Bible

 

Johannes 6

Studie

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 342

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

342. In Lemmate praecedente, a 337-339, 1 ostensum est, quod Fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, sed quaeritur, quid Primum fidei in Ipsum est, et respondetur, quod sit AGNITIO QUOD FILIUS DEI SIT; hoc Primum fidei fuit, quod Dominus, dum in Mundum venit, revelavit et annuntiavit: nam nisi primum agnovissent, quod esset FILIUS DEI, et sic DEUS A DEO, frustra praedicavisset Ipse, et postea Apostoli, fidem in Ipsum. Nunc quia simile quid est hodie, sed apud illos, qui ex proprio cogitant, hoc est, ex solo Externo seu naturali homine, dicentes secum, quomodo potest Jehovah Deus concipere filium, et quomodo potest Homo esse Deus; necessum est ut hoc Primum fidei ex Verbo confirmetur et constabiliatur; quare sequentia loca inde adducentur; Dixit Angelus ad Mariam, concipies in utero, et paries [Filium], et vocabis Nomen Ejus JESUS; Hic erit magnus, et FILIUS ALTISSIMI vocabitur: et Maria dixit ad Angelum, quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco; respondit Angelus, Spiritus Sanctus veniet super te, et VIRTUS ALTISSIMI obumbrabit te, unde quod nascitur ex te SANCTUM, vocabitur FILIUS DEI, Luca 1:31-32, 34-35. Quando Jesus baptizabatur, vox e Coelo venit, dicens, HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS, in quo complacuit Mihi, Matthaeus 3:16-17, Marcus 1:10-11, Luca 3:21-22. Tum, quando Jesus transformatus est, etiam vox e Coelo venit, dicens, HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS, in quo complacuit Mihi, Ipsum audite, 2 Matthaeus 17:5; Marcus 9:7; Luca 9:35.

[2] Jesus interrogavit Discipulos suos, quem Me dicunt homines esse; respondit Petrus, TU ES CHRISTUS, FILIUS DEI VIVENTIS; et Jesus dixit, beatus es Simon, fili Jonae; Ego tibi dico, super hac petra aedificabo Ecclesiam meam, Matthaeus 16:13, 16-18, dixit Dominus, quod super hac Petra aedificaturus sit Ecclesiam suam, nempe super Veritate et Confessione, quod sit Filius Dei; Petra enim significat veritatem, et quoque Dominum quoad Divinum Verum, quare apud quem non confessio illius veritatis est, quod sit Filius Dei, non est Ecclesia; ideo supra dictum est, quod hoc sit primum fidei in Jesum Christum, ita fides in sua origine: Johannes Baptista vidit et testatus est, quod sit FILIUS DEI, Johannes 1:34. Nathanael Discipulus dixit Jesu, TU ES FILIUS DEI, TU ES REX ISRAELIS, Johannes 1:50. 3 Dixerunt duodecim Discipuli, nos credidimus, quod TU SIS CHRISTUS FILIUS DEI VIVENTIS, Johannes 6:69. Vocatur UNIGENITUS FILIUS DEI, UNIGENITUS A PATRE, qui in sinu Patris est, Johannes 1:14, 18; 3:16. Ipse Jesus coram Sacerdote magno confessus est, quod ESSET FILIUS DEI, 4 Matthaeus 26:63-64; 27:43; Marcus 14:61-62, 5 Luca 22:70. Illi qui in navi erant, venientes adorabant Jesum, dicentes, VERE FILIUS DEI TU ES, Matthaeus 14:33. Eunuchus, qui voluit baptizari, dixit ad Philippum, CREDO FILIUM DEI ESSE JESUM CHRISTUM, Actis Apostolorum 8:37. Paulus quando conversus est praedicavit Jesum, 6 QUOD ESSET FILIUS DEI, Acta 9:20. Jesus dixit, veniet hora quando mortui audient VOCEM FILII DEI, et qui audiunt, vivent, Johannes 5:25. 7 Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in NOMEN UNIGENITI FILII DEI, Johannes 3:18. Haec scripta sunt, ut credatis quod JESUS SIT CHRISTUS, FILIUS DEI, ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius, Johannes 20:31. Haec scripsi vobis, qui creditis in NOMEN FILII DEI, ut sciatis, quod vitam habeatis aeternam, et ut credatis in NOMEN FILII DEI, 1 Johannes 5:13. Scimus quod FILIUS DEI venerit, ac dederit, ut cognoscamus Verum, et sumus in Vero in FILIO 8 IPSIUS JESU CHRISTO: Hic est verus Deus, et vita aeterna, 1 Johannes 5:20. 9 Quisquis confessus fuerit, quod JESUS SIT FILIUS DEI, Deus in illo manet, et ille in Deo, 1 Johannes 4:15. Tum alibi ut Matthaeus 8:29; 27:40, 43, 54; Marcus 1:1; 3:11; 15:39; Luca 8:28; Johannes 9:35; 10:36; 11:4, 27; 19:7; Romanos 1:4; 2 Corinthios 1:19; Galatas 2:20; Ephesos 4:13; Hebraeos 4:14; 6:6; 7:3; 10:29; 1 Johannes 3:8; 5:10; Apocalypsis 2:18. Praeter multis in locis, ubi a Jehovah vocatur Filius, et Ipse vocat Jehovam Deum suum Patrem, ut in hoc, Quicquid PATER facit, hoc FILIUS facit: sicut PATER suscitat mortuos et vivificat, ita FILIUS; sicut PATER habet vitam in Seipso, 10 ita dedit FILIO vitam habere in Seipso; ut omnes 11 honorent FILIUM, sicut honorant PATREM, Johannes 5:19-27, et perpluries alibi: et quoque apud Davidem, "Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad me, FILIUS MEUS TU, Ego hodie genui te. Osculamini FILIUM, ne irascatur, et pereatis in via; quia exardebit brevi ira ejus: BEATI OMNES CONFIDENTES IN IPSUM," Psalmus 2:7, 12.

