Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 566

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

566. His adjiciam haec MEMORABILIA Exorta est lis inter Spiritus, Num quisquam possit videre aliquod Verum doctrinale theologicum in Verbo, nisi a Domino. In eo convenerunt omnes, quod nemo possit nisi a Deo, quia "Non potest homo sumere quicquam nisi sit datum illi e Caelo," (Johannes 3:27)

quapropter litebatur, num aliquis possit, nisi adeat immediate Dominum.

Dixerunt ab una parte quod Dominus directe adeundus sit quia est Verbum.

Ab altera parte quod etiam videatur verum doctrinale cum Deus Pater immediate aditur; quare declinabat lis in hoc primum, num alicui Christiano liceat Deum Patrem immediate adire, et sic scandere supra Dominum, et annon hoc sit insolentia et audacia indecens et temeraria, quia Dominus dicit, quod "Nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, (Johannes 14:6).

Sed hoc reliquerunt, et dixerunt quod homo possit videre verum doctrinale in Verbo a suomet lumine naturali, sed hoc rejectum est. Quare institerunt, quod videri possit ab illis qui ad Deum Patrem orant: quare lectum est coram illis aliquid ex Verbo, et tunc orabant super genubus, ut Deus Pater illustraret illos; et ad verba quae lecta coram illis ex Verbo, dicebant quod hoc et illud esset verum ibi, sed erat falsum. Ita aliquoties usque ad taedium; tandem fassi sunt quod non possint.

At ab altera parte, qui immediate adiverunt Dominum, videbant vera, et informabant illos.

Post hanc litem ita diremptam ascenderunt aliqui ex abysso, qui apparuerunt primum sicut locustae, sed postea sicut homines. Erant qui in mundo oraverunt ad Patrem, et justificationem per solam Fidem apud se confirmaverunt; et dicebant quod videant id, quod homo justificetur per solam Fidem absque Operibus Legis, in clara luce, et quoque ex Verbo.

Interrogati sunt, "Per quam fidem." Responderunt "In Deum Patrem."

Sed postquam explorati sunt, dictum est illis e Caelo, quod ne quidem unum verum doctrinale ex Verbo sciant.

At regesserunt, quod usque videant id in luce.

Tunc dictum est illis quod videant id in luce fatua.

Quaesiverunt, "Quid est lux fatua."

Informati sunt quod lux fatua sit lux confirmationis falsi, et quod illa lux correspondeat luci in qua sunt noctuae et vespertiliones, quibus tenebrae sunt lux, et lux sunt tenebrae. Hoc confirmabatur per id, quod cum spectabant sursum ad Caelum, et cum spectabant deorsum ad abyssum, unde erant, viderent lucem.

Ex hac confirmatione indignati dixerunt, quod "Sic lux et tenebrae non sint aliquid, sed modo status oculi, ex quo dicitur quod lux sit lux et quod tenebrae sint tenebrae."

At ostensum est, quod lux fat1a, quae est lux confirmationis falsi, illis esset; et quod lux eorum modo esset activitas mentis eorum oriunda ex igne concupiscentiarum, non absimilis luci felium, quorum oculi ex ardente appetitu glirium in cellariis nocturno tempore apparent sicut candelae.

His auditi, irati dixerunt, quod non sint feles, nec sicut feles, quia possunt videre si volunt.

Sed qua timebant interrogationem cur non volunt, recesserunt, et demiserunt se in abyssum suam et in lucem suam. Vocantur etiam qui ibi sunt, et qui similes illis, Noctuae et Vespertiliones.

Dum illi venerunt ad suos in abysso, et narraverunt quod "Angeli dixerint, quod nos non sciamus ullum verum doctrinale, ne quidem unum," et quod "ideo appellaverint nos Vespertiliones et Noctuas," factus ibi est tumultus.

Et dicebant, "Oremus ad Dominum, ut Liceat ascendere, et clare demonstrabimus quod nobis sint multa vera doctrinalia, quae ipsi Archangeli agnoscent."

Et quia orabant ad Dominum, data est venia; et ascenderunt usque ad trecentos.

Et visi supra terram dixerunt, "Nos fuimus in mundo celebres et famigerati, quia novimus et ubi ipsa lux, viderent tenebras, docuimus arcana justificationis per solam Fidem, et ex confirmationibus non modo vidimus lucem, sed etiam sicut jubar coruscans, et similiter nunc in nostris cellis; et tamen audivimus ex sociis nostris, qui apud vos fuerunt, quod lux illa non esset lux sed tenebrae, ex causa, quia non habemus, ut dixistis, ullum verum doctrinale ex Verbo. Scimus quod omne verum Verbi luceat, et credidimus, quod inde sit coruscatio nostra dum arcana nostra profunde meditati sumus. Quare demonstrabimus, quod vera ex Verbo nobis sint in multa copia." Et dixerunt, "Annon hoc verum nobis est, Quod Trinitas sit, Deus Pater. Deus Filius, et Deus Spiritus Sanctus, et quod in Trinitatem credendum sit. Annon hoc verum nobis est, Quod Christus sit noster Redemptor et Salvator. Annon hoc verum nobis est, Quod Christus Solus sit Justitia, et quod Ipsi Soli sit Meritum, et quod injustus et impius sit qui sibi aliquid meriti et justitiae Ipsius vult addicare. Annon hoc verum nobis est, Quod nemo mortalium aliquod donum spirituale possit facere a se ipso, sed quod omne donum quod in se bonum est, sit a Deo. Annon hoc verum nobis est, Quod detur bonum meritorium et quoque hypocriticum, et quod illa dona sint mala. Annon hoc verum nobis est, Quod homo ex propriis veribus ne hilum possit conferre ad suam salutem. Annon hoc verum nobis est, Quod usque opera charitatis facienda sint, Annon hoc verum nobis est, Quod fides sit, et quod credendum sit, et quod quisque 1 sicut credit, vitam habeat. Praeter plura alia ex Verbo. Quis vestrum potest negare aliquod ex illis; et tamen dixistis, quod nobis in nostris palaestris 'non sit aliquod verum, ne quidem unum.' Annon nobis ingratiis talia objecistis."

Sed tunc responsum tulerunt, "Omnia illa quae attulistis, in se sunt vera, sed vos falsificavistis illa, applicando illa ad confirmandum falsum principium; et inde sunt apud vos et in vobis vera falsificata, quae ex principio falso trahunt quod sint falsa. Quod ita sit etiam demonstrabimus ad oculum. Est non procul abhinc locus in quem lux e Caelo immediate influit; est in medio ibi mensa; dum super illa aliqua charta, cui Verum ex Verbo inscriptum est, ponitur, charta illa ex Vero inscripto lucet sicut stella. Inscribite ergo vestra vera chartae, et ponatur super illa mensa, et videbitis."

Fecerunt ita, et dederunt illam custodi, qui posuit illam super mensa; qui tunc dixit illis, "Removete vos et spectate ad mensam."

Et removerunt se et spectabant, et ecce charta illa lucebat sicut stella.

Et tunc dixit custos, "Videtis quod vera sint, quae Vos chartae inscripsistis: sed accedite propius, ac intuitum Vestrum figite in charta."

Et fecerunt ita, et subito tunc lux disparata est, et charta facta est nigra; sicut fuligine fornacis inducta.

Et porro dixit custos, "Tangite chartam manibus vestris,

sed cavete ne tangatis scripturam."

Et cum fecerunt ita, flamma erupit et consumpsit. His visis aufugerunt; et dicebatur illis, "Si tetigissetis scripturas, audivissetis strepitus, et combussissetis digitos vestros."

Et tunc dictum est ab adstantibus a tergo, "Vidistis nunc quod veritates quibus abusi estis ad confirmandum justificationis vestrae arcana, sint veritates in se, sed quod sint veritates falsificatae in vobis."

Illi tunc suspexerunt, et apparuit illis Caelum sicut sanguis,

et postea sicut caligo; et ipsi visi sunt coram oculis spirituum angelicorum quidam sicut vespertiliones, quidam sicut noctuae, quidam sicut talpae, et quidam sicut bubones. Ac aufugerunt in tenebras suas, quae coram oculis illorum fatue lucebant.

