Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 538

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

538. Quod autem "abyssus" significet inferna ubi et unde falsa, est quia illa inferna, ubi falsa mali regnant, apparent sicut maria, in quorum profundis est turba infernalis quae in falsis mali est; quod appareant sicut maria, est quia inde continuo effluunt falsa, et falsa apparent sicut aquae, quapropter "aquae" in Verbo etiam significant falsa. Ex ipsis aquis etiam cognoscitur quale ibi falsum est, falsa enim sunt plurium generum, quot nempe mala; falsa ex gravibus malis apparent super infernis illis Sicut aquae crassae et nigrae, ac falsa ex malis amoris sui sicut aquae rubrae; ex crassitudine et colore apparet quale genus falsi est. Tenendum quod in mundo spirituali etiam vera appareant sicut aquae, sed sicut aquae tenues et purae. Causa est quia tres gradus vitae hominis sunt, sicut tres caeli. Illi quibus tertius gradus apertus est, sunt in atmosphaera pura sicut aetherea; in tali sunt illi qui in tertio seu intimo caelo sunt: illi autem quibus modo secundus gradus apertus est, sunt in atmosphaera sicut aerea; in tali sunt illi qui in secundo seu medio caelo sunt: at illi quibus modo primus gradus apertus est, sunt in atmosphaera sicut aquea, tenui et pura; in tali sunt illi qui in primo seu ultimo caelo sunt. Causa est quia perceptiones et cogitationes interiores, quia perfectiores, correspondent simili puritati atmosphaerae in quali illae sunt; effundunt enim se ab unoquovis angelo, et magis ab unaquavis societate angelica, et sistunt sphaeram correspondentem, quae sphaera apparet in simili puritate in qua sunt perceptiones et cogitationes angelorum, seu in qua est intelligentia et sapientia illorum; sphaera illa apparet sicut atmosphaera, sicut atmosphaera aetherea in intimo caelo, sicut aerea in medio caelo, et sicut tenuis aquea in ultimo caelo, ut dictum est. Inde patet quod atmosphaera sicut aquea correspondeat cogitationi et perceptioni naturali; sed sicut tenuis aquea, cogitationi et perceptioni spirituali naturali in qua sunt angeli ultimi caeli; at sicut crasse aquea, vergens vel ad nigrum vel ad rubrum, correspondet cogitationi naturali in qua nihil spirituale est: et cogitatio naturalis in qua nihil spirituale, est illis qui sunt in infernis ubi falsa regnant; nam omnes qui ibi sunt, mere naturales et sensuales sunt. (Quod tres gradus vitae homini sint, sicut tres caeli, et quod differant puritate, videatur in opere De Caelo et Inferno 33, 34, 208, 209, 211.) Ex his constare potest, unde est quod illa inferna in Verbo dicantur "maria" et "abyssi"; "maria" quia apparent ut maria, et "abyssi" ex profunditate illorum.

[2] Quod per "maria", "profunditates" et "abyssos" significentur inferna ubi et unde falsa mali sunt, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: Apud Mosen,

"Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare, .... abyssi obtexerunt eos; descenderunt in profunditates sicut lapis:.... e vento narium tuarum coacervatae sunt aquae; constiterunt sicut cumulus fluenta; congelatae sunt abyssi in corde maris" (15 [4,] 5, 8):

haec in Cantico Mosis de Pharaone et exercitu illius, postquam submersi sunt in Mari Suph; per "Pharaonem et exercitum ejus" significantur illi qui in falsis ex malo sunt, et per "Mare Suph" significatur infernum ubi illa falsa sunt; inde patet quod per "obtexerunt illos abyssi", significetur quod inferna. (Quid reliqua in sensu spirituali significant, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8272-8279, et 8286-8289, ubi explicata sunt.)

