Bible

 

Jeremias 26

Studie

   

1 In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens :

2 Hæc dicit Dominus : Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos : noli subtrahere verbum,

3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.

4 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis,

5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis :

6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ.

7 Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini.

8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens : Morte moriatur.

9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens : Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator ? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.

10 Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ.

11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.

12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens : Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis.

13 Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.

14 Ego autem ecce in manibus vestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.

15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus : in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.

16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.

17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes :

18 Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.

19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.

20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.

21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum : et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est Ægyptum.

22 Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum,

23 et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.

24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 59

  
/ 60  
  

59. (v.) Quod ante hunc statum, et post illum, facta sit Promissio Adventus Domini Jehovih in mundum, et tunc novae Ecclesiae, in qua regnatura sunt justitia et judicium.-Notum est ex lectione verbi Prophetici veteris Testamenti quod multis in locis ibi praedictus sit Adventus Domini nostri, tum etiam quod Dominus ibi insignitus sit variis nominibus, ut quod vocatus sit "Jehovah Zebaoth," "Jehovah Justitia nostra," "Jehovah Salvator et Redemptor noster," "Dominus Jehovih," "Adonajus," "Immanuel" seu "Deus nobiscum," "Deus Israelis," "Sanctus Israelis," "Petra Israelis," "Messias" seu "Unctus Jehovae," "Rex," "David," "Fortis Jacobi," "Pastor Israelis," "Pontifex," "Sacerdos ad modum Melchizedechi," "Filius Dei," "Filius Hominis," "Angelus Jehovae," "Angelus Foederis," "Maximus Propheta," "Schiloh;" et apud Esaiam, "Consiliarius," "Princeps Pacis," "Pater Aeternitatis;" et in Novo Foedere, "Jesus Christus," et "Filius Dei." Quod Adventus Domini nostri in perplurimis locis apud Prophetas praedictus sit, ex allegatione praedictionum in sequentibus videbitur. Sed quaeritur cur tam frequens praedictio de Adventu Ipsius facta est: fuerunt plures causae, quaedam spectantes Populum Israeliticum et Judaicum, quaedam spectantes Populum Christianum post illos. Sed recensebimus causas spectantes imprimis Populum Israeliticum et Judaicum. Prima erat, ut per nominationem et recordationem Ipsius, in cultu interiori Jehovae continerentur, quoniam absque illo non fuit ingressus Jehovae ad aliquem ex illis, neque accessus ullius ex illis ad Jehovam. Simile erat tunc ut est hodie,

Quod Deum Patrem "nemo viderit; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit" (Johannes 1:18; cap. 5:37);

tum,

"Nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Johannes 14:6).

Secunda causa spectans Populum illum, fuit, quod typi repraesentativi Ecclesiae illorum, qui omnes spectabant Dominum nostrum et Ecclesiam ab Ipso post Adventum Ipsius instaurandam, inservirent illis ut totidem indices et symbola cultus illorum; consequenter, ut cum venisset 1 agnoscerent Ipsum, et sinerent se introduci in interna cultus Ipsius, et una cum gentibus quae circum illos erant, fierent Christiani. Tertia causa fuit, ut per recordationem Adventus Ipsius, aliquid notionis seu ideae de resurrectione et de vita aeterna cogitationes illorum intraret. Quis enim ex illis non potuisset interius in se seu corde cogitare, "Quid nobis cum Messia, postquam mortui sumus, nisi reverteremur tunc, videremus gloriam Ipsius, et regnaremus cum Ipso?" Inde religiosum illorum scaturivit quod eo tempore resurrecturi sint, quisque ex suo sepulcro, et in Terram Canaanem redituri. Quarta causa fuit, ut in statu vastationis et oppressionis illorum, quando in tentationibus et afflictionibus erant, sublevarentur et sanarentur,

Sicut patres et fratres eorum in deserto (Numeri 21:1-9; Johannes 3:14, 15);

nam absque illa sublevatione et sanatione potuissent scandala conjicere in Jehovam, et a cultu Ipsius repraesentativo ad idololatricum turmatim abscedere. Tentationes enim et afflictiones in statu vastationis et oppresssionis, non sunt nisi quam pugnae Domini cum Diabolo de homine, hoc est, de anima ejus, quis illam possessurus; et de eo statu dici potest quod Deus Israelis seu Dominus Messias stet ab uno latere, ac Beelzebub et Serpens Diabolus ab altero; et quod hic sicut flumen ex ore suo ejiciat scandala contra Dominum, ac Dominus avertat et tollat illa, et sic hominem liberet a captivitate et servitute spirituali; haec pugna sentitur in homine sicut ab illo. Quod tentatio talis sit 2 pugna, et talis perceptio ab homine, et inde cooperatio, possum juramento testari, saepius enim expertus novi illam: Quod fiat extra hominem, et sentiatur in illo sicut ab ipso, et quod homo stans in medio, et cooperetur, est ob finem ut imputetur ei merces dum vincit; sed ille homo solum vincit qui spectat ad Dominum et confidet sibi opem ab Ipso solo. Quod unusquisque qui in tentationibus sibi quaerit ad Dominum, vincat, et quod alioqui succumbat, illustrabitur per comparationes. Est sicut navis prope scopulos jactata procellis; nisi nauclerus tunc ex sua peritia sciat avertere illam, et convertere ad exitum et sic ad portum, periret. Est sicut urbs obsessa ab hostibus; nisi sit alicubi evasio aut auxilium, dux cum milite fit exspes et excors, et se illis offert captivum, et vitam suam relinquit arbitratui illorum. Est sicut quis, dum peregrinatur, inopinato intrat casam ubi latrones, nisi dum inclusus est amicus veniat 3 ac pulset januam, aut sistat se conspicuum ad fenestram, et sic nebulones illos terrificet, et avertat a flagitio. Est sicut quis incidit in speluncam, ubi ursus cum catulis, aut in foveam ubi sunt lupus et leopardus, si non ejus pater aut frater, haec videns, subito ad illum demittat scalam aut funem, et inde elevet illum. Est sicut qui in opaco nimbo interdiu stat aut ambulat, et inde non scit quo se vertat, nisi accendat sibi lucernam, et sic aperiat sibi locum ubi stat aut viam qua 4 ambulet. Est sicut in media hieme est, et tunc in penuria annonae, nisi tunc nutriat illos spes venturae messis recurrente sole. Similiter sicut quis in media nocte in silva errat, nisi se refocillet spe lucis, et in spe illa cubitum it, et tranquille dormit usque ad matutinam. Est quoque sicut quis salutis causa desiderat instrui in illis quae Christianae Religionis sunt, et offendit doctores mitratos, et magistros laureatos, qui exponunt illa terminis ex arte metaphysica commodatis, ac involvunt illa mysticis, nisi quis alius discindat vocabula illa, et sic implicata extricet, et ex Verbo, ita ex Domino, sancta Ecclesiae emitteret in claram lucem. Annon alioqui falsitatibus de fide et in reliquis dogmatibus, quae a statuta fide sicut unci catenae a stato et affixo pariete capite continenter pendent, incantaretur? Similiter foret in tentationibus, et tunc infestationibus a satanis, nisi confidenter aspiceret Dominum, et ab Ipso solo omnem liberationis operam et opem satageret. Propter has causas toties in Verbo Vetere Prophetico, praedictus est Adventus Domini, et quod propter easdem causas in Verbo Novo Evangelico et Apostolico praedicatus est Dominus, et secundus Ipsius Adventus praedictus; de quo in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. The printed edition has 'fit' instead of 'sit'.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60