Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 612

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

612. CAPUT XIV.

1. ET Vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen Patris Ipsius Scriptum Super frontibus Suis.

2. Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni, et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis.

3. Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno, et coram quatuor Animalibus, et Senioribus; et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia, empti de terra.

4. Hi Sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, Virgines enim sunt; hi Sunt qui, sequentes Agnum quocunque vadit: hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno.

5. Et in ore illorum non est inventus dolus, immaculati enim Sunt coram Throno Dei.

6. Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo;

7. Dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum.

8. Et alius Angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna, quia ex vino irae scortationis Suae potavit omnes gentes.

9. Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna. Si quis Bestiam adoraverit, et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte sua et super manu sua,

10. Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et coram Agno.

11. Et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum, et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus.

12. Hic 1 patientia sanctorum est, hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu Christi.

13. Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc; imo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera enim illorum sequuntur cum illis.

14. Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis, habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam.

15. Et alius Angelus exivit e Templo, clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae.

16. Et misit Sedens super nube falcem Suam super terram, et demessa est terra.

17. Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam.

18. Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem, et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros Vineae terrae, quia maturuerunt uvae ejus.

19. Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum.

20. Et calcatum est torcular extra urbem, et exivit Sanguis e torculari usque ad frena equorum, a stadiis mille sexcenti.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

DE NOVO CAELO CHRISTIANO (describitur vers. 1-5);

EVANGELIZATIO DE ADVENTU DOMINI, ET TUNC NOVA ECCLESIA (vers. 6, 7, 13);

EXHORTATIO UT RECEDANT A FIDE SEPARATA A CHARITATE, IN QUA EST HODIERNA ECCLESIA (9-12);

EXPLORATIO HORUM, ET MANIFESTATIO, QUOD OPERA ILLORUM SINT MALA (vers. 14-20).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta (quatuor) millia," significat Dominum nunc in Novo Caelo ex Christianis, qui Ipsum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ab Ipso per Verbum fuerunt (612); "habentes Nomen Patris Ipsius in frontibus suis," significat agnitionem Divini et Divini Humani Domini apud illos (613).

2. "Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum," significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divinis Veris (614); "et tanquam vocem tonitrui magni," significat et ex Divino Amore (615); "et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis," significat confessionem Domini ex laetitia cordis ab Angelis spiritualium inferioribus Caelis (616).

3. "Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno et coram quatuor Animalibus et coram Senioribus," significat celebrationem et glorificationem Domini coram Ipso et coram, Angelis superiorum Caelorum (617); "et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia," significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt (618); "empti de terra," significat quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi in mundo (619).

4. "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt, significat quod non adulteraverint vera Ecclesiae, et conspurcaverint illa falsis fidei, sed quod amaverint vera quia sunt vera (620); "hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit," significat quod conjuncti sint Domino per amorem et fidem in Ipsum, quia vixerunt secundum praecepta Ipsius (621); "et empti sunt de hominibus," significat hic ut prius, (11, 622); "primitiae Deo et Agno," significat initiamentum Caeli Christiani agnoscentis Deum unum in quo Trinitas, et Dominum esse Illum (623).

5. "Et in ore illorum non est inventus dolus," significat quod non ex astu et proposito loquantur et persuadeant falsum et malum (624); "immaculati enim sunt coram Throno Dei," significat quia sunt in veris ex bono a Domino (625).

6.Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra," significat annuntiationem Adventus Domini, et Novae Ecclesiae descensurae e Caelo ab Ipso (626); "et omni genti et tribui et linguae et populo," significat cunctis qui ex religione in bonis sunt, et ex doctrina in veris, (11, 627).

7. "Dicentem voce magna, Timete Deum," significat admonitionem ut non faciant mala, quia hoc contra Dominum est (628); et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius," significat agnitionem et confessionem quod omne Verum Verbi sit a Domino, secundum quod omnis homo judicabitur (629); "et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum," significat quod Dominus Solus colendus sit, quia Ipse Solus Creator, Salvator et Redemptor est, et ab Ipso Solo Caelum angelicum et Ecclesia et omnia illorum sunt, (11, 630).

