Bible

 

Hoschea 4

Studie

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 643

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

643. Quod sit Imputatio, sed boni et mali, et simul fidei.

Quod sit Imputatio boni et mali, quae in Verbo, ubi nominatur, intelligitur, constat ex innumeris locis ibi, quae quidem prius ad partem allata sunt, sed ut quisque certus fiat, quod non alia Imputatio detur, aliqua etiam hic ex Verbo afferentur, quae sunt, Venturus est Filius hominis, et tunc reddet unicuique secundum facta ejus, Matthaeus 16:27. Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem judicii, Johannes 5:29. Liber apertus est qui est vitae, et judicati sunt omnes secundum Opera illorum, Apocalypsis 20:12-13. Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum Opus ejus, Apocalypsis 22:12. Visitabo secundum vias ejus, Opera ejus retribuam illi, Hoschea 4:9, Sacharia 1:6, Jeremias 25:14; 32:19. Deus in die irae et justi Judicii sui, reddet unicuique secundum Opera ejus, Romanos 2:5-6. Omnes nos manifestari oportet coram Tribunali Christi, ut reportet [quilibet] 1 illa, quae per corpus prout ea fecit, sive bonum sive malum, 2 Corinthios 5:10.

[2] Non alia Lex imputationis fuit in principio Ecclesiae, nec alia futura est in fine ejus; quod in principio Ecclesiae, patet ex Adamo et ejus Uxore, quod quia malum fecerunt, comedendo ex Arbore scientiae boni et mali, damnati sint, Genesis 2; 3; et quod nec alia futura sit in fine Ecclesiae, patet ex his Domini verbis, Quando venerit Filius hominis in gloria Patris sui, 2 tunc sedebit super Throno gloriae suae, et dicet Ovibus a dextris, venite benedicti, et tanquam haereditatem possidete paratum vobis Regnum a fundatione Mundi; Nam esurivi, et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me. Peregrinus 3 fui et collegistis Me. Nudus fui 4 et induistis Me. Aegrotus fui et visitastis Me. In Custodia fui et venistis ad Me. At vero Hircis a sinistris, quia non fecerunt bona, dixit, discedite a Me maledicti, in Ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus, Matthaeus 25:31 5 seqq. Ex his quisque apertis oculis videre potest, quod sit Imputatio boni et mali.

[3] Quod etiam sit Imputatio Fidei, est quia Charitas quae est boni, et Fides quae est veri, una sunt in bonis Operibus, et quod nisi una sunt, Opera non sint bona, videatur supra, 373-377; quare dicit Jacobus, Abraham Pater noster nonne ex Operibus justificatus est, cum obtulit Filium suum super altare, videsne quod Fides cooperata sit Operibus, et ex Operibus Fides pro perfecta cognita sit, ac impleta est Scriptura, quae dicit, credidit Abraham Deo, et imputatum est illi in justitiam, Jacobus 2:21-23.

Poznámky pod čarou:

1. Sic 376, 506.

2. Sic prima editio et Dicta 33, sed gloria sua in margine exemplaris scriptoris et alibi.
3. Prima editio: Me Peregrinus (absque interpunctione).
4. Prima editio: sui.
5. Prima editio: 33.

  
/ 853