, 37-42, 49; 5 13:32). 4

Poznámky pod čarou:

1. sacrificabunt pro "sacrificabant"

2. Cubabunt pro "Cantabunt"

3. 32, 34 pro "32, 33, 34"

4. 33-37 pro "33 ad 38"

5. 37-42, 49 pro "37 ad 44 ad 50"

  
/ 962