8. "Et alius Angelus secutus est dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna," significat quod nunc Religiosum Catholico Romanum quoad sua dogmata et doctrinalia dispersum sit, (11, 631); "quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes," significat quia per prophanationes Verbi, et per adulterationes boni et veri Ecclesiae, seduxit omnes quos dominio suo subjicere potuit, (11, 632).

9. "Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna," significat adhuc a Domino de illis qui in Fide separata a Charitate (633); "Si quis Bestiam adoraverit et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte et super manu sua," significat qui agnoscit et recipit doctrinam de justificatione et salvatione per solam Fidem, confirmat illam, et vivit secundum illam (634)

10, 11. "Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius," significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, et imbuant vitam ex illis falsificatis (635); "et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et Agno, et fumus cruciatus eorum ascendet in saecula saeculorum," significat amorem sui et mundi et cupiditates inde, et ex his fastum propriae intelligentiae, ac cruciatum in Inferno ex illis (636); "et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus," significat statum perpetuum in injucundis apud illos qui agnoscunt et recipiunt illam fidem, confirmant illam, et vivunt secundum illam (637).

12. "Hic patientia sanctorum est, hic 2 custodientes mandata Dei et fidem Jesu," significat quod homo Ecclesiae Domini, per tentationes ab illis exploretur qualis est quoad 3 vitam secundum praecepta Verbi et quoad fidem in Dominum (638).

13. "Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, (Scribe,) Beati mortui in Domino morientes a nunc," significat praedictionem a Domino de statu illorum post mortem, qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, quod illis vita et felicitas aeterna (639); "imo dicit 4 Spiritus. ut requiescant ex laboribus suis," significat quod Divinum Verum Verbi doceat, quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem propterea, habituri sint pacem in Domino (640); "opera enim illorum sequuntur cum Illis," significat sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt (641).

14. "Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis," significat Dominum quoad Verbum (642); "habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam," significat Divinam Sapientiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinum Verum Verbi (643).

15. "Et alius Angelus ex ivit e Templo," significat Caelum angelicum (644); "clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae," significat supplicationem Angelorum Caeli ad Dominum, ut finem imponat, et judicium faciat, quia nunc ultimus status Ecclesiae (645).

16 "Et misit Sedens super nube falcem Suam, et demessa est terra," significat finem Ecclesiae, quia non amplius Divinum Verum ibi, (11, 646).

17. "Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam," significat Caelos Regni spiritualis Domini, et Divinum Verum Verbi apud illos (647).

18. "Et alius Angelus exivit ex Altare, habens potestatem super ignem," significat caelos Regni caelestis Domini, qui in bono amoris a Domino sunt (648); "et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae," significat operationem Homini ex bono amoris Super Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt (649(b)); "quia maturuerunt uvae ejus," significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est (649(a)).

19. "Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae," significat finem Ecclesiae hodiernae Christianae (650); "et conjecit in torcular irae Dei magnum," significat exploratione" qualia erant opera illorum, quod essent mala (651).

20. "Et calcatum est torcular extra urbem", significat quod exploratio facta sit ex Divinis Veris Verbi qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae (652); "et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum," significat violentiam illatam Verbo per diras falsificationes veri, et inde intellectum ita obturatum ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino (653); "a stadiis mille sexcentis," significat mere falsa mali, (11, 654).

EXPLICATIO.

