Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 34

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 65  

← Předchozí   Další →

34. ((v.)) Quod plena Unitio Divini et Humani in Ipso facta sit per Passionem crucis, quae fuit Tentationum ultima, confirmatum est in suo articulo supra; in quo ostensum est quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum. Nunc quia Dominus per passionem crucis plene glorificavit Humanum suum, hoc est, univit illud Divino suo, et sic Humanum suum etiam fecit Divinum, sequitur quod Ipse sit Jehovah et Deus quoad utrumque: quare in Verbo multis in locis vocatur Jehovah, Deus et Sanctus Israelis Redemptor, Salvator et Formator.

(Odkazy: Isaiah 44:2, 45:14)


[2] Ut in sequentibus his:-

"Maria dixit, Magnificat anima mea Dominum; et exultavit spiritus meus super Deo Salvatore meo" (Lucam 1:46-47).

"Angelus dixit" ad pastores,... Ecce, evangelizo vobis gaudium magnum, quod fiet omni populo; quod natus sit... hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis" (Lucam 2:10-11).

"Dixerunt,... Hic est vere Salvator mundi, Christus" (Johannem 4:42).

"Ego" Jehovah Deus "adjuvo te,... et Redemptor... Sanctus Israelis" (Esaiam 41:14).

"Dixit" Jehovah "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel;... nam redemi te. ...Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator (Esaiam 43:1, 3).

"Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis:... Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester" (Esaiam 43:14-15).

"Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus (...Salvator)" (Esaiam 45:11, 15).

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis" (Esaiam 48:17).

"Ut sciat 1 omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus fortis Jacobi" (Esaiam 49:26).

"Tunc veniet Zioni Redemptor" (Esaiam 59:10 [NCBSP: 20]).

Ut scias, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus, Potens Jacobi" (Esaiam 60:16).

"Jehovah Formator tuus 2 ab utero" (Esaiam 49:5).

"Jehovah, Petra mea, et Redemptor meus (Psalm 19:15 (B.A. 14)).

"Recordati sunt quod Deus esset Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalm 78:35).

"Dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero" (Esaiam 44:24 3 ).

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esaiam 47:4).

"Cum misericordia aeternitatis miserebor tui, sic dixit Redemptor tuus Jehovah" (Esaiam 54:8).

"Redemptor eorum fortis, Jehovah (Zebaoth) nomen Ipsius" (Jeremiam 50:34).

"Speret Israel in Jehovah, quia cum Jehovah misericordia,... plurima cum Ipso redemptio;... Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus" (Psalm 130:7-8).

"Jehovah" Deus "Petra mea,... propugnaculum meum,... cornu salutis meae,... Salvator meus" (2 Samuelis 21:2, 3 [NCBSP: 22:2-3]).

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius:... Reges videbunt et subsistent... propter Jehovam, qui fidelis, Sanctum Israelis, qui elegit te" (Esaiam 49:7).

"Tantummodo inter te Deus, et praeterea non alius Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis, Salvator" (Esaiam 14:14-15 [NCBSP: 45:14-15]).

"Dixit Jehovae Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth Praeter Me non Deus" (Esaiam 44:6).

"Ego Jehovah, et praeter Me non Salvator" (Esaiam 43:11).

"Nonne Ego Jehovah? et non amplius praeter Me, et Salvator non est praeter Me" (Esaiam 45:21).

"Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non est praeter Me" (Hoscheam 13:4).

"Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me? Deus justus et Salvator non est praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini, omnes fines terrae; quia Ego Deus, et non praeterea" (Esaiam 45:21-22).

"Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esaiam 54:5).

[3] Ex his videri potest quod Divinum Domini, quod Pater vocatur, et hic Jehovah et Deus, ac Divinum Humanum, quod Filius vocatur, et hic Redemptor et Salvator, tum Formator, hoc est, Reformator et Regenerator, non duo sint sed unum; nam non solum dicitur, Jehovah Deus et Sanctus Israelis Redemptor et Salvator, sed etiam dicitur Jehovah Redemptor et Salvator; immo etiam dicitur "Jehovah Salvator et non praeter Me;" ex quibus manifeste patet quod Divinum et Humanum in Domino sint una Persona, et quod Humanum etiam Divinum sit; nam Redemptor et Salvator mundi non alius est quam Dominus quoad Divinum Humanum, quod Filius vocatur. Redemptio et salvatio enim est attributum proprium Humani Ipsius, quod vocatur meritum et justitia; nam Humanum Ipsius sustinuit tentationes et passionem crucis; ita per Humanum redemit et salvavit.

[4] Nunc quia post unitionem Humani cum Divino in Se, quae fuit sicut animae et corporis apud hominem, non amplius erant duo sed una Persona, secundum Doctrinam Christiani orbis, ideo Dominus quoad utrumque est Jehovah et Deus; quare dicitur nunc Jehovah et Sanctus Israelis, Redemptor et Salvator, nunc Jehovah Redemptor et Salvator, ut ex adductis locis videri potest: quod ibi dicatur,

"Salvator Christus" (Lucam 2:10-11; Johannem 4:42);

"Deus, et Deus Israelis, Salvator, et Redemptor" (Lucam 1:47; Esaiam 45:15 4 ; 54:5; Psalm 78:35 5 );

"Jehovah Sanctus Israelis, Salvator, et Redemptor" (Esaiam 41:14; 43:3, 11, 14-15; 48:17; 49:7; 54:5);

"Jehovah Salvator, Redemptor, et Formator" (Esaiam 44:6 6 ; 47:4; 49:26; 54:8; 63:16; Jeremiam 50:34; 7 Psalm 19:15 (B.A. 14); Psalm 130:7-8; 2 Samuelis 22:2-3).

"Jehovah Deus, Redemptor et Salvator, et praeter Me non alius" (Esaiam 43:11; 44:6; 45:14-15, 21-22; Hoscheam 13:4).

-----
Footnotes:

"1. ""sciat;""--sic editio princeps; sic quoque"Apocalypsis Revelata 613; pluribus in locis legitur "sciant."

"2. ""tuus;""--sic editio princeps; sic etiam in articulo"Apocalypsis Revelata 38; videatur autem Arcana Coelestia 2159, 2586, et alibi, ubi rectius "meus."

"3. 24 pro ""4"""

"4. 15 pro ""14"""

"5. 35 pro ""31"""

"6. 6 pro ""4"""

"7. 16 pro ""10"""

-----

(Odkazy: Isaiah 44:2; Luke 2:11)

Přejděte do sekce / 65  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Apocalypsis Revelata 150, 222, 472, 613

Other New Christian Commentary

Přeložit: