Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 793

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

793. "Et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius," significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se.--Per "artificem" in Sensu spirituali Verbi significatur intelligens, et ex intellectu cogitans; in sensu bono ex intellectu cogitans vera, quae caelestia, et in sensu malo ex intellectu cogitans falsa, quae infernalia: et quia haec et illa sunt plurium generum, et quodlibet genus plurium specierum, et quaelibet species iterum plurium generum et specierum, quae tamen particularia et singularia vocantur, ideo dicitur "artifex omnis artis:" etiam per "artifices," ex artificiis et artibus eorum, ex correspondentia significantur talia quae sapientiae, intelligentiae et scientiae sunt. Ex correspondentia dicitur, quia omne opus hominis correspondet, similiter omnis operatio, modo sit alicujus usus, talibus quae intelligentiae angelicae sunt; ast aliis rebus aut subjectis intelligentiae angelicae, quae artificum auri, argenti et lapidum pretiosorum sunt, aliis quae artificum aeris, ferri, ligni et lapidis sunt, et aliis quae artificum aliorum usuum desiderabilium sunt, ut pannorum, linteorum, vestium, et indumentorum varii generis. Haec omnia correspondent, ut dictum est, quia sunt opera. Ex his constare potest, quod per "artificem omnis artis," qui non invenietur in Babylone, non intelligatur quod non aliquis artifex ibi, sed quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis; sed ita solum illis, qui in Religioso illo ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, et quoque quantum ex se. Quod "artifex" significet illos qui in intellectu veri sunt, et inde in cogitatione veri, constare potest ex his:

Bezaleel et Aholiabus Artifices facient Tabernaculum, quia impleti sapientia, intelligentia, et scientia, (Exodus 31:3; 36:1-2);

"Fecerunt, omnis sapiens corde inter facientes opus, habitaculum, opere Artificis," (Exodus 36:8);

"Facies Habitaculum, xylinum intertextum, et hyacinthinum et purpuram, et coccineum dibaphum, et cherubos; opere Artificis facies illa," (Exodus 26:1);

"Facies velum" similiter "opere Artificis," ((Exodus 26) vers. 31; 35:35);

Similiter Ephodum opere Artificis: ut et Pectorale, (Exodus 28:6; 39:8);

artifex ibi nominatur voce quae etiam significat Excogitatorem.

"Sculpes duos lapides" quos pones super humeris Ephodi, "opere Artificis gemmarum," (Exodus 28:11).

In opposito sensu per "opus artificis" significatur id opus quod fit ex propria intelligentia, ex qua non aliud produci potest quam falsum. Hoc intelligitur per "opus artificis" in his locis:

"Facient fusile ex argento suo in intelligentia sua, opus Artificum totum, (Hoschea 13:2);

"Sculptile fundit Artifex, et conflator auro obducit, et catenas argenti conflat; Artificem sapientem quaerit," (Esaias 40:19-20);

"Lignum de sylva excidit, opus manuum fabri; argentum ex Tharshish adfertur, et aurum ex Uphaso, opus Artificis; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota," (Jeremias 10:3, 9). (Tum, Deuteronomius 27:15).

Quod "idola" significent falsa cultus et religionis ex propria intelligentia, videatur supra (459, 460).

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 799

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

799. "Quia mercatores 1 tui erant magnates 2 terrae," significat quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta, mercantur et quaestus faciunt. - Per "magnates" intelliguntur superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum, qui vocantur Cardinales, Episcopi, et Primates; qui "mercatores vocantur quia per sancta Ecclesiae, ut per merces, lucrantur (771, 783); hic, qui per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta mercantur et quaestus faciunt. Cur hoc dicitur, patet ab antecedentibus, est enim hoc illorum consequens. In antecedentibus dicitur, quod "non audietur amplius in Babylone vox citharaedorum, musicorum, tibicinum et buccinatorum," "non erit ibi artifex alicujus artis," "non audietur ibi vox molae," "non erit ibi lux lucernae," et "non vox sponsi et sponsae;" per quae significatur, quod in Babylone non aliqua veri spiritualis affectio, non ejus intellectus et inde cogitatio, nec ejus inquisitio et scrutatio, neque illustratio et ejus perceptio, et inde nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam (792-794, 796, 797); quod haec illis non sint, est quia superiores in ordine etiam mercantur et lucrantur, et sic dant inferioribus exempla; hoc itaque est cur dicitur, "Quia mercatores, 3 tui erant magnates 4 terrae." Sed forte quis dicat, "Quaenam illa jura etiam arbitraria sunt, quae possunt mercaturae vocari." Non sunt annui illorum reditus et stipendia, sed sunt dispensationes ex potestate clavium, quae sunt, quod remittant peccata etiam enormia, et eximant per id a poenis temporalibus; quod per intercessiones apud Papam valeant pro contrahendis matrimoniis intra gradus prohibitos, et pro illis dirimendis intra gradus non prohibitos, ac ipsi absque intercessione per tolerantias; per donationes privilegiorum quae juris illorum sint; per ordinationes ministrorum, et confirmationes; per gratuita ex monasteriis communia et particularia; per addictiones redituum aliunde qui sunt juris alieni; et per plura alia. Haec faciunt, et non annui reditus, si illis contenti sunt, quod non illis sit aliqua veri spiritualis affectio, cogitatio, scrutatio, perceptio, et non veri et boni conjunctio, quia sunt lucrationes injusti Mammonis; et injustus perpetuo concupiscit opes naturales, et aversatur opes spirituales, quae sunt Divinae Veritates ex Verbo. Ex his nunc constare potest, quod per "quia mercatores 5 tui erant magnates 6 terrae," significetur quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta mercantur et quaestus faciunt. Adhuc aliquid hic dicetur de dispensatione ex potestate clavium super crimina etiam enormia, per quam non modo liberant reos a poenis aeternis, sed etiam a poenis temporalibus; et si non liberant, usque per azyla tutantur. Quis non videt, quod hoc non juris Ecclesiastici sit, sed juris civilis; et quod sit dominium extendere super omne saeculare; et quod sit publicam securitatem destruere; tum quod per hanc sibi adhuc reservatam potestatem sint in potentia reducendi priorem despoticam dominationem super omnia judicia a regibus stabilita, ita super judices etiam supremos (quod etiam facturi, si non timerent recessionem). Hoc intelligitur apud Danielem, per quod Quarta Bestia e mari ascendens "cogitabit immutare tempora et jus," (7:25).

Poznámky pod čarou:

1. mercatores pro "magnates"

2. magnates pro "mercatores"

3. mercatores pro "magnates"

4. magnates pro "mercatores"

5. mercatores pro "magnates"

6. magnates pro "mercatores"

  
/ 962