Bible

 

Leviticus 14

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :

3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.

5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :

6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,

7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.

8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.

11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,

12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,

13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.

14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :

15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.

17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,

18 et super caput ejus.

19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,

20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,

22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :

23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :

25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :

26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,

27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :

28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :

29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :

30 et turturem sive pullum columbæ offeret,

31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.

32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,

35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.

36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :

37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,

38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.

39 Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,

40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :

41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,

42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.

43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :

45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :

47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.

48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :

49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :

50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.

53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,

55 lepræ vestium et domorum,

56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,

57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 600

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

600. "Et posuit pedem suum dextrum super mare et sinistrum super terram." - Quod significet sensum litterae qui naturalis, in quo sunt omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "pedum", cum de angelo per quem intelligitur Dominus quoad Verbum, quod sit Divinum Verum in ultimis, seu Verbum in sensu naturali, qui est sensus litterae (de qua supra, n. 65, 69): (per "pedes" in communi sensu significantur naturalia, ex causa quia homo a capite ad plantas pedum correspondet caelo, quod in toto complexu refert unum Hominem; caput correspondet caelo intimo seu tertio, cujus angeli sunt caelestes; pectus usque ad lumbos correspondet medio seu secundo caelo, cujus angeli vocantur spirituales; ac pedes correspondent ultimo seu primo caelo, cujus angeli sunt caelestes naturales et spirituales naturales; at ipsae plantae pedum correspondent mundo, in quo omne est naturale: ex quibus patet unde est quod "pedes" significent naturalia (de qua correspondentia videantur plura in opere De Caelo et Inferno 59-86, et 87-102):

[2] inde nunc patet unde est quod [per] "pedes angeli", per quem hic repraesentatus est Dominus quoad Verbum, significetur sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus: - ) et ex significatione "pedis dextri super mare et sinistri super terram", quod sint omnia caeli et ecclesiae; per " 1 dextrum" enim significantur omnia boni ex quo verum, et per "sinistrum" omnia veri ex bono; et per "mare" et "terram" significantur omnia caeli et ecclesiae exteriora et interiora, per "mare" exteriora et per "terram" interiora; et quia omnia caeli et ecclesiae se referunt ad bonum et ad verum, tum ad exteriora et interiora, ideo per illa verba communiter significantur omnia caeli et ecclesiae. Quod visus sit stare "super mari et super terra", est quia simili"; facies rerum apparet in mundo spirituali quae in mundo naturali, nempe quod sicut in hoc etiam in illo sint maria et quoque terrae; maria circumcirca, et terrae inter illa (videatur supra, n 275, 342, 538 [a, c]): ex quo constare potest quod per "mare et terram" significentur omnia caeli et quoque ecclesiae.

[3] Quoniam in Verbo passim dicitur "dextrum et sinistrum", et in aliquibus locis solum "dextrum" aut solum "sinistrum", velim paucis exponere quid per unum et alterum, et quid per utrumque simul, significatur. Hoc cognosci potest ex plagis in mundo spirituali: ad dextrum ibi est meridies et ad Sinistrum est septentrio, ac ante est oriens ac post est occidens: angelus enim perpetuo conversus est ad Dominum ut Solem; quare ante illum est Dominus ut oriens, et post illum est Dominus ut occidens; et a dextro est meridies, et a sinistro est septentrio. Ex hac conversione est quod "dextrum" significet verum in luce et "sinistrum" verum in umbra; seu quod idem, quod "dextrum" significet spirituale bonum quod est verum in luce, et "sinistrum" spirituale verum quod est verum in umbra; ita quoque "dextrum" significat bonum ex quo verum, ac "sinistrum" verum ex bono. Talia significantur per omnes partes corporis et quoque capitis dextras et sinistras, ut per dextrum et sinistrum oculum, per dextram et sinistram manum, per dextrum et sinistrum pedem, et sic porro; retenta usque propria significatione membri et partis. Ex his paucis sciri potest quid in Verbo tam Novi quam Veteris Testamenti in genere et in specie significatur per "dextrum" et "sinistrum", ut in sequentibus his locis:

