Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 484

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

484. "Et absterget Deus omnem lachrymam e, oculis illorum." - Quod significet statum beatitudinis a veri affectione, postquam falsa per tentationes remota sunt, constat ex significatione "abstergere lachrymam ex oculis", quod sit auferre dolorem mentis propter falsa et ex falsis; et quia cessante illo dolore post tentationes, quas subierunt, successit beatitudo per vera ex bono, ideo etiam hoc significatur: omnis enim beatitudo angelis est per vera ex bono, seu per affectionem veri spiritualem; affectio veri spiritualis est ex bono, nam bonum facit illam: quod omnis beatitudo angelis inde sit, est quia Divinum Verum procedens ex Domino facit caelum in communi et in particulari; quare qui in Divinis veris sunt, in vita caeli sunt, proinde in beatitudine aeterna.

[2] Quod "lachryma ex oculis", significet dolorem mentis propter falsa et ex falsis, est quia per "oculum" significatur intellectus veri, et inde "lachryma" significat dolorem propter non intellectum veri, proinde propter falsa. Simile quoque significatur per "lachrymam apud Esaiam,

"Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lachrymam desuper omnibus faciebus" (25:8);

per quod significatur quod Dominus per adventum suum remoturus sit mala et falsa apud illos qui vivunt ex Ipso, sic ut nullus dolor mentis propter illa et ex illis erit; "mors" significat malum, quia ex illo est mors spiritualis, ac "lachryma" dicitur de falso.

[3] Sciendum est quod "lachrymatio" et "fletus" significent dolorem propter falsa et ex falsis, sed "lachrymatio" dolorem mentis et "fletus" dolorem cordis propter illa; dolor mentis est dolor cogitationis et intellectus, quae sunt veri, ac dolor cordis est dolor affectionis seu voluntatis, quae sunt boni; et quia ubivis in Verbo est conjugium veri et boni, ideo utrumque tam "fletus" quam "lachryma" in Verbo dicitur, quando exprimitur dolor propter falsa doctrinae seu religionis.

Quod "fletus" sit dolor cordis constare potest ex eo, quod fletus e corde eructetur, et in lamenta per os erumpat; et quod "lachrymatio" sit dolor mentis constare potest ex eo, quod ex cogitatione per oculos exeat; in utroque tam fletu quam lachrymatione exit aqua, sed amara et stringens, quae exit per influxum ex spirituali mundo in dolorem hominis, ubi aqua amara correspondet defectui veri propter falsa et inde dolori; quare apud illos qui in veris sunt est dolor propter falsa. Ex his videri potest unde est, quod in Verbo, ubi dicitur "lachryma" etiam dicatur "fletus", quod nempe propter conjugium boni et veri in singulis ibi

[4] In confirmationem velim sequentia loca modo adducere:

- Apud Esaiam,

"Deflebo fletu Jaeserem, Vitem Sibmae; rigabo te lachryma mea, chesbon et Eleale" (16:9);

apud Jeremiam,

In occultis locis flebit anima mea, .... ac descendet oculus meus lachryma" (13:17);

apud eundem,

"Quis dabit.... oculum meum scaturiginem lachrymae, ut fleam diu noctuque?" (8:23 [B.A. 9:1]);

in Threnis,

"Flendo flebit in nocte, et lachryma super gena ejus" (1:2);

apud Malachiam,

"Operire lachryma altare Jehovae, fletu et suspirio" (2:13);

apud Davidem,

"Qui serunt cum lachryma.., ac flendo portat jactum seminis" (Psalmuss 126:5, 6);

apud Jeremiam,

"Inhibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachryma" (31:16):

per "lavare lectum" intelligitur fletu, qui est oris, quia dicitur de anhelitu; at "madefacere cubile", quod tamen simile est, de lachryma. Haec adducta sunt, ut ex his quoque sciatur quod binae expressiones similes in Verbo, imprimis Prophetico, non sint repetitiones vanae, sed quod una se referat ad bonum et altera ad verum.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1033

