Bible

 

Jeremias 48

Studie

   

1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 637

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

637. "Circuminduti saccis." - Quod significet in luctu propter non receptionem Divini Boni ac Divini Veri, constat ex significatione "indui saccis", quod sit luctus propter vastationem et desolationem Divini Boni et Divini Veri; hic propter non receptionem eorum, nam "testes" visi sunt induti saccis, et per illos significatur Divinum Bonum ex quo omne bonum amoris et charitatis, ac Divinum Verum ex quo omne verum doctrinae et fidei; haec apparent in luctu quando non recipiuntur, at in gaudio quando recipiuntur:

[2] sicut etiam dicitur de sole et de luna, per quae etiam significatur bonum amoris et verum fidei, quod

"Sol factus sit niger ficut saccus cilicinus, et quod luna facta sit sicut sanguis" (Apocalypsis 6:12);

per quae significatur quod omne bonum amoris disparatum sit, et omne verum fidei falsificatum (videatur supra, n. 401); non quod Sol in caelo angelico, qui est Dominus, usquam fiat niger, sed quod ita appareat illis qui non recipiunt aliquam lucem inde.

[3] Antiquis temporibus, quando externa ecclesiae ex meris correspondentiis et inde repraesentativis spiritualium constabant, repraesentabatur luctus per plura quae significabant; sicut per quod sederent et jacerent humi, quod volverent se in pulvere, quod cinerem imponerent capiti, quod discinderent vestes, et quod induerent saccos: quod "disciderint vestes et induerint saccos" significabat luctum propter desolationem veri et boni in ecclesia, et propter non receptionem eorum; "vestes" enim in genere significabant vera ecclesiae (videatur supra, n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a] , 476); inde "discissio vestium" significabat dolorem propter vera ecclesiae laesa et a falsis quasi disrupta; et induitio sacci significabat luctum propter deprivationem boni et veri, et inde vastationem ecclesiae:

[4] quapropter,

#Quando Hiskias Rex audivit verba Thartanis praefecti regis Assyriae, Discidit vestes suas, et obtexit se sacco, et venit domum Jehovae; et misit Eliakimum qui supra domum, et Schebnam scribam, et seniores sacerdotum obtectos saccis ad Esaiam" (2 Regnum 19:1, 2; Esaias 37:1, 2):

hoc factum est, quia per "regem Assyriae" ibi significatur rationale perversum, seu rationale quod pervertit vera et bona ecclesiae ac destruit illa per falsa; omnia verba Thartanis praefecti regis Assyriae involvunt talia: et quia ecclesiae desolatio et vastatio sic imminere visa est, ideo ad testificandum luctum et dolorem propterea, disciderunt vestes et obtexerunt se sacco.

[5] Similiter,

#Cum Benhadadus rex Syriae obsideret Samariam, et facta ingens fames, "Rex rupit vestes suas; et cum transibat super muro, vidit populus quod ecce saccus super carne ejus intus" (2 Reg 6:30 1 ):

simile etiam hic significatur quod supra, nempe imminens desolatio et devastatio ecclesiae; quapropter rex "rupit vestes", et super carne habebat "saccum", quae signa repraesentativa luctus et doloris erant.

[6] Luctus ob similia etiam significabatur per

#Quod Jacobus, cum credidit quod Josephus discerptus esset. disciderit vestes suas, et posuerit saccum super lumbis suis, et luxerit super filio suo multis diebus (Gen. 37:34 2 );

#Tum quod Achabus, postquam ex consilio lsabelis uxoris abstulit Nabotho vineam, et audivit verba prophetae dura de illa re, 3 ruperit vestes suas, et posuerit saccum super carnem suam, et jejunaverit; immo cubuerit in sacco, et incesserit lente (1 Regnum 21:27);

#Ut et quod rex Ninives, postquam audivit verba Jonae, surrexerit de throno, et deposuerit chlamydem suam desuper se, et obduxerit saccum, et sederit super cinere, ac proclamaverit jejunium, ac ut operirentur saccis homo et bestia (Jonas 3:5, 6, 8);

#Tum quod Daniel dederit facies suas ad Dominum Deum, ad quaerendum orationem et preces in jejunio, sacco et cinere (Daniel 9:3);

#Quod postquam occisus esset Abnerus, dixerit David ad Joabum et ad omnem populum qui cum illo, quod scinderent vestes, et circumcingerent saccos, et plangerent ante Abnerum; et quod ipse David incesserit post lectum (2 Samuelis 3:31).

Ex his patet quod in Ecclesia Judaica et Israelitica luctus repraesentatus fuerit per disruptionem vestium et induitionem sacci; et hoc quia dolor mentis et luctus cordis, quae erant interiora, eo tempore repraesentabantur per externa, quae propter correspondentiam cum spiritualibus erant significativa.

