Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 80

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

80. (IX.) QUOD IN SINGULIS VERBI SIT CONJUGIUM DOMINI ET ECCLESIAE, ET INDE CONJUGIUM BONI ET VERI.

Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, hactenus non visum est, nec videri potuit, quia sensus spiritualis Verbi non prius detectus est, et id non videri potest nisi per illum. Sunt enim bini sensus in Verbo, latentes in sensu litterae ejus, spiritualis et caelestis, In spirituali sensu se referunt illa quae in Verbo sunt, maxime ad ecclesiam; et in caelesti, maxime ad Dominum: tum in spirituali sensu se referunt illa ad Divinum Verum, et in caelesti ad Divinum Bonum. Inde est in sensu litterae Verbi illud conjugium. Sed hoc non apparet alicui, nisi qui ex sensu spirituali et caelesti Verbi scit vocum et nominum significationes; nam quaedam voces et nomina praedicantur de bono, et quaedam de vero, et quaedam includunt utrumque; quare absque illa cognitione, conjugium illud in singulis Verbi non videri potuit. Haec causa est, quod hoc arcanum non prius detectum fuerit.

  
/ 118  
  

Bible

 

Apocalypsis 1:13-16

Studie

  

13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :

14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :

15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :

16 et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.