Bible

 

Genesis 9

Studie

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 702

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

702. "Et facta sunt fulgura, voces et tonitrua." - Quod significet tunc in inferioribus, ubi mali, conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris, constat ex significatione "fulgurum, vocum et tonitruum", quod sint illustrationes, cogitationes et perceptiones (de qua supra, n. 273); et in opposito sensu, ut hic, conflictus et turbae cogitationum, et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae (de qua etiam supra, n. 498). In sensu stricto per "fulgura" significantur caligationes intellectus, per "voces" ratiocinationes, et per "tonitrua" conclusa falsi ex malo; et quia ex illis, secundum statum interiorum apud illos, tunc fiunt conflictus et turbae affectionum et cogitationum, et inde ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae, ideo haec ex serie consequente a praecedentibus per illa verba significantur.

Quod "fulgura, voces et tonitrua", tum etiam "terrae motus et grando" exstiterint in inferioribus, patet ex eo, quod in superioribus visum sit "templum", et visa sit "arca foederis in templo", per quae significatur apparitio novi caeli ubi cultus Domini, et repraesentatio Divini Veri per quod conjunctio, ut ex praecedentium explicatione constare potest; ex quibus sequitur quod illa exstiterint in inferioribus per influxum e caelis superioribus. Quod talia exstiterint in inferioribus per influxum e caelis superioribus, elucidatum est prius: sed quia talia sunt quae non cadunt in alicujus intellectum, nisi per vivam revelationem et inde cognitionem de influxu superiorum in inferiora in mundo spirituali, haec quia mihi revelata sunt, et inde cognita, velim hoc arcanum breviter exponere.

[2] In mundo spirituali, per quem intelliguntur et caeli et inferna, talis est ordinatio quod caeli sint sicut expansa, unum supra alterum, et quod sub caelis sit mundus spirituum, et quod sub hoc sint inferna, unum infra alterum: secundum successivam hanc ordinationem fit influxus a Domino, ita per caelum intimum in medium, et per hoc in ultimum, et ex illis in suo ordine in inferna quae subjacent. Mundus spirituum est medius, et recipit influxum tam e caelis quam ex infernis, quisque ibi secundum statum suae vitae.

[3] Sed illa ordinatio caelorum et infernorum mutationes subiit ab uno judicio ad alterum, per id, quod homines qui e terris alluerunt, ex quibus caeli et inferna, diversis affectionibus fuerint, quidam spirituales seu interni minus et magis, quidam naturales seu externi minus et magis. Et quia Dominus nemini malum facit, sed omnibus bonum, ideo permisit ut illi qui moralem et quasi spiritualem vitam in externis ex more et assuetudine in mundo egerunt, utcunque interius fuerunt conjuncti cum inferno, sibi in mundo spirituum formarent instar caeli variis in locis; et tunc ordinationes caelorum supra illos, et infernorum infra illos, dispositae sunt ut interiora illorum, per quae conjuncti fuerunt inferno, quantum possibile fuit, clausa tenerentur, et exteriora, per quae conjuncti fuerunt ultimo caelo, aperta: et tunc provisum fuit ne superiores caeli immediate influerent, nam per influxum immediatum aperirentur interiora illorum, quae infernalia, et clauderentur exteriora quae sicut spiritualia apparuerunt; influxus enim caelorum superiorum est in interiora, quae propria spirituum sunt, et non in exteriora, quae non propria illorum sunt.

[4] Quando autem tales quasi caeli in tantum multiplicati sunt, et inde influxus ex infernis praevalere coepit super influxum e caelis, et per id caelum ultimum, quod cum illis conjunctum fuit, incepit labefactari, tunc imminuit ultimum judicium, et per vices facta est separatio malorum a bonis in 1 novis illis quasi caelis, et hoc per influxum immediatum e caelis superioribus; et per illum influxum aperta sunt illorum interiora, quae fuerunt infernalia, et clausa exteriora quae fuerunt sicut spiritualia, ut supra dictum est. Ex his nunc patet unde erat quod apparuerit "templum" et "arca in templo"; per quae significatur Divinum Verum, quo illustrati fuerunt caeli superiores, e quibus influxus fieret in inferiora ubi erant mali: ex hoc influxu factum est quod in inferioribus, ubi mali, visa sint "fulgura", auditae sint "voces et tonitrua", tum quod facti "terrae motus", et depluerit "grando." Influxus e caelis, hoc est, per caelos a Domino, non est nisi amoris boni et affectionis veri, sed vertitur ille apud malos in talia quae correspondent illorum malis et inde falsis, ita quae correspondent illorum amori mali et affectioni falsi; et quia conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae, in quibus fuerunt, correspondent "fulguribus", "vocibus", et "tonitribus", ideo haec sunt per quae significantur illa: hic enim agitur de statu caeli, qualis futurus est proxime ante ultimum judicium. Quod conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae existant apud illos qui interius mali sunt, et exterius apparent boni, postquam aperta sunt illorum interiora et clausa exteriora, est ex conflictu interiorum illorum cum exterioribus in primo statu separationis; sed ut primum exteriora prorsus clausa sunt, ac illi relicti sunt suis interioribus, tunc cessat conflictus; sunt enim tunc plane in amore sui mali et in affectione sui falsi, et inde in suae vitae jucundo; quare tunc se dejiciunt in infernum ad sui similes, quod fit die ultimi judicii.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 71

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

71. "Et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum. "Quod significet Divinum Verum in ultimis, constat ex significatione "vocis", cum a Domino, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914; et supra, n. 55); et ex significatione "aquarum", quod sint vera fidei, et quoque cognitiones veri (de qua n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238); et quia cognitiones veri sunt in ultimis, ideo per "vocem sicut (vox) aquarum multarum", quia de Domino, significatur Divinum Verum in ultimis. (Quod cognitiones et scientifica sint externi seu naturalis hominis, quia in luce mundi, ita in ultimis, videatur n. 5212; et in genere de illis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 51). Quoniam nondum notum est quod "aquae "in Verbo significent vera fidei et cognitiones veri, ex causa fortassis quia remotum apparet, ideo velim paucis hic ostendere quod per "aquas" in Verbo illa intelligantur; quod etiam necessum est, quia absque cognitione quid "aquae" significant, non sciri potest quid significat Baptismus, nec quid lavationes in Ecclesia Israelitica, quarum mentio toties fit. "Aquae" significant vera fidei, quia "panis" significat bonum amoris.

Quod "aquae" et "panis" illa significent, est quia illa quae sunt nutritionis spiritualis exprimuntur in sensu litterae per talia quae sunt nutritionis naturalis; aquae enim et panis, per quae intelligitur omnis potus et omnis cibus in genere, nutriunt corpus, ac vera fidei et bonum amoris nutriunt animam; est quoque hoc ex correspondentia, nam cum "panis" et "aqua" leguntur in Verbo, angeli, quia spirituales, intelligunt illa quae eos nutriunt, quae sunt bona amoris et vera fidei.

[2] Hic aliqua loca afferre velim, ut sciatur quod "aquae" significent vera fidei, tum cognitiones veri:

- Apud Esaiam:

"Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt" (11:9);

apud eundem,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia ex fontibus salutis" (12:3);

apud eundem,

"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines; .... panis dabitur et aquae fideles" (33:15, 16);

apud eundem,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non, lingua eorum siti deficit: .... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum; .... ut videant, et cognoscant, et attendant et intelligant" (41:17, 18, 20);

apud eundem,

"Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos" (44:3);

apud eundem,

"Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, .... ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cujus aquae non mentientur" (58:10 [, 11]);

apud Jeremiam:

"Duo mala fecit populus meus; Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent aquas" (2:13);

apud eundem,

"Magnates miserunt minorennes aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, pudefacti sunt et ignominia affecti" (14:3);

apud eundem,

"Deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13);

apud eundem,

"Cum fletu venient, et cum 1 precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum in via recti" (31:9);

apud Ezechielem:

