Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Komentář

 

311 - The Gate of Heaven, Part 4 of 5

Napsal(a) Jonathan S. Rose

Title: The Gate of Heaven, Pt.4

Topic: The Word

Summary: To align with angels in our reading of the Bible, we need to understand and focus on the oneness of God.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 28:18-20
Revelation 22:3-4
Isaiah 9:6
John 8:56-58; 10:30; 14:6-11
Matthew 1:20
John 7:37-39; 14:16, 26, 17-18
Revelation 2:7
John 1:1-3, 10
Ephesians 3:9
Colossians 1:15-16
Revelation 4:8, 11
Isaiah 42:8; 44:6, 8, 24; 45:5-6, 14, 21-22; 46:9; 48:11
Hosea 13:4, 14
Revelation 1:1; 22:16, 6

Přehrát video
Spirit and Life Bible Study broadcast from 7/26/2017. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

Bible

 

Esaias 66:7-10

Studie

      

7 Antequam parturiret, peperit ; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.

8 Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ?

9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.

10 Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam ;