Bible

 

Threni 5

Studie

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 126

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

126. "Et dabo tibi coronam vitae." - Quod significet sapientiam et inde felicitatem aeternam, constat ex significatione "coronae", cum de illis qui in spirituali affectione cognitionum veri et boni sunt, quod sit sapientia (de qua sequitur); et ex significatione "vitae", quod sit felicitas aeterna, quae etiam vita aeterna vocatur. Quod illis qui in spirituali affectione veri et boni sunt, de quibus hic agitur, sit felicitas aeterna, est quia caelum apud hominem implantatur per cognitiones veri et boni ex Verbo. Qui credit quod caelum implantetur per alia media, multum fallitur: homo enim nascitur solum naturalis cum facultate ut fieri possit spiritualis; sed fit spiritualis per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Quis usquam fieri potest spiritualis, nisi sciat aliquid de Domino, de caelo, de vita post mortem, de fide et de amore, et de reliquis quae sunt media salutis? Si homo illa ignoraret, mansurus esset naturalis; et mere naturalis homo non potest aliquid commune habere cum angelis caeli, qui spirituales sunt. Sunt binae mentes apud hominem, una exterior et altera interior. Mens exterior vocatur mens naturalis; mens autem interior vocatur mens spiritualis. Illa mens, seu naturalis, aperitur per cognitiones rerum quae sunt in mundo; haec 1 autem mens, seu spiritualis, aperitur per cognitiones rerum quae sunt in caelo, quas docet Verbum, et ex Verbo ecclesia; per has fit homo spiritualis dum novit illas et vivit secundum illas.

[2] Hoc intelligitur per Domini verba apud Johannem,

"Nisi quis fuerit generatus ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (3:5);

per "aquam" significantur vera fidei, et per "spiritum", vita secundum illa (videatur supra, n. 71; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209). Perplurimi hodie credunt quod in caelum venturi sint solum per sanctum cultum in templis, perque adorationes et preces; sed illi ex iis qui non curant cognitiones veri et boni ex Verbo, ac illas imbuunt non solum memoria sed etiam vita, manent naturales ut prius; nec fiunt spirituales, nam sanctus eorum cultus, adorationes et preces non procedunt ex aliqua origine spirituali: mens enim eorum spiritualis non est aperta per cognitiones rerum spiritualium et per vitam secundum illas, sed est vacua; et cultus procedens ex vacuo est modo gestus naturalis, cui non aliquid spirituale inest. Si tales quoad moralem et civilem vitam insinceri ac injusti sunt, tunc sanctus eorum cultus, adorationes et preces intus in se habent tale quod repellit caelum a se, loco quod credant quod per illa recipiant caelum: est enim eorum sanctus cultus sicut vas in quo sunt tetra et sordida quae transpirant; et est sicut vestis splendida intra quam est corpus scatens ex ulceribus; vidi tales ad multa millia dejectos in infernum. Aliter vero sanctus cultus, adorationes et preces, apud illos qui in cognitionibus veri et boni sunt et in vita secundum illas; apud hos placent illa Domino, nam sunt effectus spiritus eorum in corpore, seu effectus fidei et amoris eorum; sic tantum non sunt gestus naturales sed actus spirituales. Ex his constare potest quod cognitiones veri et boni ex Verbo et vita secundum illas, solum faciant hominem spiritualem; et quod ei, qui spiritualis per illa fit, indi possit sapientia angelica a Domino, et cum hac felicitas aeterna; nec est angelis aliunde felicitas quam ex sapientia.

[3] Quod "corona" significet sapientiam, est quia omnia quae investiunt hominem ac insigniunt illum, trahunt significationem ab illa parte hominis quam investiunt seu insiglliunt (videatur n. AC 9827); ac "corona" (significat) sapientiam, quia insignit caput, per quod in Verbo significatur sapientia, residet enim ibi:

ut apud Ezechielem,

"Ornavi te ornatu, dedique armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum. Insuper dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus in caput tuum" (16:11, 12):

ibi agitur de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, qualis illa a Domino instaurata est; per singula haec insignia in sensu spirituali intelliguntur talia quae sunt ecclesiae, et significationem trahunt ex parte cui applicantur; per "coronam ornatus" ibi intelligitur sapientia. (Quid autem per "ornatum", videatur n. AC 10536, 10540; quid per "armillas", n. 3103, 3105; quid per "torquem", n. 5320; quid per "monile", n. 4551; et quid per "inaures", n. 4551, 10402). Similiter sapientia quae ex cognitionibus veri et boni ex Verbo et ex vita secundum illas, significatur per coronam" in pluribus aliis locis in Verbo (Ut Esaias 28:5; Jeremias 13:18; Threni 5:15, 16; Ezechiel 21:30, 31, 25, [26]; cap. 23:42; Sacharia 6:11-13 [, 14] : Psalm. 89:39, 40, [38, 39]; Psalmuss 132:17, 18; Hiob 19:9; Apocalypsis 3:11; 4:4). Quod reges coronentur, est ex antiquis temporibus, quando sciverunt repraesentativa et significativa; sciverunt enim quod reges repraesentarent Dominum quoad Divinum Verum, et quod "corona" significatura esset sapientiam.

(Quod reges repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. AC 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5068, 6148.)

Quod "reges" ac "filii regis" dicantur qui in veris sunt, (videatur) supra (n. 31); et quia illi dicuntur "reges" in Verbo, et regibus est corona, ideo hic, ubi de illis agitur, dicitur quod "accepturi coronam vitae."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232