(Vers. 1) "Et vidi, et ecce Agnus stans Super Monte Sion et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia" significat Dominum nunc in Novo Caelo collecto ex illis in Ecclesiis Christianis qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum fuerunt - Per "vidi" significantur haec et quae in hoc capite sequuntur; per "Agnum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (269, 271); per "Montem Zionis" significatur Caelum, ubi illi qui in amore in Dominum sunt, de quo sequitur; 'per "centum quadraginta quatuor millia" significantur omnes qui Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (348, seq.). De his actum est in capite 7; sed ibi, quod "signati fuerint super frontibus," ita distincti et separati a reliquis; hic nunc, quod collecti in unum, et quod ex illis Caelum. Caelum de quo hic agitur, est Caelum collectum ex Christianis a tempore Domini in mundo, et ab illis inde qui Solum Dominum adiverunt, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, fugiendo mala ut peccata contra Deum: hoc Caelum est Caelum Novum, ex quo Sancta Hierosolyma, hoc est, Nova Ecclesia in terris descendet, (Apocalypsis 21:1-2). Caeli autem ante Adventum Domini sunt supra illud, et vocantur Caeli antiqui; in quibus etiam omnes agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae: hi Caeli cum Novo hoc Caelo communicant per influxum. Notum est, quod per "Terram Canaanem" significetur Ecclesia, quia ibi fuit Verbum, et per id Dominus notus; tum quod in medio ejus fuerit urbs Zion et sub illa urbs Hierosolyma, utraque super monte; inde per "Sionem" et "Hierosolymam" significata sunt intima Ecclesiae; et quia Ecclesia in Caelis facit unum cum Ecclesia in terris, ideo per "Sionem" et "Hierosolymam" intelligitur Ecclesia utrobivis, sed per "Sionem" Ecclesia quoad amorem, et per "Hierosolymam" Ecclesia quoad doctrinam inde. Dicitur "Mons Zion," quia per "montem" significatur amor (336). Quod per "Montem Zionem" significetur Caelum et Ecclesia, ubi Solus Dominus colitur, constare potest a sequentibus locis:

"Ego unxi Regem Meum super Sionem; annuntiabo de statuto, Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te; dabo gentes haereditatem Tuam: osculamini Filium, ne irascatur et pereatis; beati omnes confidentes in Ipsum," (Psalm. 2:6-8, 12);

"Super Montem altum ascende Evangelizatrix Sion; dic, Ecce Dominus Jehovih in forti venit," (Esaias 40:9-10);

"Exulta valde, Filia Sionis; ecce Rex tuus tibi venit Justus et Salvator," (Sacharias 9:9; Matthaeus 21:2, 4-5; Johannes 12:14-15);

"Exclama et jubila Habitatrix Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis," (Esaias 12:6);

"Redempti Jehovae revertentur Sionem cum cantu," (Esaias 35:10);

Jubila et laetare Filia Sionis: ecce Ego veniens ut habitem in medio tui," (Sacharias 2:14, 15 (B.A. 10-11));

"Quis dabit in Sione salutem Israelis," (Psalm. 14:7; Psalm. 53:7 (B.A. 6));

"Fundabit Dominus Jehovih in Sione lapidem probationis, et tunc abolebitur foedus vestrum cum morte," (Esaias 28:16-18);

"Salus Mea non morabitur, dabo in Sione salutem," (Esaias 46:13)

"Tunc veniet Sioni Redemptor," (Esaias 59:20);

"Regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Sionis," (Esaias 24:23);

"Amat Jehovah portas Sionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda in te, Urbs Dei; hic natus est ibi; omnes fontes mei in te," (Psalm. 87:2-3, 6-7); 5

"Elegit Jehovah Sionem, desideravit in sedem Sibi; haec requies Mea in aeternum, ibi habitabo," (Psalm. 132:13-14);

"Filii Sionis exultent in Rege suo," (Psalm. 149:2); 6

"Jehovah surge, et miserearis Sionis: venit tempus statutum; annuntiabitur in Sione Nomen Jehovae, quando congregabuntur Populi una, et Regna ad serviendum Jehovae," (Psalm. 102:14-17, 22-23 (B.A. 13-16, 21-22));

