Bible

 

Jeremias 29

Studie

   

1 Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,

2 postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,

3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens :

4 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :

5 Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.

6 Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.

7 Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.

8 Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis,

9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo : et non misi eos, dicit Dominus.

10 Quia hæc dicit Dominus : Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

12 Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.

13 Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.

14 Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.

15 Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :

16 quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem :

17 hæc dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint :

18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terræ : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,

19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus.

20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.

21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris :

22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne :

23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.

24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices :

25 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :

26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem :

27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?

28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.

29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ.

30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,

32 idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1028

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1028. "Quia magna erat plaga ejus valde." - Quod significet destructionem genuini veri totalem, constat ex significatione "plagae grandinis", quod sit falsificatio Verbi (de qua mox supra): inde per quod "magna erat plaga ejus valde", significatur gravior falsificatio, quae est, quod Verbum falsificatum sit usque ad destructionem omnis genuini Veri. Quomodo Verbum usque ad destructionem genuini Veri falsificatur, et quod caelum per id praecludatur homini, videatur (supra) (n. 719, 778, 888, 914, 916, 950).

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.)

Dicitur a quibusdam quod qui contra unum praeceptum decalogi peccat etiam contra reliqua peccet, ita quod reus sit omnium qui est reus unius; sed quomodo hoc cum veritate cohaeret, dicetur. Qui transcendit unum praeceptum, confirmando apud se quod hoc non sit peccatum, et sic absque timore Dei id committit, is quia rejecit timorem Dei, nec timet transcendere praecepta reliqua, tametsi non actualiter illa transcendit.

[3] Ut pro exemplo: qui fraudes et illicitas lucrationes, quae in se sunt furta, non pro peccatis reputat, is nec pro peccatis reputat adulterari cum uxore alterius, hominem odio habere usque ad necem, mentiri in illum, concupiscere domum ejus, et plura quae ejus sunt; negat enim quod aliquid sit peccatum, dum in uno praecepto rejicit e corde timorem Dei; inde in communione est cum illis qui reliqua praecepta similiter transcendunt: est sicut infernalis spiritus, qui in inferno furum est; is tametsi non est adulter, nec homicida, nec falsus testis, usque in communione est cum illis, et potest ab illis persuaderi ad credendum quod non mala sint, et quoque adduci ad faciendum illa; nam qui infernalis spiritus per transgressionem unius praecepti factus est, is amplius non credit peccatum esse facere aliquid contra Deum, nec facere aliquid contra proximum.

[4] Contrarium fit illis qui abstinent a malo unius praecepti, et illud ut peccatum contra Deum fugiunt et dein aversantur; ii, quia timent Deum, in communionem veniunt cum angelis caeli, ac ducuntur a Domino ad abstinendum a malis reliquorum praeceptorum, et ad fugiendum illa, et tandem ad aversandum illa, ut peccata; et si forte peccaverint contra illa, usque paenitentiam agunt, et sic per gradus abducuntur ab illis.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 107

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

107. His adjicienda sunt aliqua de Doctrina Amoris in Dominum; et de Doctrina Charitatis, haec qualis fuerat antiquis, apud quos fuit ecclesia; ut sciatur qualis haec doctrina, quae hodie non est, prius fuerat: etiam ex Arcanis Caelestibus (Arcana Coelestia 7257-7263):

-

Bonum quod est amoris in Dominum, vocatur bonum caeleste; et bonum quod est amoris erga proximum, seu charitatis, vocatur bonum spirituale. Angeli qui in intimo seu tertio caelo sunt, in bono amoris in Dominum sunt; inde illi vocantur angeli caelestes: angeli autem qui in medio seu secundo caelo sunt, in bono amoris erga proximum sunt; inde illi vocantur angeli spirituales.

Doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum, est amplissima et simul arcanissima, est enim doctrina angelorum intimi seu tertii caeli, quae talis est, ut, si daretur ex ore illorum, vix millesima pars intelligeretur; sunt quoque ineffabilia quae continet. Illa doctrina continetur in sensu intimo Verbi; doctrina autem amoris spiritualis in sensu interno.