Spiritus angelici, qui aderant, mirati sunt quia de loco illo et de mensa ibi non aliquid prius sciverunt; et tunc vox ad illos e meridionali plaga venit, dicens, "Accedite huc, et videbitis adhuc mirabilius."

Et accesserunt, et intraverunt in cameram cujus parietes fulgebant sicut ex auro, et viderunt ibi quoque mensam, super qua jacuit Verbum circumcinctum lapidibus pretiosis in forma caelesti.

Et dixit Angelus custos, "Dum aperitur Verbum, emicat inde lux candoris ineffabilis, et tunc simul ex lapidibus pretiosis apparet iris supra et circum Verbum. Quando aliquis angelus e Caelo tertio illuc venit et spectat Verbum apertum, apparet supra et circum Verbum iris diversicolor in plano caeruleo; dum angelus e Caelo secundo illuc venit et spectat, apparet iris in plano caeruleo; dum angelus ex ultimo Caelo venit et spectat, apparet iris in plano candido; dum aliquis spiritus bonus venit et spectat, apparet variegatio lucis sicut marmoris."

Quod ita sit, etiam ad oculum illis ostensum est.

Porro dixit Angelus custos, "Si quis accedit qui falsificaverat Verbum, tunc primum dissipatur splendor; et si appropinquat, et figit oculos in Verbo, fit sicut sanguis circum, et tunc monetur ut discedat quia periculum est."

At quidam, qui in mundo fuerat auctor antesignanus Doctrinae de Sola Fide, audacter accessit, et dixit. "Ego dum fui in mundo non falsificavi Verbum; exaltavi una cum fide etiam charitatem, et docui quod homo in statu fidei in quo facit charitatem et ejus opera, renovetur, regeneretur et sanctificetur; tum quod fides tunc non detur solitaria, hoc est, absque bonis operibus, sicut non arbor absque fructu, sol absque luce, et ignis absque calore; et quoque culpavi illos qui dixerunt quod bona opera non essent necessaria, ac insuper quod praecepta Decalogi, et quoque paenitentiam, magnifecerim; et quod sic mirabili modo omnia Verbi applicuerim articulo de Fide, quam usque solam salvificam esse detexi et demonstravi."

Ille in fiducia assertionis suae quod non falsificaverit Verbum, accessit ad mensam, et contra monitum Angeli tetigit Verbum. At tunc subito effluxit ignis cum fumo ex Verbo, et facta est explosio cum ingenti fragore, ex quo ille conjectus est ad angulum camerae, et ibi jacuit per horulam sicut mortuus.

Hoc mirati sunt spiritus angelici, sed dictum est illis, quod ille Praesul prae reliquis exaltaverit bona charitatis sicut procedentia ex fide; sed quod usque non intellexerit alia opera quam politica, quae etiam vocantur moralia et civilia, quae propter mundum et prosperitatem ibi facienda sunt, non autem aliqua opera quae facienda sunt propter Deum et salutem; tum quod etiam supposuerit Opera inconspicua a Spiritu Sancto, de quibus homo nihil scit, quae ingenerantur actui Fidei in statu ejus.

Tunc locuti sunt spiritus angelici inter se de falsificatione Verbi, et in eo convenerunt, quod falsificare Verbum, sit desumere ex illo vera, et applicare illa ad confirmandum falsa, quod est extrahere illa ex Verbo extra illud, et occidere. Ut pro exemplo: qui desumit inde hoc verum, quod proximus amandus sit, et quod bonum illi ex amore faciendum sit propter Deum et vitam aeternam. si tunc quis confirmat illud quod faciendum sit, sed non salutis causa, quia omne bonum ab homine non est bonum, ille trahit id verum ex Verbo extra Verbum, et trucidat illud; quoniam Dominus in Verbo Suo injungit cuivis homini qui salvari vult, facere bonum proximo sicut a se, et tamen credere quod sit a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. quisque pro "cuivis" (Vid. VCR 162.)"

  
/ 962