[3] Similia significantur per haec apud Davidem,

"Increpavit Mare Suph ut exsiccaretur, et duxit eos per abyssos, sicut in deserto;.... obtexerunt aquae hostes 1 eorum" (Psalmuss 106:9, 11);

apud Esaiam,

"Nonne Tu Ille qui exsiccavit mare, aquas abyssi magnae? qui posuit profunditates maris in viam, ut transirent redempti?" (51:10, 15);

apud eundem,

"Qui discidit aquas coram illis, .... qui duxit eos per abyssos, sicut equus in deserto, non offenderunt" (63 [12,] 13):

per "filios Israelis", coram quibus exsiccabatur Mare Suph, et per quod exsiccatum tuti transibant, intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, quos tutatur Dominus, ne falsa mali, quae jugiter ab infernis ascendunt, damno afficiant; hoc intelligitur per quod "exsiccaverit mare, aquas abyssi magnae", et per quod "posuerit profunditates ejus in viam ut transirent redempti", tum per quod "duxerit eos per abyssos"; falsa enim ab infernis exhalata continue obstipant hominem, proinde inferna, (nam sive dicas falsa ab illis, vel illa, idem est, ) at Dominus jugiter dissipat ea apud illos qui in veris ex bono ab Ipso sunt; hoc itaque est quod significatur per "exsiccare mare", et "ducere eos per abyssos"; illi qui in veris ex bono a Domino sunt, intelliguntur per "redemptos."

[4] Simile significatur per "exsiccare abyssum et arefacere fluvios" apud Esaiam,

Jehovah "dicit Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini; et vastitates ejus erigam; dicens abysso, Exsiccare, et fluvios tuos arefaciam " (44:26, 27):

per "Hierosolymam" significatur ecclesia Domini; et per "urbes Jehudae" significantur bona et vera doctrinae; restauratio ecclesiae et doctrinae significatur per "habitari" et "aedificari"; dissipatio malorum et falsorum quae ab infernis, ac tutatio ab illis, significatur per "exsiccare abyssum et arefacere fluvios" (ut supra).

[5] Simile significatur apud Sachariam,

Israel "transibit per mare angustiae, sed percutiet in mari fluctus, et exsiccabuntur omnes profunditates fluminis, et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" (10:11):

quod 2 illi qui in veris ex bono sunt tutati a Domino vivent, tametsi falsa ab infernis circumfundunt, significatur per quod "Israel transibit per mare, et percutiet in mari fluctus, et exsiccabuntur omnes profunditates fluminis"; per "Israelem" intelliguntur qui in veriS ex bono sunt, per "mare" significatur infernum et omne falsum inde, per "fluctus maris" significantur ratiocinationes ex falsis contra vera, per "exsiccare omnes profunditates fluminis" significatur dissipare omnia falsa mali etiam profundiora, "flumen" Nilus significat scientificum falsum: quare sequitur, quod "dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet"; per "Aschurem" significatur ratiocinatio ex falsis contra vera, et per "Aegyptum" scientificum applicatum ad confirmanda falsa; "superbia Aschuris" quae dejicietur significat propriam intelligentiam ex qua ratiocinatio, et "baculus Aegypti" qui recedet significat potentiam quae ratiocinationi accedit per scientifica quae applicantur ad confirmandum.

[6] Apud Ezechielem,

"In die quo descensurus est in infernum, lugere faciam, obtegam super eo abyssum" (31:15):

haec de Pharaone et Aschure, et per "Pharaonem" significatur simile quod per "Aegyptum", nempe scientificum destruens verum ecclesiae per applicationem ad falsa, et per "Aschurem" significatur ratiocinatio ex illis; quod illi qui tales dejicientur in infernum ubi talia falsa et ratiocinia ex falsis sunt, significatur per quod "descendet in infernum et obtegetur abysso"; inde etiam patet quod "abyssus" sit infernum ubi et unde falsa mali.

[7] Apud Micham,

Deus "revertetur, miserebitur nostri, supprimet iniquitates nostras, et projiciet in profunditates maris omnia peccata" nostra (7:19):

quia "profunditates maris", aeque ac "abyssi", sunt inferna ubi et unde mala et falsa, ideo dicitur quod "projiciet in profunditates maris omnia peccata" nostra.

[8] Apud Ezechielem,

"Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur; cum ascendere fecero contra te abyssum, et obtexerint te aquae multae; et fecero descendere te cum descendentibus in foveam ad populum saeculi; et habitare te fecero in terra inferiorum in desolationibus a saeculo, cum descendentibus in foveam, ut non habites" (26:19, 20):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; seu quoad vera naturalis hominis, nam vera naturalis hominis sunt cognitiones veri et boni: hic agitur de vastatione ecclesiae quoad illa; "dare Tyrum urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur", significat doctrinam ejus absque veris et sicut doctrinas quae sunt absque bono, nam vera doctrinae absque bono non sunt vera, quia omnia vera sunt boni; "ascendere facere contra Tyrum abyssum, ut obtegant illam aquae multae", significat immersionem in falsa ab inferno in pluri copia ("abyssus" est infernum, "aquae multae" sunt falsa in pluri copia): "cum descendentibus in foveam ad populum saeculi" significat ad illos in inferno qui ibi fuerunt ab Antiquissima Ecclesia mox ante diluvium; illi vocantur "populus saeculi" quia ab antiquo, et in diris falsis prae aliis: ex quibus patet quid significatur per "facere habitare in terra inferiorum in desolationibus a saeculo, cum descendentibus in foveam, ut non habites"; "non habitare" hic significat non in aliquibus veris esse, quia non in bono; illi etiam non habitant in domibus, sed in foveis.

