Bible

 

Threni 1

Studie

1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4 DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

10 JOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

12 LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.

15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

17 PHE. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 270

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

270. (Vers. 4.) "Et circum thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes." - Quod significet omnia vera ex bono in caelis superioribus a Domino ordinata ante judicium, constat ex significatione "throni" super quo "Sedens", quod sit Dominus quoad ultimum judicium (de qua mox supra, n. 267, et quod "thronus" significet judicium, n 253(a)); ex significatione "viginti quatuor thronorum" circum illum, et "viginti quatuor seniorum" super illis, quod sint omnia vera caeli in complexu ordinata ante judicium; "viginti quatuor" significant omnia, ac "throni" judicium, ac "seniores" illos qui in veris ex bono sunt et abstracte vera ex bono: quod caeli superiores hic intelligantur, est quia omnes ibi in veris ex bono amoris sunt, et quia in mox sequentibus dicitur de caelis inferioribus.

(Quod "viginti quatuor" significent omnia, est quia ille numerus simile significat cum numero duodecim, et "duodecim" significant omnia et praedicantur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod numerus viginti quatuor simile significet cum numero duodecim, est quia ille est duplus ejus, at duplum significat simile cum illo a quo per multiplicationem exsurgit, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[2] Simile quod hic significatur per "thronos" super quibus sessuri duodecim Apostoli, de quibus apud Matthaeum,

"Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super (duodecim) thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (19:28; Luca 22:30);

per "duodecim Apostolos" significantur omnia vera in complexu. Similiter in sequentibus in Apocalypsi,

"Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (20:4);

quod "judicium datum sit illis qui sederunt super thronis" significat quod judicium sit soli Domino, nam per "seniores" in Verbo significantur omnes qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono ex quibus judicium: qui credit quod in Verbo per "seniores" et per "apostolos" intelligantur seniores et apostoli, multum fallitur; in spirituali sensu Verbi non aliquae personae percipiuntur, sed res abstracte a personis, nam spirituale non aliquid commune habet cum personis: aliter in sensu litterae Verbi, qui est naturalis; in hoc sensu non modo nominantur personae, sed etiam idea personae inest multis vocibus, ob causam ut Verbum sit in suis ultimis naturale, et sic basis sensui spirituali. Cum significatione "seniorum" simile est ac cum significatione "infantum", "puerorum", "juvenum", "senum", "virginum", "mulierum", et plurium ejus generis. Hae et illi non comprehenduntur in naturali sensu aliter in idea quam ut personae, sed in sensu spirituali per "infantes" intelligitur innocentia, per "pueros" charitas, per "juvenes" intelligentia, per "senes" sapientia, per "virgines affectio veri et boni, et per "mulieres" bona quae ecclesiae; et sic in ceteris. Simile est cum naturali et spirituali sensu "proximi: in naturali sensu, per "proximum" intelligitur quivis homo; sed in spirituali, ipsum bonum, verum, sincerum, justum, quae sunt in persona. Unusquisque qui expendit potest scire quod id in spirituali sensu sit proximus; quis enim amat personam ex alio? Bonum enim et verum faciunt hominem, et faciunt ut homo ametur, et non vultus et corpus.

[3] Sed revertamur ab his ad significationem "seniorum." Quod per illos significentur vera quae ex bono, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur:

- Ut apud Esaiam,

"Tunc erubescet luna, et pudefiet sol, et regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Zionis et in Hierosolyma; et coram senioribus ejus gloria" (24:23);

per "lunam" et "solem" intelligitur cultus idololatricus eorum, tum falsum fidei et malum amoris; per "Montem Zionis" et per "Hierosolymam" intelligitur caelum et ecclesia; per "seniores" intelliguntur vera ex bono; quare etiam dicitur quod "coram illis gloria", per "gloriam" enim significatur Divinum Verum in caelo (videatur supra, n. 33).

[4] In Threnis,

"Virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem; clamavi ad amatores meos, illi deceperunt me et seniores mei in urbe exspirarunt" (1:18, 19);

agitur ibi de vastatione ecclesiae, super qua est lamentatio; quae vastatio est quando non amplius est aliqua affectio veri spiritualis, et inde non intelligentia in talibus quae ecclesiae, et quando sic non aliquod verum; per "virgines" quae abiverunt in captivitatem intelligitur affectio veri spiritualis; per "juvenes" intelligentia; "captivitas" est remotio ab illis; per "seniores" qui exspirarunt, intelliguntur vera ecclesiae.

[5] Apud Ezechielem,

"Senem et juvenem et Virginem et infantem et mulieres occidite ad perditionem;... e sanctuario meo incipite: inceperunt ergo a viris senioribus qui coram domo" (9:6);

etiam hic agitur de vastatione ecclesiae; et per "senem" et "juvenem" intelligitur sapientia et intelligentia, per "virginem" affectio veri et boni, per "infantem" innocentia, per "mulieres" bona ecclesiae; "occidere ad perditionem" significat devastationem; "sanctuarium" a quo inciperent est ecclesia quoad bonum amoris et verum fidei, quae sunt "viri seniores qui coram domo."

[6] In Threnis,

"Facies senum non honoratae sunt;... seniores a porta cessarunt, juvenes a cantu suo" (5:12, 14);

"senes" significant sapientiam quae est boni, "seniores" vera quae ex bono, "juvenes" intelligentiam.

Quod Deus Israelis visus sit "sub pedibus sicut opus sapphiri", Mosi, Aharoni, Nadab et Abihu, ac septuaginta senioribus, et non reliquis (Exod. 24 [1,] 9-12),

significabat quod Dominus illis solum videatur qui in bono sunt et qui in veris ex bono (videatur explicatio eorum in Arcanis Caelestibus, n. 9403-9411). Haec sunt quae repraesentabant septuaginta seniores Israelis, et haec sunt quae significant "viginti quatuor seniores" super totidem thronis; et haec quoque sunt quae significant "duodecim Apostoli", de quibus dicitur quod "sessuri sint super thronis judicantes duodecim tribus Israelis."

(Quod "duodecim Apostoli" significent omnia vera ex bono, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod similia "duodecim tribus Israelis", n. 3858, 3926, 4060, 6335. Et quod similia "seniores Israelis", n. 1 6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232