[4] - Apud Matthaeum,

"Tu cum feceris eleemosynam, ne cognoscat sinistra tua quid fecerit dextra, ut sit tua eleemosyna in occulto" (6:34 2 ):

per hoc significatur quod bonum sit faciendum ex bono et propter bonum, et non propter semet et mundum ut appareat; per "eleemosynam" intelligitur omne bonum opus; et per "ne cognoscat sinistra quid fecerit dextra" significatur quod bonum faciendum sit ex ipso bono, et non absque bono, quoniam id non est bonum: per "dextram" significatur bonum ex quo, et per "sinistram" verum ex bono, ut supra dictum est; hoc unum agit apud illos qui in bono amoris et charitatis sunt, at non unum apud illos qui spectant semet et mundum in bonis quae agunt; quare per "sinistram" hic intelligitur scire et agere absque bono: "ut sit eleemosyna tua in occulto" significat ne sit propter apparentiam.

[5] Apud eundem,

"Et" Rex "statuet oves a dextris suis, hircos vero a sinistris; et dicet iis qui a dextris, Venite, benedicti Patris mei, tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi:.... et dicet iis a sinistris, Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus" (25:33, 34, 41):

qui non scit quid in proprio sensu per "oves" et quid per "hircos" significatur, opinari potest quod per "oves" intelligantur omnes boni, et per "hircos" omnes mali; sed in proprio sensu per "oves" intelliguntur illi qui in bono charitatis erga proximum sunt et inde in fide, et per "hircos" intelliguntur illi qui in fide separata a charitate sunt, ita omnes super quos judicium ultimo tempore ecclesiae futurum est; nam omnes qui in bono amoris in Dominum et inde in bono charitatis et fidei fuerunt, ante ultimum judicium in caelum sublati sunt; et omnes qui in nullo bono charitatis et inde fide, proinde omnes qui interius et simul exterius mali fuerunt, in infernum ante ultimum judicium conjecti sunt; at qui interius boni fuerunt, et non aeque exterius, et qui interius mali fuerunt at exterius in bono, omnes illi relicti sunt ad ultimum judicium; tunc qui interius boni fuerunt, sublati sunt in caelum, et qui interius mali fuerunt, conjecti sunt in infernum (de qua re videantur quae ex visis et auditis dicta sunt in opusculo De Ultimo Judicio): ex illis constare potest quod per "hircos" intelligantur illi qui in fide separata a charitate fuerunt; quemadmodum etiam per

"Hircum" apud Danielem (cap. 8:5-25), et apud Ezechielem (cap. xxxi5:17).

Inde constare potest quod per "dextram", ubi "oves", intelligatur bonum charitatis et inde fidei; et per "sinistram", ubi "hirci", intelligatur fides separata a charitate. Quod ovibus dictum sit quod "possiderent tanquam hereditatem paratum illis regnum a fundatione mundi", est quia in caelis a dextris est meridies, ubi sunt omnes qui in veris ex bono sunt; in ipsa enim meridionali parte est ipsum Divinum procedens tale, quod intelligitur per "regnum paratum a fundatione mundi": ideo quoque vocantur "benedicti Patris me", per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, ex quo omnia caeli. At de hircis, qui a sinistris, non dicitur "paratum a fundatione mundi", sed "ignis aeternus paratus diabolo et angelis ejus"; quia mali sibi ipsis parant infernum. Vocantur "maledicti" quia per "maledictos" in Verbo intelliguntur omnes qui se avertunt a Domino, nam illi rejiciunt charitatem et fidem ecclesiae. Quid per "ignem aeternum" significatur, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 566-575).

[6] Per

"Binos latrones", quorum unus a dextris et alter a sinistris Domini crucifixi fuerunt (Matthaeus 27:38; Marcus 15:27; Luca 23:39-43),

similes intelliguntur qui per "oves" et qui per "hircos"; quare uni, qui agnovit Dominum, dictum est, quod "cum Ipso esset in Paradiso."