[9] Similia significantur apud Sachariam,

"Ecce 3 Jehovah depauperabit Tyrum, et excutiet in mare opes ejus, et ipsa igne comederetur" (9:4):

"excutere in mare opes ejus" significat conjicere in infernum falsa; "mare" est infernum ubi falsa mali, et "opes" sunt ipsa falsa.

[10] Apud Ezechielem,

"In aquas multas deduxerunt te contemnentes te, ventus orientalis fregit te in corde marium; opes tuae, negotiationes tuae, mercatus tuus, nautae tui et naucleri tui confirmantes fissuram tuam, et negotiantes negotiationem tuam, et omnes viri belli tui qui in te, et in omni congregatione tua, quae in medio tui, cadent in cor marium in die casus tui" (27:26, 27):

haec etiam de Tyro, et dicta sunt de "navibus" ejus, per quas significantur cognitiones boni et veri, seu vera naturalis hominis quae sibi comparant et quae venditant; hic autem falsitates: per "cor marium" in quo ventus orientalis fregit illam, et in quod cadent die casus sui, simile significatur cum abysso, nempe infernum unde falsa doctrinae; "ventus orientalis" est influxus e caelo, et "dies casus ejus" est ultimum judicium: per "opes" significantur falsitates; per "negotiationes" et "mercatus" significantur illarum acquisitiones et communicationes, per "nautas" ministri, per "naucleros" antistites qui ducunt et docent, per "viros belli" qui defendunt, et per "congregationem" falsa doctrinalia.

2, 3, 5, 6]):

quod per Jonam, quod fuerit in ceto tribus diebus et tribus noctibus, repraesentatum sit quod Dominus ita esset in corde terrae, docet Ipse apud Matthaeum (12:39, 40; 16:4; Luca 11:29, 30); et per haec verba Jonae describuntur dirae tentationes Domini. Et quia tentationes existunt per inundationes malorum et falsorum, quae ascendunt ex inferno et quasi submergunt, dicitur quod "ex ventre inferni vociferatus sit", et quod "projectus sit in profunditatem usque in cor marium", per quae significatur infernum; per "flumen" et per "aquas" quae circumdederunt, et per "fluctus et undas" quae transiverunt, significantur mala et falsa inde; per" abyssum" quae circumcinxit, significantur inferna ubi et unde falsa; per "excisiones montium" ad quas descendit, significantur inferna ubi et unde mala: quod ab illis sicut vinctus fuerit, significatur per "algam alligatam capiti", et per "vectes terrae qui super illum"; quod sicut vinctus per falsa significatur per "algam", et quod sicut vinctus per mala per "vectes terrae": victoria super illis ex propria potentia, significatur per "nihilominus ascendere fecisti e fovea animam meam"; dicitur "ascendere fecisti", sed cum de Domino, intelligitur quod Ipse ex suo Divino Se ascendere fecerit, ita ex propria potentia.

[12] Similia significantur per sequentia apud Davidem,

"Abyssus ad abyssum clamat, ad vocem canalium tuorum; omnes confractiones tuae et fluctus tui super me transiverunt" (Psalmuss 42:8 [B.A. 7]);

apud eundem,

"Venerunt aquae usque ad animam; submersus sum in luto profunditatis, nec consistens; veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me. .... Eripe me e luto ne submergar; eripiar ab osoribus, et e profunditatibus aquarum, ne obruat me fluctus aquarum nec claudat super me fovea os suum" (Psalmuss 69:2, 3, 15 [, 161, 2, 14, 15]):

apud eundem,

"Revertere, vivifica me; et ex abyssis terrae, revertere, ascendere fac me" (Psalmuss 71:20);

apud eundem,

"Reputatus sum cum descendentibus in foveam, .... inter mortuos neglectus, sicut confossi cubantes in sepulchro, quorum non meministi amplius, quique a manu tua excisi sunt; posuisti me in fovea inferiorum, in tenebris, in profunditatibus" (Psalmuss 88:5-7 [B.A. 4-6])

