Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 406

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

406. "Et tertia pars navium periit," significat quod omnes cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae, apud illos deperditae essent. - "Tertia pars" significat omne, ut supra (400, 404, 405); "naves" significant cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae; quod illae per "naves" significentur, est quia naves transeunt mare, et apportant necessaria, quae naturali homini pro omni ejus usu sunt, et cognitiones boni et veri sunt necessaria, quae spirituali homini pro omni usu ejus sunt; ex illis enim est doctrina Ecclesiae, et secundum illam vita. "Naves" significant cognitiones illas, quia sunt continentes, et in Verbo continens multis in locis sumitur pro contento, ut poculum pro vino, patina pro cibo, tabernaculum et templum pro sanctitatibus in illis, arca pro lege, altaria pro cultu, et sic porro. "Naves" significant cognitiones boni et veri in sequentibus locis:

"Sebulon ad litus marium habitabit, et is ad portum Navium," (Genesis 49:13);

per "Sebulonem" intelligitur conjunctio boni et veri.

Tyre, "architecti perfecerunt pulchritudinem tuam; ex abietibus a Senire aedificarunt tibi omnes Tabulas, cedrum e Libano sumpserunt ad faciendum Malum: e quercubus e Baschane fecerunt Remos tuos, Asserem tuum fecerunt ex ebore, Filiam gressuum ex insulis Kitthim; habitatores Sidonis et Arvadi fuerunt Remiges tui, sapientes tui fuerunt Naucleri tui, omnes Naves maris et Nautae illarum fuerunt in te ad negotiandum; Naves Tharschish turmae tuae in mercatu tuo, unde impleta es et honorata valde in corde marium," (Ezechiel 27:4-9, 25);

haec de Tyro, quia per "Tyrum", in Verbo significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ut constare potest a singulis de illa in hoc capite, et in sequente (xxviii.), in Sensu spirituali intellectis; et quia cognitiones veri et boni Ecclesiae per "Tyrum" significantur, ideo describitur navis quoad singula ejus, et per singula significatur aliquod quale illarum conducens ad intelligentiam; quid commune habet Verbum cum navibus Tyri et ejus negotiatione. Devastatio Ecclesiae istius describitur postea ita:

"Ad vocem Clamoris Nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent de Navibus tuis omnes tenentes remum, omnes Nautae et Naucleri maris super te clamabunt amare," (Ezechiel 27:28-30; tum Esaias 23:14-15).

Similiter describitur devastatio Babylonis, quoad omnes cognitiones veri, in sequentibus in Apocalypsi:

"Una hora devastatae sunt tantae divitiae: omnis Gubernator, et omnis super Navibus versans, et Nautae, clamabant dicentes, Vae, vae, urbs magna Babylon, in qua divites facti sunt omnes, qui habent Naves in Mari," (18:17, 19);

videatur explicatio infra. Per "naves" significantur cognitiones veri et boni etiam in sequentibus locis:

"Dies mei veloces fuerunt, fugerunt, non viderunt bonum, praeteriverunt 1 cum Navibus desiderii," (Hiob 9:25-26); "Qui descendunt in Mare Navibus, facientes opus in aquis multis, illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo," (Psalm. 107:23-24);

"Mihi Insulae confident, et Naves Tharschish in principio, ad adducendum natos tuos e longinquo," (Esaias 9:9); 2

"Reges se congregarunt, terror arripuit eos; per ventum orientalem confringes Naves Tharschish," (Psalm. 48:5, 7, 8 (B.A. 4, 6-7));

Ejulate Naves Tharschish, (Esaias 23:1, 14). (Praeter alibi, ut Numeri 24:24; Judicum 5:17; Psalm. 104:26; Esajas 33:21.

Poznámky pod čarou:

1. praeteriverunt pro "praeteriverant"

2. 9 pro "17"

  
/ 962