Bible

 

Jeremias 45

Studie

   

1 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :

2 Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch :

3 Dixisti : Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.

4 Hæc dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos ædificavi, ego destruo : et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc :

5 et tu quæris tibi grandia ? Noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 158

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

158. COROLLARIUM.

Quoniam in hoc Capite de SPIRITU SANCTO actum est, meretur omnino memorare, quod in Verbo Veteris Testamenti nullibi nominetur Spiritus Sanctus, sed modo Spiritus sanctitatis in tribus locis, semel apud Davidem Psalmus 51:13; 1 et bis apud Esajam 63:10-11. Verum in Verbo Novi Testamenti, tam apud Evangelistas, quam in Actis Apostolorum, et in horum Epistolis frequenter; causa est, quia tunc primum erat Spiritus Sanctus, quando Dominus in mundum venit, ille enim ex Ipso a Patre procedit; nam DOMINUS EST SOLUS SANCTUS, Apocalypsis 15:4 quare etiam dicitur ab Angelo Gabriele ad Mariam Matrem, SANCTUM quod nascetur ex te, Luca 1:35. Quod dictum sit, Nondum erat Spiritus Sanctus quia Jesus nondum glorificatus est, Johannes 7:39, et tamen prius dicatur, quod Spiritus Sanctus impleverit Elisabetham, Luca 1:41, tum Sachariam Luca 1:67 ut et Simeonem Luca 2:25, erat causa, quia Spiritus Jehovae Patris implevit illos, qui Spiritus Sanctus vocatus est propter Dominum, qui jamdum in Mundo erat. Haec causa est, quod in Verbo Veteris Testamenti nullibi dicatur, quod Prophetae loquuti sint a Spiritu Sancto, sed a Jehovah; ubivis enim dicitur, JEHOVAH LOQUUTUS EST AD ME, VERBUM A JEHOVAH FACTUM EST AD ME, DIXIT JEHOVAH, DICTUM JEHOVAE; ut nemo dubitet quin ita sit, volo solum ex JEREMIA afferre, ubi haec dicuntur, 1:4, 7, 11-14, 19; 2:1-5, 9, 19, 22, 29, 31; 3:1, 6, 10, 12, 14, 16; 4:1, 3, 9, 17, 27; 5:11, 14, 18, 22, 29; 6:6, 9, 12, 15-16, 21-22; 7:1, 3, 11, 13, 19-21; 8:1, 3, 12-13; 9:2, 6, 8, 12, 14, 16, 21, 23-24. 2 10:1-2, 18. 3 11:1, 6, 9, 11, 17-18, 21-22; 12:14, 17; 13:1, 6, 9, 11-15, 25; 14:1, 10, 14-15; 15:1-3, 6, 11, 19-20; 16:1, 3, 5, 9, 14, 16; 17:5, 19-21, 24. 4 18:1, 5-6, 11, 13. 5 19:1, 3, 6, 12, 15. 6 20:4; 21:1, 4, 7-8, 11-12; 22:2, 5-6, 11, 18, 24, 29-30; 23:2, 5, 7, 12, 15, 24, 29, 31, 38; 24:3, 5, 8; 25:1, 3, 7-9, 15, 27, 28, 29, 32; 26:1-2, 18; 27:1-2, 4, 8, 11, 16, 19, 21-22; 28:2, 12, 14, 16; 29:4, 8-9, 16, 19-21, 25, 30-32. 7 30:1-3, 4, 5, 8, 10-12, 17-18; 31:1-2, 7, 10, 15-17, 23, 27-28, 31-38; 32:1, 6, 14-15, 25-26, 28, 30, 36, 42. 8 33:1-2, 4, 10, 12-13, 17, 19-20, 23, 25; 34:1-2, 4, 8, 12-13, 17, 22; 35:1, 13, 17-18, 19; 36:1, 6, 27, 29-30; 37:6-7, 9; 38:2-3, 17; 39:15-18; 40:1; 42:7, 9, 15, 18-19; 43:8, 10; 44:1-2, 7, 11, 24-26, 30; 45:2, 5. 9 46:1, 23, 25, 28; 47:1; 48:1, 8, 12, 30, 35, 38, 40, 43-44, 47; 49:2, 5-7, 12-13, 16, 18, 26, 28, 30, 32, 35, 37-39; 50:1, 4, 10, 18, 20-21, 30-31, 33, 35, 40; 51:25, 33, 36, 39, 52, 58. Haec solum apud JEREMIAM; simile dicitur apud omnes reliquos Prophetas, et non quod loquutus sit Spiritus Sanctus, nec quod Jehovah loquutus sit ad illos per Spiritum Sanctum.

Poznámky pod čarou:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 51:11 apud Biblia Anglica.

2. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:3, 7, 9, 13, 15-17, 22, 24-25 apud Biblia Anglica.

3. Prima editio: 13.
4. Prima editio: 17:5, 9, 20, 20, 21, 24. Fortasse. 17:5, 15, 19-21, 24 (sic Rose).
5. Prima editio: 18:15, 6, 11. h 3.
6. Prima editio: 16.
7. Prima editio: 31, 31.
8. Prima editio: 41.
9. Prima editio: 45:1, 2, 5.

  
/ 853