[7] Apud Johannem,

Jesus dixit discipulis piscantibus, "Mittite in dextras partes navigii rete, tunc invenietis: miserunt itaque; et non amplius illud trahere potuerunt prae multitudine piscium" (21:6):

quoniam per "piscationem" in Verbo significatur instructio et conversio hominum qui in bono externo seu naturali sunt, in quo bono plures eo tempore ex gentibus fuerunt, per "pisces" enim significantur illa quae naturalis hominis sunt, et per "navigium significatur doctrina ex Verbo, quare per "dextras partes" ejus significatur bonum vitae; inde constare potest quid significatur per quod Dominus dixerit quod "mitterent rete in dextras partes navigii", nempe ut docerent bonum vitae: quod sic ad ecclesiam converterent gentes, significatur per quod "invenerint copiam, ut prae multitudine piscium non valerent trahere rete"; quisque potest videre quod Dominus non dixerit ut "in dextras partes mitterent rete", nisi "dextra pars" esset significativa.

[8] Apud Matthaeum,

"Si oculus dexter scandalizaverit te, erue illum et abjice abs te;.... et si dextra tua [manus] scandalizaverit, amputa illam et abjice abs te" (5:29, 30):

quod Dominus per "dextrum oculum" et per "dextram manum" non intellexerit dextrum oculum et dextram manum, quisque videre potest ex eo, quod dicatur quod oculus "eruendus sit", et quod manus "amputanda", si scandalizaverint; sed quia per "oculum" in senSu spirituali significatur omne id quod est, intellectus et inde cogitationis, et per "dextram manum" omne id quod est voluntatis et inde affectionis, constare potest quod per "Si oculus dexter scandalizaverit, eruendus sit", significetur si cogitaret malum quod id ex cogitatione rejiciendum Sit; et quod per "Si dextra manus scandalizaverit, amputanda sit", significetur si vellet malum quod id voluntatis excutiendum sit: ipse enim oculus non potest scandalizare, nec dextra manus, sed cogitatio intellectus et affectio voluntatis, quae correspondent, possunt. Quod dicatur "dexter oculus" et "dextra manus", et non sinister oculus et sinistra manus, est quia per "dextrum" significatur bonum et in opposito sensu malum, at per "sinistrum" significatur verum et in opposito sensu falsum; et omnis scandalizatio fit ex malo, non autem ex falso nisi falsum sit falsum mali: quod haec dicta sint de interno homine, cujus est cogitare et velle, et non de externo, cujus est videre et agere, constat quoque ex illis quae proxime ibi praecedunt de "muliere aliena", quod solum illam aspicere ex concupiscentia sit adulterium committere.

[9] Apud Evangelistas,

Mater filiorum Zebedaei petiit a Jesu, ut unus filiorum ejus sederet ad dextram, alter ad sinistram in regno Ipsius; dixit Jesus, "Nescitis quid petitis;.... sedere ad dextram meam et ad sinistram meam, non meum est dare, nisi iis quibus datum est a Patre" (Matthaeus 20:20, 21, 22,] 23; Marcus 10:35-40):

quod "mater filiorum Zebedaei", Jacobi et Johannis, 3 petierit illa, erat ut per "matrem" intelligatur ecclesia, per "Jacobum" charitas, et per "Johannem" bonum charitatis actu; haec duo, seu illi qui in iis sunt, in caelo ad dextram et ad sinistram Domini sunt; ad dextram ibi est meridies, et ad sinistram septentrio, et in meridie sunt qui in luce veri ex bono clara sunt, et in septentrione qui in luce veri ex bono obscura sunt: ipsum Divinum procedens a Domino ut Sole producit Divinam sphaeram talem in illis plagis; quapropter non alii ibi possunt esse quam qui in illis veris ex bono sunt; hoc significatur per quod "sedere ad dextram et ad sinistram Domini, non sit nisi iis quibus datum seu paratum est a Patre"; per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum Divini Amoris, ex quo caelum et omne caeli; quare per illa Domini verba intelligitur quod Dominus det illis ad dextram et ad sinistram suam in caelis sedere, quibus a fundatione mundi paratum Est in meridie et in septentrione hereditatem sortiri.

[10] Quod per "dextram" intelligatur meridies in caelis, manifeste constat apud Davidem,

"Tui caeli et tua terra, orbem et plenitudinem ejus fundasti, septentrionem et dextram Tu creasti" (Ps. 89 [12,] 13, 13, 11, 12]):

per "caelum et terram" intelliguntur caeli superiores et inferiores, similiter ecclesia interna et externa; per "orbem et plenitudinem ejus" intelliguntur caeli et ecclesia in genere quoad bonum et quoad verum, per "orbem" caelum et ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" caelum et ecclesia quoad verum; et quia illa seu illi qui in illis sunt in septentrione et in meridie, et quia meridies est ad dextram Domini, ideo dicitur "septentrio et dextra"; et quia Divinum Verum unitum Divino Bono tale est in plagis illis a fundatione mundi, ut supra dictum est, ideo dicitur, "fundasti" et "creasti."

