Bible

 

Hoschea 14

Studie

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 38

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

38. (i., ( Quod Dominus dicatur Jehovah, patet ex his:-

"Dixit" Jehovah "Creator tuus, Jacob; et Formator tuus, Israel;... nam redemi te. ...Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator tuus" (Esaiam 43:1, 3).

"Ego Jehovah, Sanctus (vester), Creator Israelis Rex vester" (Esaiam 43:15, (.

(Sic dixit Jehovah,) Sanctus Israelis, 1 et Formator ejus (Esaiam 45:11, 15).

"Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus Fortis Jacobi" (Esaiam 49:26).

"Ut scias, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus Potens Jacobi" (Esaiam 49:16).

"Jehovah Formator tuus 2 ab utero" (Esaiam 49:5).

"Jehovah Petra mea, et Redemptor meus" (Psalmus 19:15 (B.A. Psalmus 19:14)).

"Dixit Jehovah, Factor tuus, et Formator... ab utero... Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth" (Esaiam 44:2, 6).

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esaiam 47:4).

"Cum misericordia aeternitatis miserebor..., sic dixit Redemptor tuus Jehovah" (Esaiam 54:8).

"Redemptor eorum fortis, Jehovah (Zebaoth) nomen Ipsius" (Jeremiam 50:34).

"Jehovah" Deus, "Petra mea, propugnaculum meum,... cornu salutis meae, Salvator meus" (2 Samuelis 22:2-3).

"Dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israelis" (Esaiam 43:14, 16:17 [NCBSP: 48:17]).

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius,... Reges videbunt" (Esaiam 49:7).

"Ego Jehovah, et praeter Me non Salvator" (Esaiam 43:11).

"Nonne Ego Jehovah, et non amplius... praeter Me?... et Salvator non est praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae" (Esaiam 45:21-22).

"Ego Jehovah Deus tuus,... et Salvator non praeter Me" (Hoscheam 13:4).

"Redemeras me, Jehovah (Deus) veritatis" (Psalmus 31:6).

"Speret Israel in Jehovah, quia cum Jehovah misericordia,... plurima cum Ipso redemptio;... Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus" (Psalmus 130:7-8).

"Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis; Deus totius terrae vocabitur" (Esaiam 54:5 3 ).

In his locis vocatur Jehovah Redemptor et Salvator; et quia solus Dominus est Redemptor et Salvator, est Ipse quia per Jehovam intelligitur. Quod Dominus sit Jehovah, hoc est, quod Jehovah sit Dominus, etiam patet ex his:-

"Virga de trunco Jischaji, et surculus e radicibus ejus fructum feret;... quiescet super Illo Spiritus Jehovae" (Esaiam 11:1-2).

"Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos,... Jehovah quem exspectavimus, exsultemus et, laetemur in salute Ipsius" (Esaiam 25:9).

"Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro. ...Revelabitur enim gloria Jehovae, et videbunt omnis caro. ...Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi" (Esaiam 40:3, 5, 10).

"Ego Jehovah,... dabo Te in foedus populo, in luce gentium:... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (Esaiam 42:6-8).

"Ecce dies,... quum suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra;... et hoc nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" Jeremiam 23:5-6; 33:15-16).

"Tu... Bethlechem Ephrataea,... ex te Mihi exibit, qui sit Dominator in Israele:... stabit et pascet in robore Jehovae" (Micham 5:1, 3).

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius,... Deus, Heros, Pater aeternitatis...: ...super throno Davidis..., ad stabiliendum et, fundandum illud in judicio et... justitia, a nunc et usque in aeternum (Esaiam 9:5-6 (B.A. 6-7)).

"Jehovah exibit, et pugnabit contra gentes;... et stabunt pedes Ipsius ...super Monte Olivarum ante facies Hierosolymae" (Sachariam 14:3-4).

"Attollite portae capita vestra, et extollimini ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae. Quis Hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli" (Psalmus 24:7-10).

"In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris reliquiis populi sui" (Esaiam 28:5).

"Ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus" (Malachiam 3:23 [NCBSP: 4:5]).

Praeter alibi, ubi dicitur "dies Jehovae magnus et propinquus" (ut Ezechiel 30:3 4 ; Joel 2:11; Amos 5:18, 20; Zephaniam 1:7, 14-15, 18).

Poznámky pod čarou:

1. Israelis pro "vester"

2. "tuus:" sic editio princeps; sic etiam articulus"34. Videatur autem Arcana Coelestia 2159, 2586, et alibi, ubi rectius "meus."

3. 5 pro "51"

4. 3 pro "12"

  
/ 65  
  

Bible

 

Esaias 25

Studie

   

1 Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.

2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.

3 Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :

4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.

7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.

8 Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.

9 Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.