[7] Quod repraesentativum luctus per saccos imprimis significaverit luctum propter desolationem veri ac vastationem boni in ecclesia, et quoque in particulari paenitentiam, et tunc luctum cordis propter mala, constare potest adhuc a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

#"Vocabit Dominus Jehovih Zebaoth in die illo ad fletum et ad planctum et ad calvitiem et ad induendum saccum" (22:12):

agitur in eo capite de vastatione ecclesiae quoad Divinum Verum; luctus ejus describitur per "calvitiem" et per "induitionem sacci."

[8] Apud Jeremiam,

#"Ascendit leo ex vepreto, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem, urbes tuae destruentur ut non [sit] habitator; propter hoc accingite saccos, plangite, ejulate" (4:7, 8):

per "leonem ex vepreto" significatur falsum mali destruens vera ecclesiae; et per "perditorem gentium" significatur malum falsi destruens bonum ecclesiae ; per "terram", quam redigent in vastitatem, significatur ecclesia; et per "urbes", quae destruentur, significantur vera doctrinae; per "accingere saccos" significatur luctus propterea, quare etiam dicitur "Plangite et ejulate."

[9] Apud eundem,

#"Filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinis; quia subito veniet vastator super nos" (6:26):

per "filiam populi" intelligitur ecclesia; per "cingere se sacco et volvere se in cinere" significatur luctus propter deperditum ecclesiae bonum et verum; perditio eorum seu vastatio ecclesiae intelligitur per quod "subito veniet vastator"; quod gravis luctus et dolor propter deperditum ecclesiae bonum et verum per "cingere se sacco et volvere se in cinere" significetur, patet; nam adjicitur, "Luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinis."

[10] Apud eundem,

#"Ejula Cheschbon, quia devastata est Ai; clamate, filiae Rabbae, accingite saccos, plangite, et vagamini inter macerias; quia rex eorum In exilium abivit, sacerdotes ejus et principes simul" (49:3):

haec de filiis Ammonis, per quos significantur qui in bono naturali sunt, et falsificant vera ecclesiae; illi qui tales sunt in ecclesia intelliguntur per "filias Rabbae"; luctus propter deperditum verum per falsificationes significatur per "Accingite saccos, plangite, vagamini inter macerias"; "maceriae" significant vera falsificata: quod verum ecclesiae inde perierit, significatur per "quia rex eorum in exilium abivit"; "rex" significat verum ecclesiae, et "in exilium abire" significat deperdi: quod etiam bona ecclesiae et inde omnia vera, significatur per quod "sacerdotes et principes simul"; "sacerdotes" significant bona ecclesiae, et "principes" vera inde.

[11] In Threnis,

#"Sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput...virgines Hierosolymae" (2:10):

"sedere in terra", "conticescere", "ascendere facere pulverem super caput", et "descendere facere in terram caput", erant omnia signa repraesentativa luctus et dolorum propter vastatam a malis et falsis ecclesiam: "seniores filiae Zionis" significant sapientes et intelligentes in ecclesia, et abstracte sapientiam et intelligentiam; "filiae Zionis" et "virgines Hierosolymae" significant illos in ecclesia qui in affectione boni et veri sunt, et abstracte ipsas affectiones.

[12] Apud Ezechielem,

#Naucleri "inducent super te calvitiem, et accingent saccos, et flebunt super te amaritudine animae, planctu amaro" (27:31):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; proinde etiam significantur cognitiones veri et boni quae sunt ecclesiae; hic describitur luctus ob illas deperditas: "naucleri" significant omnes qui illas ferunt et communicant; " 4 inducere calvitiem" significat luctum propter omnia intelligentiae deperdita; "accingere saccos" significat luctum propter cognitivum veri etiam deperditum: quia luctus est qui describitur, ideo adjicitur, "Flebunt super te amaritudine animae, planctu amaro."

[13] Apud Evangelistas,

#"Vae tibi, Chorazin; vae tibi, Bethsaida; propterea quod si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in sacco et cinere paenitentiam egissent" (Matthaeus 11:21; Luca 10:13):

"in sacco et cinere paenitentiam agere" est dolere et lugere propter non receptionem Divini Veri, et propter falsa et mala quae obstiterunt.

[14] Apud Joelem,

#"Ejula sicut virgo cincta sacco super sponso adolescentiae suae;.... circumcingimini et plangite, sacerdotes; ejulate, ministri altaris; venite, pernoctate in saccis, ministri Dei mei; quia prohibita a domo Dei vestri minchah et libamen" (1:8, 13):

hic "cingi sacco", et "pernoctare in saccis", significat luctum propter deperditum bonum et verum ecclesiae, nam per "mincham" significatur bonum ecclesiae, et per "libamen" verum ejus.