[11] Apud Esaiam,

"Dedit vobis Dominus panem angustiae, et aquas oppressionis, sed non avolare amplius cogentur doctores tui, sintque oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum.... , dicendo, Haec via, ite in ea, quando ad dextram abibitis, et quando ad sinistram" (30:20, 21):

agitur ibi de illis qui in tentationibus sunt, et qui per illas et post illas instructionem in veris doctrinae admittunt et recipiunt; ipsae tentationes significantur per "panem angustiae" et per "aquas oppressionis"; per "panem angustiae" significantur tentationes quoad bonum amoris, et per "aquas oppressionis" significantur tentationes quoad Vera fidei; sunt enim tentationes duplicis generis, nempe quoad bonum quod est amoris, et quoad verum quod est fidei; "panis" significat bonum amoris, et "aquae" significant vera fidei; "angustia" et "oppressio" significant status tentationum: instructio in veris doctrinae significatur per quod "oculi respicient ad doctores"; "oculi" significant intellectum et fidem, "doctores" significant doctrinam: bonum vitae secundum vera doctrinae significatur per quod "aures audient verbum"; per "aures" significatur obedientia; et quia obedientia est vitae, inde per "audire verbum" significatur vita secundum vera doctrinae: instructio et obedientia ulterius describitur per "dicendo, Haec via, ite in ea, quando ad dextram abibitis et quando ad sinistram"; per "viam" significatur verum ducens; verum ducens ad meridiem in caelo intelligitur per "abire ad dextram", et verum ducens ad septentrionem ibi per "abire ad sinistram."

[12] Apud eundem,

"Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum expandant, ne prohibeas: longos fac funes tuos, et clavos tuos firma; quia ad dextram et ad sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitari facient" ( 4 54:2, 3):

agitur ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; et per "amplificare locum tentorii" significantur incrementa ecclesiae quoad cultum ex bono; per "expandere cortinas habitaculorum" significantur incrementa ecclesiae quoad vera doctrinae; per "longos facere funes" significatur extensio illorum; per "firmare clavos" significatur confirmatio ex Verbo; per "erumpere ad dextram et ad sinistram" significatur amplificatio quoad bonum charitatis et quoad verum fidei, ("ad dextram" quoad bonum charitatis, et "ad sinistram" quoad verum fidei ex illo bono;) per "semen" quod "gentes hereditabit" significatur verum per quod bona ("semen" est verum et "gentes" sunt bona); et per "urbes desolatas" quas "gentes habitari facient" significantur vera ex bonis vitae; "urbes desolatae" sunt vera doctrinae ubi non prius vera, "gentes" sunt bona vitae ex quibus vera, et "habitare" est vivere.

[13] per haec describitur exstinctio boni per falsum ac veri per malum; exstinctio omnis boni et veri, utcunque inquiritur, significatur per "Si deciderit ad dextram esuriet tamen, et si comederit ad sinistram non saturabuntur"; "dextra" est bonum ex quo verum, et "sinistra" est verum ex bono; " 5 caedere et comedere" ad illas est inquirere, "esurire et non saturari" est non inveniri, et si invenitur usque non recipi. (Reliqua videantur supra, n. 386 [b] , explicata.)

[14] Apud Ezechielem,

"Similitudo facierum" cheruborum, "facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, ac facies bovis... ad sinistram, et facies aquilae quatuor illis" (1:10):

quid per "cherubos", et quid per "facies" eorum, quae sicut facies hominis, leonis, bovis et aquilae, significatur, videatur supra (n. 277-281); quod facies hominis et leonis "ad dextram" visae sint, est quia per "hominem" Significatur Divinum Verum in luce et intelligentia, et per "leonem" Divinum Verum in potentia inde, quale est in caelo in meridie; et quod facies bovis "ad sinistram "sit visa, significat bonum veri in obscuro, per "bovem" enim significatur bonum naturalis hominis quod in obscuro est illis qui in caelo ad septentrionem habitant.

