Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 45

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

45. (IX.) QUOD DEUS UNUS SIT; ET QUOD DOMINUS SIT ILLE DEUS.

Ex illis quae in mox praecedente articulo in aliqua copia ex Verbo allata sunt, constare potest quod Dominus dicatur Jehovah, Deus Israelis et Jacobi, Sanctus Israelis, Dominus et Deus, tum Rex, Unctus et David; ex quibus videri potest, sed adhuc sicut per transennam, quod Dominus sit Ipse Deus, a quo et de quo Verbum. Verumtamen notum est in universo terrarum orbe, quod Deus unus sit; nec ullus homo, cui sana ratio est, id negat. Superest itaque nunc ut id ex Verbo confirmetur; et insuper, quod Dominus sit ille Deus.

[2] (i.) Quod Deus unus sit, confirmatur ex his Verbi:-

Jesus dixit, "Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde et ex tota anima" (Marcum 12:29-30).

"Audi Israel, Jehovah Deus noster Jehovah unus;... amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua" (Deuteronomium 6:4-5 1 ).

Unus accedens ad Jesum dixit, "Magister bone, quid boni facere debeo, ut habeam vitam aeternam?" Jesus "dixit ei, Cur Me dicis bonum? Nemo bonus est nisi unus Deus" (Matthaeum 19:16-17).

"Ut cognoscant omnia regna terrae, quod Tu Jehovah solus" (Esaiam 37:20 2 ).

"Ego Jehovah, et non praeterea; praeter Me non Deus:... ut cognoscant ab ortu solis et ab occasu, quod non" Deus "praeter Me: Ego Jehovah et non praeterea" (Esaiam 45:5-6).

"Jehovah Zebaoth, Deus Israelis habitans cherubis, Tu Deus es solus super omnia regna terrae" (Esaiam 37:16 3 ).

"Num est Deus praeter Me? et Petra, non novi" (Esaiam 44:8).

"Quis Deus praeter Jehovam? et quae Petra, nisi Deus noster?" (Psalmus 18:32 (B.A. 31).)

[3] (ii.) Quod Dominus sit Ille Deus, confirmatur ex his Verbi:- "Tantummodo inter te Deus, et non praeterea, non Deus. Profecto, Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator" (Esaiam 45:14-15).

"Nonne Ego, Jehovah, et non amplius Deus praeter Me? Deus justus et Salvator non praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae, quia Ego Deus et non praeterea" (Esaiam 45:21-22).

"Ego Jehovah, et praeter Me non Salvator" (Esaiam 43:11).

"Ego Jehovah Deus tuus,... et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me" (Hoscheam 13:4).

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esaiam 44:6).

"Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor... Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esaiam 54:5).

"In die illo... erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (Sachariam 14:(8,) 9).

Quia solus Dominus est Salvator et Redemptor, et quia dicitur quod Jehovah sit Ille, et non praeter Ipsum, sequitur quod Deus unus non alius sit quam Dominus.

Poznámky pod čarou:

1. vi. pro "v."

2. xxxvii. pro "xxxvi."

3. 16 pro "21"

  
/ 65  
  

Bible

 

Leviticus 25

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

3 Sex annis seres agrum tuum, et Sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :

4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.

5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :

6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :

9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :

11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,

12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.

13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.

14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,

15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.

16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.

17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?

21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :

22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.

23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :

24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.

25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.

29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.

31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.

32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :

33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.

34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.

37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.

39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,

41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.

42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :

43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :

45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :

46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.

47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :

48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.

51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :

52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.

54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.

55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.