[15] Apud Amos,

#"Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem, et ponam eam sicut luctum unigeniti, et postrema ejus sicut diem amarum" (8:10):

"saccus super lumbos" significat luctum ob deperditum bonum amoris, hoc enim significatur per "lumbos"; "et calvities super caput" significat luctum ob deperditum intellectum veri.

[16] Apud Esaiam,

#"In omnibus capitibus" Moabi "calvities, omnis barba rasa, in plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus ejulabit, descendens in fletum" (15:2, 3);

apud Jeremiam,

#Omne caput calvities, et omnis barba rasa, super omnibus manibus incisiones, et super lumbis saccus, super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus" (48:37, 38):

per "Moabum" significantur illi qui in bono naturali sunt, et adulterant bona ecclesiae; quod intellectus veri illis nullus sit, nec scientia veri, significatur per quod "in omnibus capitibus Moabi calvities, et omnis barba rasa", tum per quod "in tectis ejus et in plateis ejus ejulabit" et "erit luctus": "incisiones super omnibus manibus" significant falsificata; luctus propterea significatur per "accingere saccum", tum per "ejulare" et "descendere in fletum."

[17] Apud Esaiam,

#"Fiet, loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis; homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello" (3:24, 25):

haec de "filiabus Zionis", per quas significatur ecclesia quoad affectiones boni caelestis; proinde per "filias Zionis significantur affectiones boni quae sunt ecclesiae caelestis: jactura et dissipatio illarum per fastum propriae intelligentiae describitur ibi per varia quibus filiae illae se exornant; mutatio illarum affectionum in contrarias et impulchras significatur per quod "loco aromatis tabes, loco cinguli discissio, loco operis implexi calvities, loco togae cinctura sacci, et loco pulchritudinis adustio"; per "tabem" significatur periens vitale; per "discissionem loco cinguli" significatur dissipatio perceptionum veri loco connexionis illarum; per "calvitiem loco operis implexi" significatur fatuitas loco scientiae; per "adustionem loco pulchritudinis" significatur stultitia loco intelligentiae ("adustio" significat insaniam ex fastu propriae intelligentiae quae est stultitia, et "pulchritudo" significat intelligentiam): quod vera intellectus peritura sint per falsa, usque ut nulla resistentia sit contra mala, significatur per quod "homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello"; "gladius" est falsum destruens verum.

[18] Similia per "saccum" significantur in his sequentibus :

Apud Ezechielem,

#"Omnes manus remissae, omnia genua abeunt in aquas, unde accingent saccos, et colliget eos terror, et super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus..calvities" (7:17, 18);

apud Davidem,

#Ego, cum illi aegrotarent, vestis mea saccus, afflixi fame animam meam" (Psalmuss 35:13);

apud eundem,

#"Cum flevi in jejunio animae meae, factum mihi est in opprobria; cum dedi vestem meam saccum, factus sum illis in dicterium" (Psalmuss 69:11, 12);

apud Hiobum,

#"Saccum consui super cutem meam, et feci pulvere cornu meum; facies meae turbatae sunt prae fletu" (16:15, 16);

apud Esaiam,

#"Vestio caelos atrore, et saccum facio velamen eorum" (50:3);

et apud Davidem,

#"Convertisti luctum meum in choream mihi, aperuisti saccum meum, et accinxisti me gaudio" (Psalmuss 30:12 [B.A. 11]):

in his locis "saccus" etiam significat luctum, ac "succingere saccum supra corpus loco vestis" significat luctum propter deperditum verum ecclesiae; et "accingere saccum super lumbos et super carnem" significat luctum propter deperditum bonum ecclesiae; nam "vestis" significat verum ecclesiae, ac "lumbi" et "caro" significant bonum ecclesiae.

[19] Quod accingere saccum modo repraesentativum et inde significativum luctus et paenitentiae fuerit, at in se non luctus et paenitentia, constat apud Esaiam,

#Num sicut hoc erit jejunium quod eligam, dies quo affligit homo animam suam, ut incurvet sicut juncus caput suum, et in sacco et cinere cubet? num hoc vocabis jejunium et diem beneplaciti Jehovae? Nonne hoc jejunium quod eligo, aperire vincula malitiae, .... frangere famelico panem tuum, et afflictos exules introducas domum? cum videris nudum et obtexeris illum?" (58:5-7);

et apud Joelem,

#"Convertimini ad Me toto corde vestro, et in jejunio et in fletu et in planctu; et scindite cor vestrum, et non vestes Vestras " (2 [12,] 13).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232