Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 20

  
/ 101  
  

20. CHRISTUS. SECTIO 2.18

Propter Jehovam Deum tuum, et propter Sanctum Israelis, Esaj. 55:5.

Impius revertatur ad Jehovam, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quia multiplicabit condonare, Esaj. 55:7.

Jehovah Zebaoth nomen ejus, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaj. 54:5.

Praevaricati contra Jehovam, et recessimus a post Deum nostrum, Es. 59:13.

Adducent filios e longinquo, argentum et aurum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, Esaj. 60:9.

Erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum, Esaj. 60:19.

Sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri, Esaj. 61:6.

Laetando laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo, Esaj. 61:10.

Surge et illuminare, quia venit Lux tua, et gloria Jehovae super Te exorta est, et ambulabunt gentes ad lucem tuam, et Reges ad splendorem ortus tui, Esaj. 60:1, 3, de Domino in toto illo Capite, vide in articulo de consummatione.

Spiritus Adonai Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, et vinctis et oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti, et diem vindictae Deo, ad consolandum omnes lugentes, Esaj. 61:1, 2, in toto illo Capite de adventu Domini.

Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, Esaj. 61:2.

Adonai Jehovih progerminare faciet justitiam et laudem coram omnibus gentibus, Esaj. 61:11, de Domino.

Juravit Jehovah per dextram suam et per brachium roboris sui, Esaj. 62:8.

Dicite filiae Zionis, ecce Salus tua venit, ecce merces ejus cum illo, et pretium operae coram Ipso, Esaj. 62:11.

Quis hic venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, incedens in multitudine roboris sui, magnus ad salvandum, Esaj. 63:1 seq: de pugna Domini contra inferna, et de eorum subjugatione et sic redemptione fidelium, quare dicitur, dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit, ideo factus est illis in Salvatorem; tum angelus facierum Jehovae liberavit eos, et hic redemit eos, vers. 4, 8, 9.

  
/ 101