Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 241

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

Poznámky pod čarou:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 239

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

239. "Et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia," significat Verbum Domini a primis in Ultimis, et custodias ejus. - Scio quod miraturi sint, quod dicatur quod "quatuor Animalia" significent Verbum; quod usque illud significent, videbitur in sequentibus. "Animalia" haec eadem sunt cum "Cherubis" apud Ezechielem; ibi etiam in capite primo vocantur "Animalia," sed in capite decimo "Cherubi," et fuerunt sicut hic, Leo, Bos, Homo, et Aquila: in Lingua Hebraea ibi vocantur "Chajoth," quae vox quidem significat, animalia, sed derivatur a "Chaja," quae est vita, ex qua etiam Adami uxor vocata est "Chaja," (Genesis 3:20); "animal" in singulari etiam apud Ezechielem vocatur "Chaja," quare etiam Animalia illa possunt vocari Viventia. Nec aliquid facit, quod Verbum describatur per Animalia, cum Ipse Dominus in Verbo passim vocatur "Leo," et saepius "Agnus;" et illi qui in charitate a Domino sunt, vocantur "Oves;" et quoque intellectus Verbi in sequentibus, "Equus." Quod per "Animalia" illa seu "Cherubos" significetur Verbum, patet ex eo, quod visa sint "in medio Throni et circum Thronum," et in medio Throni fuit Dominus; et quia Dominus est Verbum, non alibi potuerunt videri: quod et circum Thronum, erat quia in Caelo Angelico, ubi etiam Verbum est. Quod per "Cherubos" significetur Verbum, et custodia ejus, ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (97), ubi haec sunt: -

"Sensus literae Verbi est custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille Sensus possit huc illuc verti, hoc est, explicari secundum captum, et per id tamen internum Verbi non laedi et violari; non enim nocet ut Sensus literae aliter ab uno quam ab altero intelligatur, sed id nocet, si Divina vera quae intus latent, pervertantur 1 per hoc enim infertur Verbo violentia: ne hoc fiat, custodit Sensus literae; et custodit apud illos, qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant, nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per Cherubos,' et quoque describitur per illos in Verbo: custodia haec significatur per 'Cherubos,' qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; de quibus haec leguntur:

Cum Jehovah Deus expulerat hominem, 'habitare fecit ab oriente Horti Edenis Cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam Arboris vitae' (Genesis 3:23-24);

per 'Cherubos' significatur custodia; per 'viam Arboris vitae' significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per 'flammam gladii hinc inde vertentis se, significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in Sensu literae, qui ita verti potest, ut dictum est. Simile significatur per Cherubos ex auro positos super duabus extremitatibus Propitiatorii, quod erat super Arca in Tabernaculo, (Exodus 25:18-21).

Quia hoc significabatur per 'Cherubos,' ideo Jehovah locutus est cum Mose inter illos, (Exodus 25:22; 30:6; 2 Numeri 7:89). 3

Nec aliud significatum est per Cherubos super aulaeis Tabernaculi, et super Velo ibi, (Exodus 26:(1,) 31);

Nam aulaea et vela Tabernaculi repraesentabant ultima Caeli et Ecclesiae, ita etiam ultima Verbi. Nec aliud significatum est per Cherubos in medio Templi Hierosolymitani, (1 Regnum 6:23-28); 4

Et per Cherubos sculptos super parietibus et super foribus Templi, (1 Regnum 6:29, 32, 35);

Similiter per Cherubos in Novo Templo, (Ezechiel 41:18-20).

Quoniam per 'Cherubos' significabatur custodia, ne Dominus, Caelum, et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:

'Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, tu Cherube, expansio contegentis; perdidi te, Cherube contegens, in medio lapidum ignis' (Ezechiel 28:12-14, 16);

per 'Tyrum' significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni; et inde per 'Regem' ejus, Verbum, ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est Sensus literae, per illum, et custodia per 'Cherubum,' significetur, patet; nam dicitur, 'tu obsignans demensum, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum,' ac 'tu Cherube expansio contegentis(,' ut et 'Cherube contegens);' per 'lapides pretiosos,' qui etiam ibi nominantur, significantur vera Sensus literae Verbi (231 (hujus operis)). Quoniam per 'Cherubos' significatur Divinum Verum in ultimis ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,

'Pastor Israelis, Qui sedet super Cherubis, effulge' (Psalm. 80:2 (B.A. 1));

'Jehovah insidens Cherubis' (Psalm. 99:1);

'Jehovah inclinavit Caelos, et descendit, et equitavit super Cherubis,' (Psalm. 18:10-11);

'equitare super Cherubis,' 'sedere,' et 'insidere illis,' est super Sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per Cherubos apud Ezechielem, in capite primo, nono, et decimo; at 5 quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est Sensus spiritualis, qui quia mihi detectus est, dicetur quid in summa per illa omnia, quae de quatuor Animalibus seu Cherubis memorantur in primo capite apud Ezechielem, significatur; quae haec sunt:

Describitur Divina Sphaera externa Verbi (vers. 4);

Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);

Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);

Naturale Verbi quale est (vers. 7);

Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali, quale est (vers. 8, 9);

Divinus amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim et simul (vers. 10, 11);

Quod ad unum spectent (vers. 12);

Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);

Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);

Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);

Et ex illo (vers. 24, 25);

Quod Dominus sit supra Caelos (vers. 26);

Quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28).

Haec summaria sunt."

Poznámky pod čarou:

1. pervertantur pro "pervertuntur" (Vid. loc. cit.)"
2. 30:6 pro "36:9"

3. 89 pro "8, 9"

4. 23 pro "22"

5. at pro "et" (Vid. loc. cit.)"

  
/ 962