Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 342

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

342. CAPUT VII.

1. POST haec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem.

2. Et vidi alium Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare.

3. Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum.

4. Et audivi numerum signatorum; centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu (filiorum) Israelis.

5. Ex tribu Jehudae duodecim millia signati: ex tribu Rubenis duodecim millia signati: ex tribu Gadis duodecim millia signati.

6. Ex tribu Ascheris duodecim millia signati: ex tribu Naphtali duodecim millia signati: ex tribu Menassis duodecim millia signati.

7. Ex tribu Simeonis duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Isascharis duodecim millia signati.

8. Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati: ex tribu Josephi duodecim millia signati: ex tribu Benjaminis duodecim millia signati.

9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram Throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum.

10. Et clamantes voce magna, dicentes, Solus Deo nostro sedenti super Throno et Agno.

11. Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia, et ceciderunt coram Throno super facies suas et adoraverunt Deum.

12. Dicentes, Amen, benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio, et honor, et virtus et robur, Deo nostro in saecula saeculorum; amen.

13. Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde Venerunt;

14. Et dixi illi, Domine, tu nostri; et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni.

15. Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis.

16. Non esurient amplius, nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus.

17. Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab Oculis illorum.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

IN HOC CAPITE AGITUR DE ILLIS QUI SUNT ET QUI ERUNT IN CAELO CHRISTIANO:

ET PRIMUM DE SEPARATIONE ILLORUM A MALIS (vers. 1-3);

POST HANC, DE ILLIS QUI IN AMORE IN DOMINUM SUNT ET INDE IN SAPIENTIA, EX QUIBUS SUPERIORES CAELI (vers. 4-8);

DEQUE ILLIS QUI IN CHARITATE ET EJUS FIDE A DOMINO SUNT, QUIA PUGNARUNT CONTRA MALA, EX QUIBUS INFERIORES CAELI (vers. 9-17).

CONTENTA 1 SINGULORUM VERSUUM.

1."Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae," significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium (342); "retinentes quatuor ventos terrae ut non flaret ventus super terram, neque super mare neque super ullam arborem," significat influxum propiorem et inde fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Domino retentum et inhibitum (343).

2,3. "Et vidi alium Angelum ascendentem ex ortu Solis," significat Dominum providentem et moderantem (344); "habentem sigillum Dei vivi," significat Qui unice cognoscit omnes et singulos, et illos a se invicem potest distinguere et separare (345); "et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare, dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores," significat a Domino inhibitionem et retentionem influxus propioris et fortioris in inferiora (346); "usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum," significat antequam separati sunt qui in veris ex bono a Domino sunt (347).

4. "Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia, significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris Doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (348); "signati ex omni Tribu (filiorum) Israelis," significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis (349).

5. "Ex tribu Jehudae duodecim millia signati," significat Amorem caelestem, qui est Amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia erunt (350); "ex tribu Rubenis duodecim millia signati," significat Sapientiam ex amore Caelesti, apud illos qui ibi erunt (351); "ex tribu Gadis duodecim millia signati," significat Usus vitae, qui sunt sapientiae ex illo amore, apud illos qui ibi erunt (352).

6. "Ex tribu Ascheris duodecim millia signati," significat Amorem mutuum, apud illos (353); "ex tribu Naphtali duodecim millia signati," significat Perceptionem usus et quia usus, apud illos (354); "ex tribu Menassis duodecim millia signati," significat Voluntatem inserviendi et Actus, apud illos (355).

7. "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati," significat Amorem spiritualem, qui est Amor erga proximum, apud illos (356); "ex tribu Levi duodecim millia signati," significat Affectionem veri ex bono ex quo intelligentia, apud illos (357); "ex tribu Isascharis duodecim millia signati," significat Bonum vitae, apud illos (358).

8. "Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati," significat Amorem conjugialem boni et veri, apud illos (359); "ex tribu Josephi duodecim millia signati," significat Doctrinam boni et veri, apud illos (360); "ex tribu Benjaminis duodecim millia signati," significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos (361).

9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat," significat omnes reliquos qui non ex recensitis sunt, et tamen in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini sunt, et sunt qui Caelum ultimum et Ecclesiam externam faciunt, quorum quale nemo cognoscit quam Solus Dominus (363, 364); "ex omni gente et tribubus et populis et linguis," significat omnes in Christiano Orbe, qui in religione ex bono sunt et in veris ex doctrina (365); "stantes coram Throno et coram Agno," significat audientes Dominum et facientes quae praecipit (366); "induti stolis albis et palmae in manibus (illorum)," significat Communicationem et Conjunctionem cum Caelis superioribus, et confessionem ex Divinis veris (367).

10. "Et clamantes voce magna et dicentes, Salus Deo nostro sedenti super Throno et Agno," significat Agnitionem ex corde quod Dominus sit Salvator illorum (368).

11. "Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia," significat omnes in universo Caelo(, audientes et facientes quae Dominus praecipit) (369); ("et ceciderunt coram Throno super facies suas, et adoraverunt Deum," significat humiliationem Cordis eorum, et ex humiliatione adorationem Domini) (370).

12. "Dicentes, Amen," significat Divinam Veritatem, et ex illa confirmationem (371); "benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio," significat Divina Spiritualia Domini (373); et honor et virtus et robur," significat Divina Caelestia Domini (373); "Deo nostro in saecula saeculorum," significat illa in Domino et a Domino in aeternum (374); "Amen," significat consensum omnium (375).

13, 14. "Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt; et dixi illi, Domine, tu nosti," significat desiderium sciendi et voluntatem interrogandi, ac responsum et informationem (376).; "et dixit, hi sunt qui veniunt ex afflictione magna," significat quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala et falsa (377); "et laverunt stolas suas," significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi (378); "et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni," significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic a Domino reformati sunt (379).

