Bible

 

Genesis 8

Studie

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 936

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

936. "Et folia arboris in medicinam gentium," significat vera rationalia inde, per quae illi qui in malis et inde falsis sint, perducuntur ad cogitandum sane et ad vivendum decenter. - Per "folia arboris" significantur vera rationalia (de quibus infra); per "gentes" significantur qui in bonis et inde veris sunt, et in opposito sensu qui in malis et inde falsis (483); hic qui in malis et inde, falsis, quia dicitur "in medicinam" illorum; et illi qui in malis et inde falsis sunt, non possunt sanari per Verbum, quia hoc non legunt; sed si judicio pollent, sanari possunt per vera rationalia. Similia quae in hoc versu significantur per haec apud Ezechielem:

Ecce aquae exeuntes desub limine Domus ex quibus fluvius, "super cujus ripa Arbor cibi multa valde hinc et hinc, cujus non decidit Folium neque consumitur, in menses renascitur, unde fructus ejus est in cibum, et Folium ejus in Medicinam," (47:1, 7, 12);

ibi etiam de Nova Ecclesia. Quod per "folia" significentur vera rationalia, est quia per "Arborem" significatur homo (89, 400), et tunc per omnia Arboris significantur concordantia apud hominem, ut per ramos, folia, flores, fructus, et semina; per "ramos" significantur vera sensualia et naturalia hominis, per "folia" vera rationalia ejus, per "flores" vera primitiva spiritualia in rationali, per "fructus" bona amoris et charitatis, et per "semina" significantur ultima et prima hominis. Quod per "folia" significentur vera rationalia, patet clare a visis in mundo spirituali; apparent enim ibi etiam arbores cum foliis et fructibus, sunt ibi horti et paradisi ex illis: apud eos qui in bonis amoris et simul in veris sapientiae sunt, apparent arbores fructiferae luxuriantes foliis pulchris; at apud illos qui in veris alicujus sapientiae sunt, et ex ratione loquuntur, et non in bonis amoris, apparent arbores plenae foliis sed absque fructibus; at apud quos non sunt bona nec vera sapientiae, non apparent arbores, nisi denudatae foliis quales tempore hyemis in mundo; homo non rationalis nec aliud est quam talis arbor. Vera rationalia sunt quae proxime recipiunt vera spiritualia est enim rationale hominis primum receptaculum veritatum spiritualium, nam in rationali hominis est perceptio veri in aliqua forma, quam ipse homo non videt cogitatione, sicut illa quae sub rationali sunt in cogitatione inferiore, quae se conjungit cum visu externo, Per "folia" etiam significantur vera rationalia Genesis 3:7; 8:11; Esaias 34:4; Jeremias 8:13; 17:8; Ezechiel 47:12; Daniel 4:9, 11 (B.A. 12, 14); Psalm. 1:3; Leviticus 26:36; Matthaeus 21:19; 1 24:32; Marcus 13:28.

Sed significant secundum species arborum; folia oleae et vitis significant vera rationalia ex luce caelesti et spirituali; folia ficus vera rationalia ex luce naturali; et folia abietis, populi, quercus, pini, rationalia ex luce sensuali. Horum folia dant terrorem in mundo spirituali, dum forti vento agitantur; haec sunt quae intelliguntur Leviticus 26:36; 2 Hiob 13:25. Illorum autem folia non ita.

Poznámky pod čarou:

1. 19 pro "20"

2. xxvi. pro "xvi."

  
/ 962