Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 21

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

21. III. QUOD DIVINUM ESSE SIT ESSE IN SE, ET SIMUL EXISTERE IN SE. Quod Jehovah Deus sit Esse in se, est quia est Sum, Ipsum, Unicum et Primum, ab aeterno in aeternum, a quo omne est quod est, ut sit aliquid; ita et non aliter est Principium et Finis, Primus et Ultimus, et Alphah et Omegah: non potest dici, quod sit suum Esse a se, quia HOC EX SE ponit prius et sic tempus, quod non cadit in Infinitum, quod vocatur AB AETERNO, et quoque ponit alium Deum, qui Est Deus in se, ita Deum a Deo, aut quod Deus se Ipsum formaverit, et sic non foret Increatus, nec Infinitus, quia sic se a se vel ex altero finivit. Ex eo, quod Deus sit Esse in se, sequitur quod sit Amor in se, Sapientia in se, ac Vita in se, et quod sit Ipsum, a Quo omnia sunt, et ad quod omnia se referunt, ut sint aliquid; quod Deus sit Vita in se, et sic Deus, 1 constat ex Domini Verbis apud Johannem 5:26. Et apud Esajam, Ego Jehovah facio omnia, expando Coelos Solus, et extendo Terram a Me Ipso, Caput 44:24. Et quod sit Solus Deus, et praeter Ipsum non Deus, Esaias 45:14-15, 21-22; 2 Hoschea 12:4.

[2] Quod Deus non modo sit Esse in se, sed etiam Existere in se, est quia Esse nisi Existat, non est aliquid, pariter Existere nisi sit ex Esse, quare dato uno dabitur alterum; similiter nisi substantia etiam sit forma, de Substantia nisi sit forma, non est aliquid praedicabile, et hoc, quia non habet quale, est in se nihil. Quod hic dicantur Esse et Existere, et non Essentia et Existentia, est quia distinguendum est inter Esse et Essentiam, et inde inter Existere et Existentiam, sicut inter prius et posterius, ac prius est universalius quam posterius; ad Divinum Esse se applicat Infinitas et Aeternitas, at vero ad Divinam Essentiam et Existentiam se applicat Divinus Amor et Divina Sapientia, et per haec duo Omnipotentia et Omnipraesentia, de quibus ideo in suo ordine agetur.

Poznámky pod čarou:

1. Fortasse: at sic Dominus, sic Rose.
2. Prima editio: Esaias 45:14-15, 20-21

  
/ 853  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 81

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

81. CAPUT SECUNDUM - DE DEO REDEMPTORE.

In priori Capite actum est de Deo Creatore, et simul tunc de Creatione, in hoc autem Capite agendum est de Domino Redemptore, et simul etiam de Redemptione, et in sequente Capite de Spiritu Sancto, et simul de Divina Operatione: per Dominum Redemptorem, intelligimus Jehovam in Humano; nam quod Ipse Jehovah descenderit, et Humanum assumserit, propter finem ut Redemptionem ageret, in sequentibus demonstrabitur. Quod dicatur Dominus et non Jehovah, est causa quia Jehovah in Veteri Testamento vocatur Dominus in Novo, ut constare potest ex his; dicitur apud Mosen, "Audi Israel, JEHOVAH DEUS noster, 1 JEHOVAH unus est: amabis JEHOVAM DEUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua," Deuteronomius 6:4-5; at apud Marcum, "DOMINUS DEUS noster 2 DOMINUS unus est: amabis DOMINUM DEUM tuum ex toto corde tuo, et ex toto anima tua," Marcus 12:29-30. Tum apud Esajam, "Parate viam JEHOVAE, complanate in solitudine semitam Deo nostro," 40:3: at apud Lucam, "Praeibis 3 ante faciem DOMINI, ad parandum vias Ipsius," 4 Luca 1:76, praeter alibi: et quoque Dominus mandavit Discipulis suis, ut Ipsum vocarent Dominum, et ideo ab Apostolis in Epistolis eorum ita vocatus est, et postea ab Ecclesia Apostolica, ut patet a Symbolo ejus, quod vocatur Symbolum Apostolicum: causa fuit, quia Judaei non ausi sunt nominare Jehovam propter sanctitatem, et quoque per Jehovam intelligitur Divinum Esse, quod fuit ab aeterno, et Humanum, quod assumsit in tempore, non fuit id Esse: quid Divinum Esse seu Jehovah, in superiori Capite, 18-26, et 27-35, ostensum est: propter hanc rem, hic et in sequentibus per Dominum intelligimus Jehovam in Humano suo.

[2] Nunc quia cognitio de Domino excellentia excedit omnes cognitiones, quae in Ecclesia dantur, imo quae in Coelo, erit dispositio ordinata, ut cognitio illa veniat in lucem, quae itaque haec erit.

I. Quod Jehovah Creator Universi descenderit et assumserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines.

II. Quod descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et tamen quod non separaverit Divinum Bonum.

III. Quod assumserit Humanum secundum Divinum suum ordinem.

IV. Quod Humanum, per quod se misit in Mundum, sit quod vocatur Filius Dei.

V. Quod Dominus per actus redemptionis se justitiam fecerit.

VI. Quod per eosdem actus se univerit Patri, et Pater Se Ipsi; etiam secundum Divinum ordinem.

VII. Quod sic Deus factus sit Homo, et Homo Deus in Una Persona.

VIII. Quod progressio ad unionem fuerit status exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status glorificationis Ipsius.

IX. Quod posthac nullus ex Christianis in Coelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvationem credit, et Ipsum solum adit. Sed haec singulatim explicabuntur.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: vester, sed Schmidt, 6[3], et alibi: noster.

2. Prima editio: vester, sed Schmidt, Arcana Coelestia 2921[5] et Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 45: noster.

3. Sic Schmidt et 688. Prima editio: Praeibo.

4. Sic Schmidt et 688: vias Ipsius ubi in prima editione viam Ipsi.

  
/ 853