Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Komentář

 

311 - The Gate of Heaven, Part 4 of 5

Napsal(a) Jonathan S. Rose

Title: The Gate of Heaven, Pt.4

Topic: The Word

Summary: To align with angels in our reading of the Bible, we need to understand and focus on the oneness of God.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 28:18-20
Revelation 22:3-4
Isaiah 9:6
John 8:56-58; 10:30; 14:6-11
Matthew 1:20
John 7:37-39; 14:16, 26, 17-18
Revelation 2:7
John 1:1-3, 10
Ephesians 3:9
Colossians 1:15-16
Revelation 4:8, 11
Isaiah 42:8; 44:6, 8, 24; 45:5-6, 14, 21-22; 46:9; 48:11
Hosea 13:4, 14
Revelation 1:1; 22:16, 6

Přehrát video
Spirit and Life Bible Study broadcast from 7/26/2017. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 707

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

707. "Mulier circumdata sole." - Quod significet ecclesiam apud illos qui in amore in Dominum sunt, et inde in amore erga proximum, constat ex significatione "mulieris", quod sit affectio veri spiritualis, ex qua ecclesia est ecclesia; proinde etiam ecclesia quoad illam affectionem (de qua supra, n. 555); quod sit nova ecclesia, quae post finem hujus quae in ChriStiano orbe est, instauranda a Domino, sequitur: et ex significatione "solis, quod sit Dominus quoad Divinum Amorem, ita quoque amor in Dominum a Domino (de qua etiam supra, n. 401, 412 [a, b]): et ex significatione "circumdari", quod sit ex illo vivere; nam vita amoris cujusvis, tam hominis, quam spiritus et angeli, format sphaeram circum illos, ex qua percipiuntur, etiam e longinquo, quales sunt; per illam sphaeram etiam consociationes et conjunctiones fiunt in caelis, et quoque in infernis; et quia agitur hic de ecclesia, quae in amore in Dominum a Domino est, et illa ecclesia intelligitur per "mulierem", et amor ille per "solem", inde per "mulierem circumdatam sole" significatur ecclesia apud illos qui in amore in Dominum a Domino sunt: quod etiam dicatur, et inde in amore erga proximum, est quia amor erga proximum derivatur ex amore in Dominum, sicut posterius a suo priori, aut sicut exterius a suo interiori, verbo sicut effectus a sua causa efficiente; nam amor in Dominum est amare et velle illa quae Domini sunt, ita illa quae Dominus in Verbo praeceperat; et amor erga proximum est ex illo velle facere, ita consistens in usibus praestandis, qui sunt effectus. Quod per "mulierem" hanc significetur nova ecclesia, quae post finem hujus quae in Christiano orbe est, instauranda est a Domino, constare potest a sequentibus in hoc capite, nempe quod "pepererit filium masculum, quem devorare voluit draco, et qui raptus est ad Deum", et quod "mulier illa volaverit in desertum", et quod "draco etiam ibi illam vellet perdere"; ex sequentibus enim constabit quod per "filium masculum" intelligatur verum doctrinae illius ecclesiae, et per "draconem" intelliguntur qui contra illius doctrinae vera sunt. Quod ecclesia quae per "mulierem" hic intelligitur, sit eadem ecclesia cum "Nova Hierosolyma", quae describitur cap. 21, et vocatur "sponsa Agni uxor" (vers. 9 ibi), in explicatione illius capitis videbitur.

  
/ 1232