Bible

 

Johannes 6

Studie

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 339

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

339. Quod credendum, hoc est, fides habenda sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, est causa, quia est in Deum visibilem in quo invisibilis, ac fides in Deum visibilem, qui est Homo et simul Deus, intrat hominem; Fides enim in sua essentia est spiritualis, sed in sua forma naturalis, quare apud hominem fit illa spiritualis naturalis, omne enim spirituale recipitur in naturali, ut sit aliquid apud hominem; nudum Spirituale quidem intrat in hominem, sed non recipitur; est sicut aether qui influit et effluit praeter quod afficiat; ut enim afficiat, erit perceptio et sic receptio, utraque in Mente hominis; et hoc non datur apud hominem quam in ejus naturali. Vicissim autem Fides mere naturalis, seu Fides orba essentia Spirituali, non est fides, sed modo persuasio aut scientia; persuasio aemulatur fidem in externis, sed quia in internis ejus non est Spirituale, ideo nec est aliquod Salvificum; talis est fides apud omnes illos, qui negant Divinitatem Humani Domini; talis fuit fides Ariana, et quoque est fides Sociniana, quia uterque rejecit Divinitatem Domini: Quid fides absque termino ad quem; estne sicut visus in universum, qui cadit sicut in inane, et perit; et est sicut avis volans supra athmosphaeram in aetherem, ubi tanquam in vacuo, exspirat: habitatio hujus fidei in mente hominis comparari potest habitationi ventorum in aulis 1 Aeoli, tum habitationi lucis in stella caduca; exoritur sicut cometa cum longa cauda, sed transit sicut illa, et disparatur;

[2] verbo, Fides in Deum invisibilem actualiter est caeca, quia Mens humana non videt suum Deum, et hujus fidei lux, quia non est Spiritualis naturalis, est Lux fatua; et haec Lux est instar lucis in verme noctiluco, et instar lucis in paludibus aut super glebis sulphuratis tempore noctis, et instar lucis in ligno putrescente; ex hac luce nihil aliud existit quam quod phantasiae est, in qua creditur apparens sicut sit, et tamen non est; Fides in Deum invisibilem non lucet alia luce, et maxime, cum cogitatur quod Deus sit Spiritus, et de Spiritu cogitatur sicut de aethere, quid inde sequitur aliud, quam quod homo aspiciat Deum sicut aspicit aetherem, et sic quaerit Illum in Universo, et dum non invenit illum ibi, credit Naturam Universi esse Deum; ex hac origine est Naturalismus hodie regnans; dixitne Dominus, Quod nemo unquam vocem Patris audiverit, neque speciem Ipsius viderit, Johannes 5:37, et quoque, Quod Deum nemo viderit unquam, et quod Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille revelaverit, Johannes 1:18. Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud Patrem, Hic vidit Patrem, Johannes 6:46. 2 Tum Quod nemo veniat ad Patrem quam per Ipsum, Johannes 14:6: et porro, Quod homo videat et cognoscat Patrem, qui videt et cognoscit Ipsum, Johannes 14:7, seq.

[3] Alia autem est Fides in Dominum Deum Salvatorem, quae 3 quia est Deus et Homo, et adiri potest, et videri in cogitatione, non est Fides interminata, sed habet terminum a quo et ad quem, et semel recepta manet; sicut quis dum vidit Imperatorem aut Regem, quoties ejus recordatur, imago illorum redit. Visus illius fidei, est sicut quis videt Nubem candidam, et in ejus medio Angelum, qui invitat hominem ad se, ut elevetur in Coelum: ita Dominus apparet illis qui fidem in Ipsum habent, et appropinquat ad unumquemvis, sicut is cognoscit et agnoscit Ipsum, quod fit sicut novit et facit praecepta Ipsius, quae sunt, fugere mala et facere bona, et tandem in domum ejus venit, et mansionem una cum Patre, qui in Ipso est, apud illum facit, secundum haec apud Johannem, Jesus dixit, qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; et qui amat Me, amabitur a Patre meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Meipsum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, 14:21, 23. Haec scripta sunt in praesentia duodecim Apostolorum Domini, qui dum haec scriberem, a Domino ad me missi sunt.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: alis.
2. Prima editio: 6:6.
3. Prima editio: qui.

  
/ 853