15. "Propter hoc 2 sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis," significat in praesentia Domini sint, ac constanter et fideliter vivant secundum vera quae recipiunt ab Ipso in Ecclesia Ipsius (380).

16. "Non esurient amplius nec sitient amplius," significat quod posthac non deficient illis bona et vera (381); "neque cadet super illos sol neque ullus aestus," significat quod posthac illis non concupiscentiae ad malum neque ad falsum mali (382).

17. "Quoniam Agnus Qui in medio Throni pascet illos," significat quod Solus Dominus illos docebit (383); "et deducet ad vivos fontes aquarum," significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum (384); "et absterget Deus omnem lachrymam a oculis eorum," significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domino (385).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae," significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium - super illos qui in Mundo spirituum erant. Sequuntur nunc plura de statu mundi spiritualis proximo ante Ultimum Judicium, quae nemo scire potest nisi per revelationem a Domino; et quia mihi datum est videre quomodo Ultimum Judicium peractum est, et quoque mutationes quae praecesserunt, et ordinationes quae secutae sunt, possum inde referre, quae in hoc capite et quae in sequentibus per omnia ibi significantur. Hic per "quatuor Angelos" significatur Universum Caelum; per "quatuor angulos terrae" significatur Universus Mundus spirituum, qui inter Caelum et Infernum medius est; super illos enim qui in Mundo spirituum erant, factum est Ultimum Judicium, non autem super aliquem in Caelo, nec super aliquem in Inferno: quod per "Angelos" significetur Caelum, est quia per "Angelum" in supremo Sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (344), et quia Caelum est Caelum a Domino, per "Angelos" etiam significatur Caelum: quod per "quatuor Angelos" hic significetur universum Caelum, est quia visi sunt "stare super quatuor angulis terrae;" et per "quatuor angulos" significantur quatuor plagae. Quod significetur quod universum Caelum nunc in conatu ad faciendum Ultimum Judicium esset, est quia Dominus, cum instabat Judicium, fecit appropinquare Caelos super Mundum spirituum, et per appropinquationem Caelorum facta est talis mutatio status interiorum quae mentis sunt apud illos qui infra, ut non viderint nisi terrores coram oculis. Quod "anguli" significent plagas, et inde "quatuor anguli" omnes plagas constare potest a sequentibus locis:

"Metiemini extra urbem, Angulum versus ortum, Angulum versus meridiem, Angulum versus occidentem, et Angulum versus septentrionem," (Numeri 35:5);

"Facies asseres pro Habitaculo pro Angulo meridiei, et pro Angulo septentrionis ejus," (Exodus 26:18, 20, 23);

"Et Atrium ad Angulum meridiei, ad Angulum septentrionis, ad Angulum occidentis, et ad Angulum orientis," (Exodus 27:9, 11-13);

Quatuor Plagae etiam vocantur "quatuor Anguli" saepius apud Ezechielem (ut 47:18, 20; 48).

Quoniam "anguli" significant plagas, ideo etiam significant omnia, prout omnia Caeli aut Inferni, seu boni aut veri, quod patet ab his:

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor Angulis terrae," (Apocalypsis 20:8);

"Exscindam gentes, et devastabuntur Anguli earum," (Zephanias 3:6);

"Congregatus est Israel ut vir unus, et constiterunt Anguli omnis populi," (Judicum 20:1-2); 3

"Surget sceptrum ex Israele, quod conteret Angulos Moabi," (Numeri 24:17);

"Dies buccinae et clangoris super Angulos altos," (Zephanias 1:16);

"In extremos Angulos ejiciam illos," (Deuteronomius 32:26).

Quod "angulus" significet ultimum quod sustentat superiora, sicut fundamentum domum, et sic quoque omnia, patet ex his:

"Fundabit in Sione lapidem Anguli, pretii fundationis fundatae, (Esajas 28:16); 4

"Non sument ex eo lapidem pro Angulo," (Jeremias 51:26); 5

"Ex Jehudah erit Lapis Angularis," (Sacharias 10:4);

"Lapis quem rejecerunt factus est in caput Anguli," (Psalm. 118:22; 6 Matthaeus 21:42; Marcus 12:10; 7 Luca 20:17-18).

Poznámky pod čarou:

1. CONTENTA pro "CONTENTUM"

2. hoc pro "haec"

3. 1, 2 pro "1"

4. xxviii. pro "xxxviii."

5. 26 pro "16"

6. 22 pro "21"

7. xii. pro "xiii."

  
/ 962  
  

Komentář

 

#65 Jesus the Creator, Jehovah the Redeemer: Understanding the Holy Trinity

Napsal(a) Jonathan S. Rose

Title: Jesus the Creator, Jehovah the Redeemer

Topic: Trinity/Unity

Summary: We explore the unity and trinity in God--how the "Father" relates to the "Son," the "Word," and the "Holy Spirit." Fairly absurd concrete analogies are brought to bear on these important but mystical truths.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Deuteronomy 30:11-14
Matthew 28:19
1 John 5:7-8
Genesis 1:26-27
Job 19:25
Psalms 19:14; 78:35; 130:7-8
Isaiah 43:1, 3, 11; 44:6
Revelation 1:11, 17; 22:13
Isaiah 44:22-24; Isaiah 48:17, Isaiah 48:20; 49:7, 26; 54:5, 8; 59:20; 60:6; 63:16
Jeremiah 50
Hosea 13:14
Micah 4:10
John 1:1, 3, 14
Ephesians 3:9
Colossians 1:15-17
Hebrews 1:1-2
Revelation 4:11; 11:8
Isaiah 9:6

Přehrát video
Spirit and Life Bible Study broadcast from 11/2/2011. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com