Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 778

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

778. "Et vinum et oleum et similam et triticum," significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supranominatis correspondent. - Haec similia sunt cum illis quae nunc supra et prius dicta sunt, cum sola differentia, quod per haec significentur bona et vera caelestia; quaenam bona et vera dicuntur caelestia, et quaenam spiritualia, videatur supra (773); et quod, quia haec illis non sunt, nec in cultu eorum sint: nam, ut supra dictum est, bona et vera doctrinae sunt in cultu sicut anima in corpore, quare cultus absque illis est cultus inanimatus; talis est cultus qui in externis est sanctus, in quo non aliquid internum sanctum est. Quod "vinum" significet verum ex bono amoris, videatur supra (316); quod "oleum" significet bonum amoris, videbitur in sequente articulo; per "similam" significatur verum caeleste, et per "triticum" significatur bonum caeleste. Quod per "vinum," "oleum," "similam" et "triticum" significentur vera et bona cultus, est quia ex illis constabant libamina et minchae, quae una cum sacrificiis offerebantur super altari; et per sacrificia ac per munera oblata super altari significatur cultus, principalis enim cultus in illis consistebat.

Quod libamina, quae erant vinum, super Altari una cum sacrificiis oblata fuerint, videri potest Exodus 29:40; Leviticus 23:12-13, 18-19; Numeri 15:2-15; 28:11-15, 18 ad fin.; 29:1-7, seq.; et insuper Esajas 57:6; 1 65:11; Jeremias 7:18; 44:17-19; Ezechiel 20:28; Joel 1:9; Psalm. 16:4; Deuteronomius 32:38; Quod etiam oleum super Altari una cum sacrificiis oblatum fuerit, Exodus 29:40; Numeri 15:2-15; 28;

Quod minchae, quae erant ex simila tritici, una cum sacrificiis super Altari oblatae fuerint, Exodus 29:40; Leviticus 2:1-13; 5:11-13; 2 6:7-14 (B.A. 14-21); 3 7:9-13; 23:12-13, 17; Numeri 6:14-21; 15:2-15; 18:8-20; 28:1-15; 29:1-7; et insuper Jeremias 33:18; Ezechiel 16:13, 19; Joel 1:9; Malachias 1:10-11; Psalm. 141:2; Panes facierum seu propositionis super mensa in Tabernaculo etiam ex simila tritici confecti sunt, (Leviticus 23:17; 24:5-9). 4

Ex his videri potest, quod quatuor haec, vinum, oleum simila et triticum fuerint sancta et caelestia cultus.

Poznámky pod čarou:

1. lvii. pro "lviii."

2. 13 pro "14"

3. 7 pro "6"

4. 9 pro "10"

  
/ 962