Bible

 

Joshue 23

Studie

   

1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,

2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris ætatis sum :

3 vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit :

4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes :

5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.

6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :

7 ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :

8 sed adhæreatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.

9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.

10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.

11 Hoc tantum diligentissime præcavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.

12 Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :

13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

14 En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.

15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,

16 eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.

   

Bible

 

Jeremias 5

Studie

   

1 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei.

2 Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerunt, et hac falso jurabunt.

3 Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt : attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.

4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.

5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.

6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.

7 Super quo propitius tibi esse potero ? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.

8 Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?

10 Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.

11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

12 Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.

13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis.

14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.

15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.

16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens, universi fortes.

17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.

18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.

19 Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.

20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis : qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt : et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud ?

23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.

24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.

28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.

29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?

30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra :

31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?