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1033. "Sedentis super aquis multis." - Quod significet dominans super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae, constat ex significatione "sedere", quod sit suo judicio subjicere, et sui juris facere, ac ita dominari; inde est quod dicatur "sedere judicium", et "sedere super throno" (videatur supra, n. 687); et ex significatione "aquarum", quod sint vera (de qua (supra), n. 71, 483, 518, 854), hic omnia Verbi, quia dicitur "aquae multae", et de "meretrice", quae est Babylonia, per quam intelligitur adulteratio et profanatio Verbi, ex quo est omne bonum et verum ecclesiae. Quod per "aquas multas" etiam significentur sancta ecclesiae, est quia omnia ecclesiae sancta se referunt ad bona et vera, quae ex Verbo sunt.

[2] Similia per "habitare super aquis multis" significantur apud Jeremiam,

"Jehovah faciet id quod locutus est contra habitatores Babelis; quae habitas super aquis multis, thesauris multis, venit finis tuus, mensura lucri tui" (51:12, 13):

quia "aquae multae" significant vera Verbi, et inde sancta ecclesiae, etiam hic additur, "super thesauris multis", nam per "thesauros" significantur Divina vera, quae in Verbo sunt.

Quod "aquae multae" hic etiam significent sancta ecclesiae, patebit ab explicatione versus sequentis decimi quinti, ubi dicitur, "Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, sunt populi et turbae, gentes et linguae", et per "populos, turbas, gentes et linguas" ibi intelliguntur omnia ecclesiae, quia per "terram" in Verbo significatur ecclesia, et inde per illos qui super terra sunt significantur omnia ejus; sed de his plura in explicatione illius versus. Quod Babylonici vera Verbi et sancta ecclesiae suo judicio, juri et dominio subjecerint, constare potest ex eo, quod populo persuadeant quod illi soli intelligant Verbum, et non aliqui qui ministerio non inaugurati sunt; et per id omnia Verbi et inde omnia ecclesiae suo dominio subjiciunt.

[3] Verbum, quoad sensum litterae ejus, etiam tale est ut ad confirmandum quodcumlibet haereticum possit trahi; nam sensus litterae consistit ex apparentiis veri, quae genuina vera caeli, quae vocantur vera spiritualia, in se tenent inclusa; quae vera nisi revelantur et nudantur, hoc est, nisi docentur in doctrinis ecclesiae, possunt apparentiae illorum ad favorem cujuscunque falsi, immo ad favorem mali trahi, et perverti: sunt enim genuina vera Verbi sicut homo; et apparentiae veri ex quibus sensus litterae consistit sunt sicut vestimenta, ex quibus solis non judicari potest de homine, quis est et qualis est; si homo ex illis solis judicaretur, posset rex vocari servus, ac servus rex, tum bonus vocari malus, ac malus bonus, et sic porro; ita qui dominium super omnia ecclesiae et caeli sibi arrogant, possunt mille modis applicare sensum in littera suae dominationi; et hoc facili opera, quia omnia ecclesiae, quae sancta vocantur, supra intellectum humanum ponunt; quod dum creditur, et non aliquod genuinum verum docetur, possunt falsa infernalia dici vera, et diabolica mala dici bona: immo possunt simplices persuaderi quod edicta Papae sint aequae sancta, immo sanctiora, quam praecepta Verbi, cum tamen haec e caelo sunt, illa autem quoad insignem partem ex inferno: nam omne edictum pro regimine, fide et cultu in ecclesia, pro fine spectans dominium in mundo, qualecunque in externa forma apparuerit, et ex Verbo sonuerit, ex inferno est; at omne praeceptum ex Verbo, quia pro fine spectat salvationem animarum a Domino, ex caelo est. Ex his constare potest quod per "sedere super aquis multis", dum de Babylonia ut meretrice dicitur, significetur dominari super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae.

  
/ 1232