Bible

 

Threni 1

Studie

1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4 DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

10 JOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

12 LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.

15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

17 PHE. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 652

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

652. (Vers. 20) "Et calcatum est torcular extra urbem," significat quod exploratio facta sit ex Divinis veris Verbi, qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae.--Per "calcatum est torcular" significatur quod exploratio facta sit qualia essent opera; per "calcare torcular" significatur explorare, et per "botros," qui calcantur, significantur opera, ut supra (649), hic opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae, quae sunt opera mala: per "urbem" hic intelligitur urbs magna, de qua supra, (xi. vers. 8), quae vocatur "urbs magna, spiritualiter Sodoma et Aegyptus;" quod per illam intelligatur doctrina Fidei separatae a Charitate, quae est doctrina Ecclesiae Reformatorum, videatur supra (501, 502); et quia omnis exploratio doctrinae Ecclesiae fit per Divinum Verum Verbi, et hoc non est in doctrina illa, sed extra illam, etiam id per quod calcatio facta sit "extra urbem" significatur. Ex his constare potest, quod per "calcatum torcular extra urbem" significetur quod exploratio facta sit ex Divinis veris Verbi, qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae. Per "calcare torcular" non solum significatur mala opera explorare, sed etiam illa apud alios sustinere, tum removere et conjicere in Infernum, in sequentibus locis:

"Ego loquor in justitia, magnus ad salvandum: quare rubicundus quoad vestem Tuam, et vestes Tuae sicut Calcantis in Torculari; Torcular calcavit Solus," (Esaias 63:1-3);

"Dominus prostravit omnes robustos meos, Torcular calcavit Dominus filiae Jehudae," (Threni 1:15);

Sedens super Equo albo" pascit gentes virga ferrea," idemque "Calcat torcular vini furoris et irae Dei," (Apocalypsis 19:15).

  
/ 962