"Frangam baculum panis, . . . .et comedent panem pondere et in sollicitudine, et aquas mensura et stupore bibent, ut careant pane et aqua, et 2 desolentur vir et frater, et contabescant propter iniquitates" (4:16, 17; 12:18, 19: Esaias 51:14);

apud Amos,

"Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, .... et discurrent ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchra et juvenes siti" (8:11-13);

apud Sachariam,

"In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma" (14:8);

apud Davidem,

"Jehovah Pastor meus, non carebo; ad aquas quietum deducet me" (Psalm. 23 [1,] 2);

apud 3 Esaiam,

"Non sitient, .... aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut fluant aquae" ( 4 48:21);

apud 5 Davidem,

"Deus, mane quaero Te; sitit anima mea, . . . lassus sine aquis" (Psalmuss 63:2 [B.A. 1]);

apud eundem,

Jehovah "mittit Verbum suum, .... spirare facit ventum, ut fluant aquae" (Psalm. 147:18 6 );

apud eundem,

"Laudate Jehovam caeli caelorum, et aquae quae desuper caelis" (Psalm. 148:4);

apud Johannem,

Jesus venit ad fontem Jacobi; "venit mulier e Samaria ad hauriendum aquas; cui dixit Jesus, Da Mihi bibere; . . . si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Ipso ut daret tibi aquam viventem. Dicit Ipsi mulier, . . . Unde habes aquam viventem? .... Dixit ei Jesus, Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:7-15);

apud eundem,

Jesus dixit, "Si quis sitiverit, Venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre ipsius fluent aquae viventis" (7:37, 38);

in Apocalypsi,

"Sitienti dabitur e fonte aquae vitae gratis" (21:6);

et alibi,

Angelus ostendit illi "fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem ex throno Dei et Agni" (22:1);

et adhuc ibi,

"spiritus et Sponsa dicunt, (Veni); qui audit, dicat Veni; et qui sitit veniat; et qui vult, accipiet aquam vitae gratis" (22:17).

[3] Haec allata sunt, ut sciatur quod per "aquas" in Verbo significentur vera fidei, et inde quid per aquam Baptismi, de quo ita Dominus docet apud Johannem:

"Nisi homo generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (3:5);

"aquae" ibi sunt vera fidei, et "spiritus" est vita secundum illa (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209, seq.). Quia non notum fuerat quod "aquae" significarent vera fidei, nec quod omnia quae apud filios Israelis instituta fuerunt essent repraesentativa spiritualium, ideo creditum est quod per lavationes illis mandatas abstersa fuerint illis peccata, cum tamen ne hilum; repraesentabant modo purificationem a malis et falsis per vera fidei et vitam secundum illa (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3147, 5954, 10237, 10240). Ex his nunc patet quod per "vocem", quae sicut "vox aquarum multarum", intelligatur Divinum Verum; ut quoque apud Ezechielem,

"Ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra illustrata a gloria Ipsius" (43:2 7 );

apud Davidem,

"Vox Jehovae super aquis, .... Jehovah super aquis multis" (Psalmuss 29:3);

et in sequentibus in Apocalypsi,

"Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum" (14:2).

[4] Scio quod miraturi sint quidam quare in Verbo "aquae" nominantur, et non vera fidei, cum tamen Verbum docebit hominem de vita spirituali ejus; et si vera fidei loco "aquarum" dicta fuissent, scivisset homo quod non aquae Baptismi et lavationum aliquid ad purificationem hominis a malis et falsis fecissent: sed sciendum est quod Verbum, ut Divinum sit, et simul pro caelo et pro ecclesia, omnino naturale erit in littera; nam nisi naturale esset in littera, non foret per illud conjunctio caeli cum ecclesia, foret enim sicut domus absque fundamento, et sicut anima absque corpore; ultima enim concludunt omnia interiora et fundant illa (videatur supra, n. 41): homo etiam est in ultimis, et super ecclesia apud illum fundatur caelum. Inde nunc est quod talis stylus in Verbo sit; quare homo, cum cogitat spiritualiter ex naturalibus, quae sunt in sensu litterae Verbi, conjungitur caelo, cum quo non alioquin conjungeretur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232