Bible

 

Johannes 6

Studie

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 98

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

98. (Vers. 2.) "Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam." - Quod significet omnia quae volunt, cogitant et faciunt, ita omnia amoris et fidei in spirituali et in naturali homine, constat ex significatione "operum", quod sint quae voluntatis et amoris (de qua sequitur); ex significatione "laboris", quod sint quae cogitationis et fidei (de qua etiam sequitur); et ex significatione "tolerantiae", quod sint quae inde fiunt, seu quae faciunt. Sed quod haec significentur per illa verba, aegre potest comprehendi, nisi sciatur quod omnia quae fiunt ab homine, fluant ex interioribus quae mentis ejus sunt, et quod mens sit omne in omnibus quae homo agit, et quod corpus sit modo obedientia, per quod sistitur in forma apparente coram oculis id quod mens vult et cogitat; inde est, quod per externa illa, quae hic sunt "opera", "labor" et "tolerantia", significentur velle, cogitare, et inde facere, et quod eodem recidit, amare et credere et inde sistere in actu. Sed usque haec non comprehensibilia sunt, nisi etiam sciatur quod homini sint binae facultates, quae vocantur voluntas et intellectus, et quod binae illae facultates dicantur una voce mens; tum quod homini internum et externum sint, internum in luce mundi spiritualis, externum in luce mundi naturalis. (De his et illis altum est in Doctrina Novae Hierosolymae, De voluntate et Intellectu, n. 1 De 28-35; et De Interno et Externo Homine, n. De 36-52,) His intellectis sciri potest quod per "opera" in spirituali sensu intelligatur omne id quod homo vult et amat, et per "laborem" omne id quod homo cogitat aut credit, et per "tolerantiam" omne id quod homo inde facit.

[2] Sed transeamus ab his, quia fortassis ignotiora Sunt et inde obscuriora quam ut clare percipiantur, ad id solum, quod per "opera" in spirituali sensu intelligantur omnia illa quae sunt voluntatis seu amoris hominis; et hoc ideo, quia in sequentibus, ubi agitur de septem ecclesiis, ubivis primum dicitur, "Novi opera tua": ut vers. 8, 9,

"Angelo Ecclesia" Smyrnaeorum scribe, Haec dicit Primus et Ultimus, Novi Opera tua, et afflictionem et paupertatem"; vers. 12, 13,

"Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe, Haec dicit habens romphaeam (acutam), Novi opera tua et ubi habitas"; vers. 18, 19,

"Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe, Haec dicit Filius Dei, ... Novi tua opera et charitatem"; cap. 3, vers. 1,

"Angelo Ecclesiae in sardibus scribe, Haec dicit habens septem spiritus Dei... Novi opera tua quod dicaris Vivere"; vers. 7, 8,

"Angelo Philadelphiensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Sanctus et Verus, Novi opera tua"; et vers. 14, 15,

"Angelo Laodicensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, ... Novi opera tua."

[3] Quia ubivis ibi dicitur "Novi opera", patet quod per "opera" significentur in genere omnia quae sunt ecclesiae; et quia omnia ecclesiae se referunt ad amorem et fidem, ideo illa per "opera in spirituali sensu intelliguntur. Quod illa per "opera" in spirituali sensu intelligantur, est quia omne opus seu omne factum seu omnis actus, quae ad apparentiam fiunt ex corpore, non fiunt ex corpore, sed per corpus ex voluntate et cogitatione hominis, non enim movet se particula corporis nisi ex illis; inde est quod per "opera" significentur illa, non autem quae apparent in externa forma. Quod ita sit, etiam quisque novit qui reflectit. Quisnam, qui sapit, aspicit hominem ex solis factis nonne ex voluntate ejus? Si bene vult, amat facta ejus; si autem male vult, non amat facta ejus; videt etiam haec, et explicat ea secundum intentionem ejus voluntatis: qui spiritualis est, adhuc minus attendit ad facta, et explorat voluntatem; causa est, ut dictum, quia facta nihil sunt in se, sed omne eorum ex voluntate, sunt enim facta voluntas in actu. Dicitur voluntas, sed in sensu spirituali intelligitur amor, quoniam homo id vult quod amat, et quod amat id vult; voluntas hominis est modo receptaculum amoris ejus. (Videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae de illa facultate hominis, n. 2 28-35, dicta et ostensa sunt; et in opere De Caelo et Inferno 358, 470-484)

[4] Quia "opera" seu facta in Verbo significant in specie illa quae ex hominis voluntate seu amore procedunt, ideo saepius in Verbo dicitur quod homo "secundum opera" judicabitur et ei retribuetur, ac intelligitur quod non secundum opera in externa forma sed in interna; ut in sequentibus locis: -

"Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus" (Matthaeus 16:27);

"Beati mortui qui in Domino moriuntur; immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera eorum sequuntur illos" (Apocalypsis 14:13);

"Ego dabo unicuique Vestrum secundum opera sua" (Apocalypsis 2:23);

"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo, et libri aperti sunt, ... et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera illorum; dedit mare illos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dedit illos qui in iis, et judicati sunt quilibet secundum opera illorum" ( 3 Apoc. 20:12, 13);

"Ecce venio, et merces mea Mecum, ut dem unicuivis secundum opera ejus" (Apocalypsis 22:12);

apud Jeremiam,

"Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (25:14);

Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias (filiorum) hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus et secundum fructum operum ejus. (32:19);

(et alibi,)

"Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (Hoschea 4:9);

"Jehovah juxta vias nostras et juxta opera nostra facit nobiscum" (Sacharia 1:6).

Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod Intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera (Matthaeus 25:32-46).

[5] Quod "opera" significent illa quae sunt amoris et fidei, etiam manifestat Dominus his verbis:

"Dixerunt ad Jesum, Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit, Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum quem misit" Pater (Johannes 6:28, 29);

et alibi,

"Veniet nox quando nemo potest Operari" (Johannes 9:4); "nox" significat ultimum tempus ecclesiae, quando nulla fides quia nulla charitas.

(Quod "nox" id tempus significet, videatur n. 2353, 6000.) Quod "opera" toties dicantur, est quia sensus litterae Verbi unice consistit ab externis quae in Natura sunt et apparent coram oculis; et hoc ob causam, ut sensus spiritualis singulis insit sicut anima corpori; nam alioquin non foret Verbum communicativum cum angelis, foret enim sicut domus absque fundamento (videatur supra, n. 8, 16): inde quoque est, quod, cum "opera" nominantur, ab angelis, quia spirituales sunt, non intelligantur opera, sed illa ex quibus opera; quae sunt, ut supra dictum, voluntas seu amor, et inde cogitatio quae fidei. (Sed hanc rem in clariore luce expositam videas in opere De Caelo et Inferno 470-483, ubi ostenditur quod homo sit post mortem qualis ejus vita fuit in mundo.) Quod per "laborem" in sensu spirituali intelligantur omnia quae homo cogitat, est quia spiritualiter "laborare" est cogitare; et quod per "tolerantiam" significentur omnia quae homo facit, est quia "tolerare" hic est assiduus esse, ac removere obstantia quae in naturali homine, quae continue assurgunt et remorantur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232