Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 657

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

657. "Angelos septem habentes plagas septem ultimas," significat mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta. - Per "septem Angelos" significatur universum Caelum; at quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Domino, ideo per "septem Angelos" significatur Dominus; nec alius potest detegere mala et falsa quae in Ecclesia sunt. Quod per "Angelos" significetur Caelum, et in supremo Sensu Dominus, videatur supra (5, 258, 344, 465, 644, 647, 648). Per "plagas" significantur mala et falsa, mala amoris et falsa fidei; sunt enim illa quae in sequente capite describuntur, et significantur per "ulcus malum et noxium," per "sanguinem tanquam mortui, ex quo omnis anima vivens mortua est," perque "sanguinem in quem aquae fluviorum et fontium versae sunt," per "aestum ignis qui afflixit homines," per "spiritus immundos similes ranis et erant daemones," tum per "grandinem magnam;" mala et falsa quae per illa omnia significantur, sunt hic "plagae;" per "plagas ultimas" significantur illa in ultimo statu Ecclesiae; per "septem" significantur omnia (10, 390); 1 sed quia illa mala, quae significantur per "plagas" in sequente capite, non sunt omnia in specie, sed sunt omnia in genere, per "septem" hic significantur omnia universaliter, universale enim complectitur omnia in specie. Ex his patet, quod per "vidi septem Angelos habentes septem plagas ultimas" significetur quod mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta sint. Quod "plagae" significent plagas spirituales, quae homines quoad animas eorum afficiunt et illas perdunt, quae sunt mala et falsa, constare potest a sequentibus locis:

"A vola pedis usque ad caput non integritas, Plaga recens non expressa; non obligata, non emollita," (Esaias 1:6);

Jehovah "percutit populos cum ira Plagam non curabili," (Esajas 14:6);

Jehovah, "remove desuper me Plagam Tuam; a conflictu manus Tuae ego consumor," (Psalm. 29:11 (B.A. 10));

"Desperatum est confractioni tuae, Plaga hostis percussi te propter multitudinem iniquitatis tuae, plurima facta sunt peccata tua: sed a Plagis tuis sanabo te," (Jeremias 30:12, 14, 17);

"Si non custodiens facere omnia verba Legis, mirabiles reddet Jehovah Plagas tuas, Plagas magnas et constantes, et omnem Plagam quae non scripta in libro Legis hujus, usque dum perdaris," (Deuteronomius 28:(58,) 59, 61);

"Non incurret in te malum, et Plaga non appropinquabit ad tentorium tuum," (Psalm. 91:10);

"Erit Edomus in desolationem, omnis transiens sibilabit super omnibus Plagis ejus," (Jeremias 49:17);

"Erit devastatio; omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus Plagis ejus," (Jeremias 1:13);

"In una die venient Plagae" Babyloni, (Apocalypsis 18:8);

Duo Testes "percutient terram omni Plaga," (Apocalypsis 11:6).

Per plagas Aegypti, quae quoad partem similes fuerunt plagis descriptis in sequente capite, nec aliud quam mala et falsa significatur; 2 quas plagas enumeratas videas supra (503); vocantur etiam illae "Plagae," (Exodus 40:14; 11:1).

Ex his patet, quod per "plagas" non aliud quam plagae spirituales, quae afficiunt homines quoad animas eorum et perdunt illos, significetur; ut quoque Esaias 30:26; Sacharias 14:12, 15; Psalm. 38:6, 12 (B.A. 5, 11); Apocalypsis 9:20); 3 16:21; Exodus 12:13; 30:12; Numeri 11:33; 4 Luca 7:21; et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. 390 pro "394"

2. significatur pro "significantur"

3. 20 pro "26"

4. 33 pro "19"

  
/ 962