Doctrina boni spiritualis, quae est amoris erga proximum, est quoque ampla et arcana; sed multo minus quam doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum Quod doctrina amoris erga Proximum, seu charitatis, sit ampla, inde con stare potest, quod se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat et vult ita ad omnia quae loquitur et agit; tum quod charitas non detur similis apud unum ut apud alterum; nec quod proximus sit similis unus sicut alter.

Quia tam ampla fuit doctrina charitatis, ideo antiqui, apud quos doctrina charitatis fuit ipsa doctrina ecclesiae, distinguebant charitatem erga proximum in plures classes, quas etiam subdividebant; et singulis classibus indebant nomina; et docebant quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe, et quomodo erga illos qui in altera: et sic redigebant doctrinam charitatis in ordinem, et exercitia charitatis ut distincte caderent in intellectum. Nomina quae indebant illis erga quos charitatem exercerent, erant plura: quosdam vocabant "caecos," quosdam "claudos," quosdam "mancos," quosdam "pauperes," tum "miseros" et "afflictos," quosdam "pupillas," quosdam "viduas:" in genere autem vocabant "esurientes" quibus darent edere, "sitientes" quibus darent bibere, "peregrinos" quos colligerent, "nudos" quos induerent, "aegrotos" quos visitarent, et "vinctos in carcere "ad quos venirent.

(Quinam erant, quos per singulos intelligerent, expositum est in Arcanis Caelestibus; ut quos per "caecos,"Arcana Coelestia 2383, 6990; quos per "claudos,"Arcana Coelestia 4302; quos per "pauperes,"Arcana Coelestia 2129, 4459, 4958, 9209, 9253, 10227; quos per "miseros,"Arcana Coelestia 2129; quos per "afflictos,"Arcana Coelestia 6663, 6851, 9196; quos per "pupillos,"Arcana Coelestia 4844, 9198-9200; quos per "viduas,"Arcana Coelestia 4844, 9198, 9200; quos per "esurientes,"Arcana Coelestia 4958, 10227; quos per "sitientes,"Arcana Coelestia 4958, 8568; quos per "peregrinos,"Arcana Coelestia 4444, 7908, 8007, 8013, 9196, 9200; quos per "nudos,"Arcana Coelestia 1073, 5433, 9960; quos per "aegrotos, Arcana Coelestia 4958, 6221, 8364, 9031; quos per "vinctos in carcere,"Arcana Coelestia 5037, 5038, 5086, 5096. Quod per officia erga "esurientes," "sitientes," "peregrinos, nudos," "aegrotos," et "vinctos in carcere," qui a Domino dicuntur (Matthaeus 25:34-36, seq.), comprehendatur tota doctrina charitatis, videaturArcana Coelestia 4954-4959.)

Haec nomina e caelo data fuerunt antiquis qui ab ecclesia, et per illos qui ita nominabantur, intelligebant qui spiritualiter tales erant: doctrina illorum charitatis docebat non modo quinam erant, sed etiam qualis esset erga unumquemvis charitas. Inde est quod eadem illa nomina in Verbo sint, et significent illos qui tales in spirituali sensu sunt. Verbum in se non est nisi quam doctrina amoris in Dominum, et charitatis erga proximum, ut quoque Dominus docet,

Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ..in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primum et magnum mandatum: secundum..est simila illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum; ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent" ()

1 .

"Lex et prophetae" sunt totum Verbum (Arcana Coelestia 2606, 3382, 6752, 7462, [7463?],).

Quod eadem illa nomina in Verbo sint, est ut Verbum, quod in se spirituale est, in suo ultimo esset naturale: et quia illi qui in externo cultu erant, erga tales qui ita nominabantur, charitatem exercerent; at qui in interno cultu, erga tales spiritualiter intellectos; ita ut simplices simpliciter intelligerent et facerent Verbum, ac ut sapientes sapienter; tum quoque ut simplices per externa charitatis initiarentur in interna ejus.

Poznámky pod čarou:

1. 1 37-40 pro "35, 36, 37, 38"

  
/ 325