Bible

 

Hoschea 8

Studie

   

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.

3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 392

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

392. (Vers. 3.) "Et alius Angelus venit et stetit ad Altare habens thuribulum aureum," significat cultum spiritualem, qui fit ex bono charitatis per vera fidei. - Per "Altare" ad quod Angelus stetit, et per "thuribulum aureum" quod manu habuit, significatur cultus Domini ex amore spirituali, qui cultus est ex bono charitatis per vera fidei. Apud filios Israelis erant duo altaria, unum extra tentorium, alterum intra tentorium; altare extra tentorium vocabatur "Altare Holocausti," quia holocausta et sacrificia super illo fiebant; altare intra tentorium vocabatur "Altare Suffitus" ut et "Altare Aureum:" quod duo altaria essent, erat causa, quia cultus Domini fit ex amore caelesti et ex amore spirituali; ex amore caelesti ab illis qui in Regno caelesti Ipsius sunt, et ex amore spirituali ab illis qui in Regno spirituali Ipsius sunt: de binis illis Regnis videatur supra (387). De binis altaribus videantur sequentia apud Mosen:

De "Altari Holocausti," (Exodus 20:21 ad fin. (B.A. 24-26); 27:1-8; 1 39:38-39; 2 Leviticus 7:1-5; 8:11; 16:18-19, 33-34); 3

De "Altari Suffitus," (Exodus 30:1-10; 4 31:8; 5 37:25-29; 40:5-26; Numeri 7:1). 6

Quod altaria, thuribula et suffitus visa sint Johanni, non erat quia talia dantur in Caelo; erant modo repraesentativa cultus Domini ibi; causa est, quia talia apud filios Israelis instituta fuerunt, et ideo in Verbo saepius nominata; et illa Ecclesia fuit Ecclesia repraesentativa, omnia enim cultus eorum repraesentabant, et inde nunc significant Divina Caelestia et Spiritualia Domini, quae sunt Ecclesiae Ipsius in Caelis et in Terris. Similia itaque per duo illa Altaria significantur in Verbo, in sequentibus:

"Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam, hae ducent me ad habitacula Tua, et ingrediar ad Altare Dei, ad Deum," (Psalm. 43:3-4); 7

"Lavo in innocentia manus meas, et circumdo Altare Tuum, Jehovah, et audiri faciam vocem confessionis," (Psalm. 26:6-7);

"Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri super tabula cordis eorum, et in cornibus Altarium vestrorum," (Jeremias 17:1-2);

"Deus Jehovah, Qui illuminat nos, ligate festum funibus usque ad cornua Altaris," (Psalm. 118:27);

"In die illo erit Altare Jehovae in medio terrae Aegypti," (Esaias 19:19);

"Altare Jehovae in medio terrae Aegypti" significat cultum Domini ex amore in naturali homine.

"Tribulus et spina ascendent super Altaria illorum," (Hoschea 10:8); 8

per quae significatur cultus ex malis et falsis mali.

(Praeter alibi, ut Esaias 27:9; 56:6-7; 60:7; Threni 2:7; Ezechiel 6:4-6, 13; 9 Hoschea 8:11; 10:1-2; Amos 3:14; Psalm. 51:21 (B.A. 19); 10 Psalm. 84:4 (B.A. 3); 11 Matthaeus 5:23-24; 23:18-20).

Quoniam cultus Domini repraesentabatur et inde significatur per "Altare," patet quod per "Altare" hic in Apocalypsi non aliud intelligatur, et quoque alibi; ut,

"Vidi sub Altari animas occisorum propter Verbum Dei," (Apocalypsis 6:9);

"Adstitit Angelus et dixit, Metire Templum Dei et Altare, et adorantes in illo," (Apocalypsis 11:1);

"Audivi alium Angelum ex Altari dicentem, vera et justa sunt judicia Tua," (Apocalypsis 16:7).

Quoniam cultus repraesentativus, qui praecipue super binis altaribus fiebat, abrogatus est a Domino cum in mundum venit, quia Ipse interiora Ecclesiae aperuit, quare dicitur apud Esajam,

"In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt, et non ad Altaria opus manuum suarum, (17:7-8).

Poznámky pod čarou:

1. 8 pro "9"

2. 38, 39 pro "36 ad 43"

3. vii.. pro "vi."

4. 10 pro "12"

5. 31:8 pro "32:6"

6. vii. pro "vi."

7. xliii. pro "xxiii."

8. 8 pro "7, 8"

9. 4-6, 13 pro "3, 4, 6, 13"

10. 21 pro "20"

11. 84:4 pro "74:3, 4"

  
/ 962