[3] Ex his nunc fit hoc conclusum, quod omnis, qui vult vere Christianus esse, et a Christo salvari, credere debeat, QUOD JESUS SIT FILIUS DEI VIVENTIS; qui hoc non, credit, sed modo quod sit Filius Mariae, implantat sibi varias ideas de Ipso, quae damnosae et destructivae salutis illius sunt, de quibus videatur supra 90, 12 94, 102; de his simile potest dici quod de Judaeis, quod loco coronae regiae imponant Capiti Ipsius coronam ex spinis, et quoque quod dent Ipsi acetum bibere, et clamant, si Filius Dei es, descende de cruce[, Matthaeus 27:29, 34, 40]; aut sicut dixit diabolus tentator, si Filius Dei es, dic, ut lapides hi panes fiant, aut si Filius Dei es, mitte Te deorsum, Matthaeus 4:3, 6. Hi Ecclesiam Ipsius et Templum Ipsius profanant, et faciunt hoc speluncam latronum. Hi sunt, qui Cultum Ipsius faciunt similem cultui Mahumedis, et non distinguunt inter verum Christianismum, qui est cultus Domini et Naturalismum: assimilari possunt illis qui feruntur curru aut rheda super tenui glacie, et glacies rumpitur sub illis, et submerguntur, ac illi et equi et currus aqua glaciali operiuntur. Assimilari etiam possunt illis, qui naviculam contexunt ex juncis et cannis, et conglutinant illam pice, ut cohaereat, et super illa se immittunt in pelagum, sed quod ibi conglutinatio picea solvatur, et illi suffocati aquis pelagi absorbeantur, et in fundo ejus sepeliantur.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 236-239.

2. Prima editio: audite.
3. Sic Schmidt sed 1:49 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica.

4. ESSET FILIUS DEI ubi in prima editione esset Filius Dei (cum italicis).
5. Prima editio: 41-42.
6. Nisi legeris Christum, sic in margine exemplaris scriptoris et Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica.
7. Prima editio: Vs.
8. Prima editio: Filio (cum italicis).
9. Prima editio: 20-21.
10. Prima editio: se Seipso.
11. Prima editio: omnes.
12. Prima editio: 92.

  
/ 853