"E Sione Deus effulgebit, venit Deus noster et clamabit ad Caelum sursum, et ad terram, colligite Mihi sanctos Meos," (Psalm. 50:2-5). 7

(Praeter alibi, ut Esaias 1:27; 4:2, 5; 31:4, 9; 33:5, 20; 37:22; 52:1; 64:9 (B.A. 10); Jeremias 6:2; Threni 4:2; Amos 1:2; Micham 3:10, 12; 4:1-3, 7-8; Zephanias 3:14, 16; 8 Joel 4:16, 17, 21 (B.A. 3:16-17, 21); Sacharias 8:3; Psalm. 20:3 (B.A. 2); 9 Psalm. 48:3-4, 12-15 (B.A. 2-3, 11-14); Psalm. 76:3 (B.A. 2); Psalm. 78:68; Psalm. 110:1-2; Psalm. 149:2, 4; Psalm. 125:1; 10 Psalm. 126:1; Psalm. 128:5-6; Psalm. 134:3; Psalm. 135:21; 11 Psalm. 146:10).

Multis in locis dicitur "Virgo et Filia Zionis," per quam non intelligitur aliqua virgo aut filia ibi, sed Ecclesia quoad affectionem boni et veri, simile quod per "Sponsam Agni," (Apocalypsis 21:2, 9; 22:17). "Virgo et Filia Zionis" Ecclesiam Domini significat in his locis: Esaias 1:8; 3:16-26; 12 4:4; 10:32; 16:1; 37:22; 52:2; 62:11; 13 Jeremias 4:31; 6:2, 23; Threni 1:6; 2:1, 4, 8, 10, 13, 18; 4:22; Micham 1:13; 4:8, 10, 13; Zephanias 3:14; 14 Sacharias 2:14 (B.A. 10); 15 9:9; Psalm. 9:15 (B.A. 14); et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. Hic pro "Haec"

2. hic pro "hi"

3. quoad pro "quod"

4. dicit pro "dixit"

5. 2, 3, 6, 7 pro "1, 2, 5, 6, 7"

6. 2 pro "2, 3"

7. 2-5 pro "1 ad 5"

8. 16 pro "15"

9. 3 pro "3, 6"

10. 125:1 pro "119:2, 4"

11. 21 pro "20"

12. 16-26 pro "16, 17, 16 ad 26"

13. xxxvii. pro "xxvii."

14. 14 pro "24"

15. 14 pro "10"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 170

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

170. "Et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ejus," significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis Veris a Domino sunt, ita qui vitam Caeli in se habent. - Quod "confiteri nomen" sit agnoscere quale alicujus, seu quod talis sit, constat a significatione "nominis," de qua supra (81, 122); per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, et per "Angelos" intelliguntur Divina vera, utraque ex Domino. In Verbo Evangelistarum a Domino saepius nominatur "Pater," et ubivis intelligitur Jehovah, a Quo et in Quo, et Quod in Ipso erat, et nusquam aliquod Divinum separatum ab Ipso: quod ita sit, multis ostensum est In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et quoque in Sapientia Angelica de Divina Providentia 262, 263; quod Ipse Dominus sit Pater, videatur (21, 960). Dominus Patrem nominavit, quia per "Patrem" in Sensu spirituali significatur bonum, et per "Deum Patrem" Divinum Bonum Divini Amoris; angeli nusquam aliud per "Patrem," cum in Verbo legitur, intelligunt (nec possunt aliud intelligere, quia nemo in Caelis scit suum patrem), a Quo dicuntur nati, et Cujus vocantur filii et haeredes, quam Dominum; hoc intelligitur per Domini verba, (Matthaeus 23:9). Ex his patet, quod per "confiteri nomen ejus coram Patre" significetur quod recipiendi sint inter illos qui in Divino Bono sunt ab Ipso Quod per "Angelos" intelligantur qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, est quia Angeli sunt recipientes Divini Boni in Divinis veris quae a Domino apud illos sunt.

  
/ 962