Bible

 

Jeremias 48

Studie

   

1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Verbo # 15

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 26  
  

15. De Verbo Vetusto deperdito

1] Quod Verbum apud Antiquos fuerit, conscriptum per meras correspondentias, sicut nostrum Verbum, sed quod hoc deperditum sit, relatum mihi est ab angelis tertii Coeli, et dictum quod id Verbum adhuc apud illos conservatum sit, et in usu apud antiquos in illo Coelo, apud quos, cum in mundo fuerunt, id Verbum fuit; antiqui illi apud quos illud Verbum adhuc in usu est in coelis, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, tum etiam ex aliquibus regnis in Asia, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea et Assyria, ex Aegypto, ex Zidone et Tyro, quorum omnium regnorum incolae in cultu repraesentativo fuerunt, et inde in scientia correspondentiarum; sapientia illius temporis fuit illis ex illa scientia, quoniam per illam fuit illis communicatio cum coelis, ac perceptio interior, et apud plures colloquutio cum spiritibus: sed quia id Verbum erat plenum talibus correspondentiis, quae remote significabant coelestia, et inde successu temporis a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini Providentia successive evanuit, et aliud Verbum, quod per correspondentias non ita remotas conscriptum est, datum est, et hoc per Prophetas apud filios Israelis. In hoc Verbo tamen retenta sunt nomina locorum, quae in terra Canaane, et circum circa in Asia sunt, ac significabant similia. Propter hanc causam, posteri Abrahami ex Jacobo introducti sunt in terram Canaanem, et ibi scriptum est Verbum in quo loca illa nominanda erant.

2] Quod tale Verbum apud antiquos fuerit, patet etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquid exinde desumtum, in Numeri Cap. XXI, Vers. 14 et 27. Historica illius Verbi vocabantur Bella Jehovae, et Prophetica Enuntiata: ex Historicis istius Verbi desumsit Moses haec, Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: vahebam in Supha, et fluvios, Arnonem, et aquae ductum fluviorum, qui declinavit, usque ubi habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi, Vers. 14-15; per Bella Jehovae intelliguntur et describuntur ibi Pugnae Domini cum infernis, ac victoriae super illis, quando in mundum venturus esset; eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in Historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et regum, et iis Davidis et reliquorum Regum.

3] Ex Propheticis istius Verbi, haec desumta sunt a Mose, Propterea dicunt Enuntiata prophetica: ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis: nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis, quae comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe, periisti popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni. Cum telis confecimus eos, periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus eos usque ad Nophach, quod usque ad Medebam, Vers. 27, 28, 29, 30; quod Prophetica illa dicta sint enuntiata, et non proverbia seu proverbiorum compositores, ut translatores vertunt, constare potest a significatione vocis Moshalim in Lingua Hebraea, quod non modo sint Proverbia, sed etiam enuntiata prophetica, ut constare potest ex Num. Cap. XXIII, vers. 18, Cap. XXIV, vers. 3 et 15, ubi dicitur quod Bileamus ediderit Enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Mashal, in singulari; illa quae a Mose in illis desumta sunt etiam sunt prophetica, non autem proverbia.

4] Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia Verba sunt, nempe, Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in Captivitatem, Jerem. 48:45-46. Praeter haec citatur etiam Liber propheticus Verbi istius Vetusti vocatus Liber Jashar seu Liber recti, a Davide, II Sam. 1:18, et a Josua, Cap. 10:13; ex quo patet, quod Historicum ibi de Sole et Luna, fuerit propheticum ex illo Libro. Dictum insuper mihi est, quod septem prima Capita Geneseos in eodem Verbo tam plene exstent, ut non verbulum desit.

5] Religiosa plurium gentium ex illo Verbo derivata et translata sunt, ut a terra Canaane exque Asiae variis locis in Graeciam, et inde in Italiam, et per Aethiopiam et per Aegyptum in aliqua Regna Africae: sed in Graecia ex correspondentiis fecerunt fabulas, et ex attributis Divinis totidem Deos, et maximum illorum vocabant Jovem, a Jehovah.

  
/ 26