[15] Apud Sachariam,

"In die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, ut comedant ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca, ut habitet amplius Hierosolyma sub se in Hierosolyma" (12:6):

agitur ibi de instauratione ecclesiae caelestis, seu ecclesiae quae in bono amoris in Dominum erit; illa ecclesia intelligitur per "domum Jehudae": per "duces" ejus intelliguntur bona cum veris illius ecclesiae: dispersio malorum et falsorum ab illis, significatur per quod "ponentur sicut fornax ignis in lignis, et sicut fax ignis in manipulo", et per quod "comedent ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca"; mala quae dispergentur ab illa ecclesia significantur per "sicut fornacem in lignis et sicut facem in manipulo"; et falsa, quae etiam dispergentur, significantur per "populos circumcirca" quos comedent seu consument: quod ecclesia illa tuta erit ab infestatione malorum et falsorum, et victura in bono vitae secundum vera doctrinae, significatur per quod "habitabit amplius Hierosolyma sub se in Hierosolyma"; "habitari" praedicatur de bono vitae, et "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad vera doctrinae.

[16] : describitur per haec destructio veri per dira falsa; per "gladium" significatur tale falsum destruens verum; diritas et enormitas illius falsi describitur per quod "gladius factus sit in fulgur et exacutus ad mactationem"; quod non illis, qui in eo falso sunt, sit aliquod bonum nec verum, quocunque studio inquirunt, significatur per "Aduna te, ad dextram verte; dispone te, ad sinistram verte; quo facies tuae nutant."

[17] Apud 6 Sachariam,

"Vae pastori nihili deserenti gregem; gladius super brachio ejus, et super oculo dextrae ejus; brachium ejus arescendo arefiet, et oculus dextrae ejus caligando caligabit" (11:27):

per "pastorem nihili deserentem gregem" intelliguntur qui non docent verum et per id ducunt ad bonum vitae, quibus non curae est num verum sit vel falsum quod docent; per "gladium super brachio ejus" significatur falsum destruens omne bonum voluntatis; et per "gladium super oculo dextrae" significatur falsum destruens omne verum intellectus; quod deprivandi sint omni bono et vero, significatur per quod "brachium arescendo arefiet, et oculus dextrae caligando caligabit." (Videantur etiam haec explicata supra, n. 131 [b] , 152.)

[18] Quoniam dextra regio corporis, et dextrae regionis membra, significant bonum per quod verum, ideo cum inaugurarentur Aharon et filii ejus in sacerdotium, mandatum est,

Ut sumeretur sanguis ex ariete, et daretur super auriculam auris eorum dextrae, super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri (Exodus 29:20):

hoc mandatum est quia "sanguis" significabat Divinum Verum per quod bonum amoris, hoc enim repraesentabatur per Aharonem, et illud per filios ejus; et quia omnis inauguratio ad repraesentandum Divinum Bonum Amoris fit per Divinum Verum, dabatur sanguis super auriculam auris dextrae, super pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri; per "auriculam auris dextrae" significatur obedientia ex perceptione, per "pollicem manus dextrae" significatur bonum voluntate, et per "pollicem pedis dextri" significatur bonum actu.

[19] Quoniam per "lepram" significatur bonum consumptum per falsa, hoc malum quomodo per Divina media restituendum sit, describitur per processum mundationis leprae in spirituali sensu intellectum; ex quo haec solum velim afferre,

Quod sacerdos acciperet de sanguine reatus, et daret super auriculam auris mundandi dextram, et super pollicem manus ejus dextrum, et super pollicem pedis ejus dextrum: et acciperet sacerdos e logo oleum, et effunderet super volam suam sinistram, et intingeret sacerdos digitum suum 7 dextrum oleo quod super vola ejus sinistra, et spargeret de oleo in digito suo septem vicibus coram Jehovah (Leviticus 14:14-17, 24-28):

similia hic per "auriculam auris dextram", "pollicem manus dextrum", et "pollicem pedis dextrum" significantur, quae supra; simile etiam per "sanguinem", nempe, Divinum Verum, hoc enim purificat hominem a falsis, quae consumpserunt bona apud illum; a quibus cum purificatus est, produci potest bonum per vera, et sic homo a lepra sanari. Ex his et illis constare potest quod per "dextrum" et "sinistrum" significetur bonum ex quo verum, et verum ex bono (ut supra dictum est). Quid alioqui foret quod sanguis daretur super dextram partem illorum membrorum, et quod oleum sumeretur vola sinistra, et spargeretur digito 8 dextro?

