Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Psalmi 107

Studie

   

1 Canticum Psalmi, ipsi David.

2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.

3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.

4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus ;

5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua ;

7 ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me.

8 Deus locutus est in sancto suo : exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.

9 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus,

10 Moab lebes spei meæ ; in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.

11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?

13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.