Bible

 

Joel 2

Studie

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 502

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

502. [Vers 7.] "Et primus angelus clanxit." - Quod significet influxum e caelo, et inde primam mutationem, constat ex significatione "clangere tuba", quod sit influxus Divini Veri e caelo; et quia prima mutatio inde existens nunc describitur, etiam haec significatur.

Quod "clangere tuba" significet influxum Divini Veri e caelo, est quia dum e caelo defluit Divinum Verum, in mundo spirituali quandoque auditur ut sonus buccinae et ut clangor tubae, et quoque ab illis qui infra stant conspiciuntur sicut angeli habentes tubas; sed haec sunt repraesentationes et apparentiae, quales existunt infra caelos, est enim Divinum Verum descendens seu defluens e caelo versus inferiora quod sic repraesentatur; inde nunc est quod "clangere tuba" significet defluxum Divini Veri ex caelo.

[2] Ille defluxus, quando fortis est, alium effectum edit apud bonos et alium apud malos; apud bonos illustrat intellectum, conjungit illos arctius caelo, et inde animos laetificat et vivificat; apud malos autem perturbat intellectum, separat a caelo, conjungit arctius inferno, ac animis inducit terrorem, ac tandem infert mortem spiritualem. Exinde patet quod per "clangere tuba" quoad effectum significetur revelatio et manifestatio Divini Veri (ut supra, n. 55, 262); et in opposito sensu deprivatio veri et desolatio. Quoniam nunc memoratur quod angeli septies clanxerint, necessum est ut ex Verbo ostendatur quid "clangere" significat, et inde cur dicitur quod "angelus clanxerit."

[3] Quod "clangere tubis" et "buccinis" significet revelationem Divini Veri et manifestationem ejus, constat ex sono buccinae audito cum Jehovah descendit super Montem Sinai et promulgavit Legem; de qua re ita apud Mosen,

"Fuit in die tertio, in fieri mane, et fuit, voces et fulgura et nubes gravis super Monte" Sinai, "et vox buccinae vehemens valde, et trepidabat omnis populus qui in castris, .... cum descendit Jehovah super illum in igne, .... et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde:.... et dixit Jehovah ad Mosen, Descende, obtestare populum, ne forte perrumpant ad Jehovam ad videndum, et cadat de eo multus" (Exodus 19:16-25):

per "Legem", quae tunc promulgabatur, significatur Divinum Verum; per "vocem buccinae " repraesentabatur ejus defluxus e caelo et manifestatio; per quod "vox buccinae vaderet et se fortificaret valde" repraesentabatur ejus increscentia versus inferiora, nam dicitur quod "populus steterit in inferioribus montis"; quod "populus trepidaret valde", et admoneretur "ut non propius ad montem accederent, ne perirent", significabat effectum Divini Veri defluentis apud tales quales filii Jacobi erant. Quod prorsus interius mali, constare potest ex cultu vituli post mensem dierum, et periissent si non e longinquo stetissent; inde illis terror mortis.

[4] Quod "clangere buccinis" et "tubis" repraesentaverit et inde significaverit Divinum Verum e caelo descendens et influens, constare potest ex institutione et usu tubarum apud filios Israelis; statutum enim erat

Ut tubae ex argento conficerentur, et quod filii Aharonis illis clangerent ad convocationes, ad profectiones in diebus laetitiae, in festis, in principiis mensium, super sacrificiis, in memoriale, et ad bellum ( 1 Num. 10:1-10):

quod ex argento" conficerentur, erat quia "argentum significat verum ex bono, ita Divinum Verum; (quod argentum id significet, videatur in Arcanis Caelestibus n. 1551, 1552, 2954, 5658); quod "filii Aharonis illis clangerent", erat causa, quia ipse Aharon ut Summus Sacerdos repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, et filii ejus Dominum quoad Divinum Verum (videatur etiam in Arcanis Caelestibus n. 9806, 9807, 9966, 10017).

Quod "ad convocationes et profectiones", erat quia Divinum Verum convocat, congregat, vias docet et ducit: quod "clangerent in diebus laetitiae, in festis, in principiis mensium, et super sacrificiis", erat quia Divinum Verum descendens e caelo laetificat et facit sanctum cultus; quod "clangerent etiam ad bella et ad proelia" significabat quod Divinum Verum defluens e caelo apud malos, qui in Verbo sunt "hostes", incutiat terrorem mortis, profuget et dissipet; in quo sensu, et ob quem effectum, hic dicitur quod "septem angeli suo ordine clanxerint."

[5] Quoniam statutum fuit ut tubis clangerent ad convocationes, ideo a Domino dicitur apud Matthaeum,

Quod "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, a terminis caelorum usque ad terminos eorum" (24:31);

et ibi per "angelos cum tubae voce magna" significatur Divinum Verum quod revelandum quando consummatum est saeculum, hoc est, quando finis ecclesiae venturus est.

[6] Et apud Esaiam,

"In die illo clangetur buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi e terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma" (27:13):

haec dicta sunt de adventu Domini; convocatio ad ecclesiam et salvatio a Domino significatur per quod "in die illo clangetur buccina magna", et quod "venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi e terra Aegypti"; "clangere buccina" significat Divinum Verum convocans et salvans; "pereuntes in terra Aschuris" sunt qui decepti per ratiocinia falsa, et "expulsi e terra Aegypti" sunt qui per scientifica, ita gentes quae in falsis ex ignorantia veri fuerunt: quod illi adoraturi Dominum ex amore et in veritate, significatur per quod "incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma"; per "montem sanctitatis" significatur ecclesia quoad bonum amoris, proinde etiam bonum amoris ecclesiae, et per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad verum doctrinae, proinde verum doctrinae ecclesiae: ex his etiam patet quod per "clangere buccina" significetur Divinum Verum e caelo descendens.

[7] Quoniam Divinum Verum descendens a Domino per caelos laetificat corda, ac infundit sanctum cultus, ac ideo in diebus laetitiae et in festis clangebatur tubis, quare dicitur apud Davidem,

"Cantate Jehovae cithara, cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah" (Psalmuss 98:5, 6);

apud Zephaniam,

"Canta, filia Zionis; clange, Israel; laetare et exulta ex omni corde, filia Hierosolymae" ( 2 Zephaniam 31:4; Hiobum 38:7);

haec dicta sunt de statu ecclesiae in principio, ac per "stellas" significantur cognitiones veri et boni, et per "filios Dei" Divina vera; gaudium illorum, hoc est, hominum ex illis, significatur per quod "canant" et "clangant."

[8] Apud Davidem,

"Laudate" Deum "cum clangore buccinae" (Psalmuss 150:3):

et apud eundem,

"Beatus populus eorum qui clangorem norunt, Jehovah, in luce facierum tuarum ambulabunt" (Psalmuss 89:16 [B.A. 15]):

per "clangorem buccinae" significatur Divinum Verum laetificans cor; quare etiam dicitur, "lux facierum tuarum", per quam significatur Divinum Verum.

Quod "voces buccinae" et "clangores tubarum" significent Divina vera descendentia e caelo, et terrificantia malos et dissipantia illos, ut hic in Apocalypsi per "tubas" quibus septem angeli clanxerunt, constat apud Esaiam,

"Jehovah sicut 3 Leo exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, clanget, etiamque clamabit, super hostes suos invalescet" (42:13);

"hostes" sunt mali.

Apud Joelem,

"Clangite buccina in Zione, et clangite in monte sanctitatis meae, cohorrescant omnes habitatores terrae, quia venit dies Jehovae dies tenebrarum et caliginis" (2:1, 2);

"dies Jehovae" est adventus Domini, quando etiam ultimum judicium super malos.

[9] Apud Sachariam,

"Jehovah super iis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ejus, et Dominus Jehovih buccina clanget, et incedet in procellis meridiei" (9:14);

etiam haec de adventu Domini, quando mali perituri; per "clangere buccina" significatur per Divinum Verum dispergere; etiam per "telum" quod "sicut fulgur exibit" significatur verum dispergens et destruens.

Simile significatur per "clangere buccina" apud Jeremiam (cap. 51:27), et apud Hoscheam (cap. 5:8, 9).

[10] Quoniam mali, ubi simul congregati sunt in mundo spirituali, per influxum Divini Boni ac Divini Veri, deprivantur veris et bonis quae simulaverunt in externis, ac immittuntur in sua mala et falsa quae intus foverunt, et sic separantur a bonis ac dejiciuntur in inferna, et quia, cum hoc fit, auditur a distantibus sicut buccinae et tubae clangentes, ut supra aliquoties dictum est, ideo apud filios Israelis statutum fuit ut clangerent tubis ad proelia; quod etiam factum legitur a Pinchaso, tum a Guideone, pugnantibus contra Midianitas, et quoque quando Jericho capta est. De Pinchaso legitur apud Mosen,

Quod miserit Moseh duodecim millia armatos, mille e tribu, cum vasis sanctitatis et tubis in manu Pinchasi filii Eleasaris sacerdotis, contra Midianem; et occiderunt omnem masculum et reges eorum (Numeri 31:1-8).

[11] De Guideone, in Libro Judicum,

Quod Guideon diviserit trecentos viros in tria agmina, et dederit buccinam in manum cujusque, et hydrias vacuas et faces in medio hydriarum; et dixerit, .... Cum clanxero buccina, ego et omnes qui mecum, clangetis buccinis etiam vos circum universa castra;.... et cum clanxerunt buccinis, posuit Jehovah gladium viri contra socium ejus, et contra universa castra, et fugerunt Midianitae (7:16-22).

Et de Jericho, quando capta est, apud Josuam,

Mandatum quod septem sacerdotes portarent septem buccinas jubilantes coram arca, et circumirent urbem sex diebus, una vice quovis die, at die septimo circumirent urbem septem vicibus, et clangerent buccinis:.... "et cum audivit populus in Jericho vocem buccinae, et vociferationes populi, cecidit murus urbis sub se, et ascendit populus in urbem, et cepit illam" (6:1-20)'

per haec repraesentata est profligatio malorum in mundo spirituali, quae fit per Divinum Verum e caelo, quod cum defluit, auditur ibi sicut buccina clangens, ut supra dictum est. Omnia miracula memorata in Verbo repraesentativa sunt et inde significativa Divinorum in caelis: inde effectus clangoris buccinarum contra hostes in terra similis fuit effectui contra malos in mundo spirituali; per "hostes" enim in Verbo repraesentabantur et inde significantur mali, per "Midianitas" qui in falsis multi, et per "Jericho" urbem ibi falsificatio cognitionum veri.

[12] Ex his constare potest quid significatur per haec apud Jeremiam,

"Clangite contra" Babelem "circum circa, dedit manum suam, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus" (50:15 4 ):

et apud Zephaniam,

"Dies Vastationis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis, dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:15, 16).

Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "septem angeli clanxerint tubis", et quod tales effectus, quales describuntur, inde resultaverint; et sic quod "clangere tubis" significet influxum Divini Veri e caelo, ac mutationes inde oriundas; agitur enim in hoc capite Apocalypseos, et in sequentibus, de statu ecclesiae in mundo spirituali ante judicium, ac de malorum dissipatione et conjectione in infernum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232