[20] Similiter

Quod propheta Ezechiel jussus sit cubare super latere sinistro, et quod ponerentur super illo iniquitates domus Israelis ([Ezech.] 4:4):

per "prophetam" enim significatur docens, et in sensu abstracto doctrina ecclesiae; per "latus sinistrum" significatur doctrina veri ex bono, et per vera ex bono homo ex iniquitatibus purificatur.

[21] Quod Salomo posuerit labra,

"Quinque juxta humerum domus a dextra, et quinque juxta humerum domus a sinistra ejus; mare autem" aeneum "ab humero domus dextro versus orientem e regione meridiei" (1 Regnum 7:39),

erat causa, quia "domus" seu Templum repraesentabat caelum et ecclesiam, "labra" purificationes a falsis et malis, et sic praeparationes ad intrandum in caelum et in ecclesiam; "humerus dexter domus" significabat meridiem in caelis, ubi Divinum Verum est in sua luce; et "humerus sinister" ejus significabat septentrionem, ubi Divinum Verum est in sua umbra: ita per "decem" illa "labra" significabantur omnia purificationis et omnes qui purificantur, et per "quinque" ab hoc humero et ab altero significabantur illi seu illud genus hominum apud quos Divinum Verum est in luce et apud quos est in umbra; nam "decem" significant omnia et omnes, ac "quinque" unam partem seu unum genus: mare aeneum repraesentabat commune purificatorium; quod hoc positum fuerit "ab humero domus dextro versus orientem e regione meridiei", erat quia Divinum Verum purificans ex Divino Amore Domini procedit; oriens enim est ubi Dominus ut Sol apparet; Divinum Verum, quod est lux caeli ex illo Sole, in meridie est in suo claro et aprico: haec causa fuit quod commune purificatorium positum fuerit "versus orientem e regione meridiei." Haec arcana Verbi non sciri possunt in mundo, nisi ex cognitis plagis in caelo, quae aliter se habent quam in mundo. (Sed De Plagis in Caelo, videantur quae ex visis et auditis in opere De Caelo et Inferno 141-153, dicta sunt.)

[22] Quoniam in mundo spirituali quisque intrat et ambulat vias quae ducunt ad illos qui in simili regnante amore sunt, et cuique liberum est ire viam quam vult, et in quam et per quam ejus amor ducit eum, et viae illae ad dextrum et sinistrum tendunt ad unum vel ad alterum amorem, ita ad illum qui insitus est, ideo quoque per "dextrum" et "sinistrum" significatur lubitum, liberum, et optato:

Ut in Libro Geneseos,

Dixit Abraham ad Lothum, "Separa te;.... si sinistram, dextram petam; si dextram, sinistram ibo" (13:9);

Et servus Abrahami dixit ad Labanem, cum rogaret Rebeccam in uxorem Isaco,

"Indicate mihi, ut respiciam ad dextram vel ad sinistram" (24:49).

Per "non recedere et declinare ad dextram vel ad sinistram" significatur etiam non aliam viam ire quam illam quam Ipse Dominus, et quam bonum et verum caeli et ecclesiae ducunt, sic non erronee: ut

Quod non recederent a verbo sacerdotis Levitae ac judicis, nec a praeceptis in Verbo ad dextram vel ad sinistram (Deuteronomius 17:11, 20: cap. 28:14; Joshua 1:7:2 Samuelis 14:19);

Et quod filii Israelis non declinarent ad dextram aut ad sinistram; sed irent viam regis, cum pertransirent terram Edomi (Numeri 20:17);

et cum pertransirent terram regis Sichonis (Deuteronomius 2:27).

Praeterea quod "dextra" significet plenam potentiam, et cum de Domino Divinam omnipotentiam, videatur supra (n. 298 [a, b]).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232