Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 46

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

46. (X.) QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT DIVINUM PROCEDENS A DOMINO, ET QUOD ILLUD SIT IPSE DOMINUS.

Dixit Jesus apud Matthaeum,

"Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes ergo discipulos facite omnes gentes, baptizantes eos in nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis: et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Matthaeum 28:18-20).

Antehac ostensum est, quod Divinum quod Pater vocatur, et Divinum quod Filius, in Domino sint unum; ostendetur itaque nunc, quod Spiritus Sanctus sit idem cum Domino.

[2] Quod Dominus dixerit, quod "baptizarent in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti," est quia trinum seu trinitas est in Domino; est enim Divinum quod Pater vocatur, est Divinum Humanum quod Filius, et Divinum Procedens quod Spiritus Sanctus: Divinum quod Pater, et Divinum quod Filius, est Divinum ex quo; ac Divinum Procedens, quod Spiritus Sanctus, est Divinum per quod. Quod non aliud Divinum sit quod procedit a Domino, quam Divinum quod est Ipse, in opusculis De Divina Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia et Omniscientia, videbitur; est enim altioris indaginis.

[3] Quod trinum sit in Domino, illustrari potest per comparationem cum angelo: huic est anima et corpus, et quoque procedens; quod procedit ex illo, est ipse extra illum: de hoc procedente datum est scire multa, sed non hujus loci est, illa adducere.

[4] Quisque homo qui spectat ad Deum, post mortem ab angelis primum docetur quod Spiritus Sanctus non alius sit a Domino, et quod "exire" et "procedere" non aliud sit quam illustrare et docere per praesentiam, quae est secundum receptionem Domini; unde plerique post mortem exuunt ideam in mundo conceptam de Spiritu Sancto, et recipiunt ideam quod sit Domini praesentia apud hominem per angelos et spiritus, ex qua et secundum quam homo illustratur et docetur.

[5] Praeterea solenne est in Verbo, nominare duo Divina, et quandoque tria, quae tamen unum sunt; ut "Jehovah et Deus," "Jehovah et Sanctus Israelis," "Jehovah et Potens Jacobi," tum "Deus et Agnus;" quae quia unum sunt, etiam in aliis locis dicitur, "Jehovah solus est Deus," "Jehovah solus est sanctus," et Ille "Sanctus Israelis," et "non praeter Ipsum:" tum quod pro Deo nunc dicatur "Agnus," et pro Agno "Deus:" hoc in Apocalypsi, illud in Prophetis.

[6] Quod sit Dominus solus, qui intelligitur per "Patrem, Filium et Spiritum Sanctum" (Matthaeum 28:19), patet a praecedentibus et sequentibus ibi: in praecedente versu dicit Dominus, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra;" et in sequente versu dicit Dominus, "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi," ita de Se solo: quare illud dixit, ut scirent quod in Ipso sit trinitas.

[7] Ut sciatur quod Spiritus Sanctus non sit aliud Divinum quam Ipse Dominus, ostendetur quid in Verbo intelligitur per "spiritum." Per "spiritum" intelligitur

(i.) Vita hominis in communi.

(ii.) Quia vita hominis est varia secundum status ejus, ideo per "spiritum intelligitur varia affectio vitae apud hominem.

(iii.) Tum vita regenerati, quae vocatur vita spiritualis.

(iv.) Ubi autem dicitur "Spiritus" de Domino, intelligitur Divina Ipsius vita, ita Ipse Dominus.

(v.) In specie vita sapientiae Ipsius, quae vocatur Divina veritas.

(vi.) Quod Ipse Jehovah, hoc est, Dominus, locutus sit Verbum per Prophetas.

  
/ 65