Tentationes Domini quando fuit in mundo, per quas subjugavit inferna et glorificavit Humanum suum, etiam per illa apud Davidem describuntur: per "fluctus" et "undas" significantur mala et falsa; et per "abyssos" et "profunditates maris", tum per "foveam", significantur inferna ubi et unde illa; nam, ut supra dictum est, tentationes sunt quasi immersiones in inferna, et obsessiones a malis et falsis. Haec significantur per lamentationes apud Davidem pluribus in locis, et quoque apud Prophetas; in sensu enim spirituali Verbi multis agitur de tentationibus Domini, per quas subjugavit inferna, ac disposuit omnia in ordinem in caelis et in infernis, et per quas glorificavit Humanum suum; illae praecipue intelliguntur

per "quae apud Prophetas et in Psalm Davidis" praedicta sunt de Domino et impleta ab Ipso, apud Lucam (24:44).

[13] Per "abyssum" et per "mare" et ejus "profunditates" etiam significantur inferna in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Fugite, averterunt se, in profundum demiserunt se habitatores Dedanis.... et Chazoris" ( 4 49:8, 30);

apud 5 eundem,

"Ascendit supra Babelem mare, multitudine fluctuum ejus obtecta est" (51:42);

apud Amos,

"Videre fecit me Dominus Jehovih, et ecce vocans ad 6 contendendum per ignem, .... comedit abyssum magnam" (7:4);

apud Davidem,

"Viderunt Te aquae, Deus, viderunt Te aquae, extimuerunt, etiam commotae sunt abyssi" (Psalmuss 77:17 [B.A. 16]);

apud eundem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum movebuntur montes in corde marium, tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus" (Psalmuss 46:3, 4 [B.A. 2, 3]);

apud Mosen,

"Hoc ipso die disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt" (Genesis 7:11);

et postea,

"Et obturati sunt fontes abyssi et cataractae caeli" (Genesis 8:2);

apud Hiobum,

"Sapientia unde invenitur? et quis est locus intelligentiae? Non novit homo pretium ejus. .... Abyssus dicit, Non in me illa; et mare dicit, Non mecum" (28:12, [13,] 14);

apud eundem,

"Num venisti ad fletus maris, et in pervestigatione abyssi ambulasti? Num revelatae sunt tibi portae mortis, et portas umbrae mortis videras?" (16, 17);

apud Evangelistas,

"Qui scandalizaverit unum parvorum istorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et demergatur in profundum maris" (Matthaeus 18:6; Marcus 9:42; Luca 17:2);

et alibi apud eosdem,

Daemones, qui obsiderunt virum, rogarunt Jesum ut non mandaret illis in abyssum abire; ideo permisit illis ingredi porcos (Luca 8:31, 33; Matthaeus 8:32);

et in sequentibus in Apocalypsi,

"Bestia quae ascendit ex abysso et fecit bellum" (11:7);

"Bestia, quam vidisti, erat et non est, et ascensura est ex abysso" (17:8);

"Vidi angelum descendentem e caelo, qui habebat clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua;.... et vinxit draconem mille annos, et conjecit eum in abyssum" ( 7 20:1-3):

in his locis etiam per "abyssum" et per "profundum maris" significatur infernum ubi et unde falsa mali; ex causa quia illi spiritus, qui ibi, dum in mundo vixerunt homines, in falsis mali fuerunt, in fundo sicut marium apparent habitare, et ibi eo profundius, quo malum ex quo falsum gravius fuit.

[14] Sicut per "abyssos" significantur inferna ubi et unde falsa, ita quoque per "abyssos" significantur ultima caeli, ubi et unde cognitiones veri, quae sunt vera naturalis hominis. Causa est quia ultima caeli etiam apparent sicut in aquis, sed tenuibus et claris; nam, ut supra dictum est, atmosphaera supremi caeli est sicut aetherea, atmosphaera medii caeli est sicut aerea, et atmosphaera ultimi caeli est sicut aquea: quod haec sit sicut aquea, est quia vera apud illos Sunt vera naturalis hominis, et naturalis hominis atmosphaera est sicut aquea. Inde quoque sunt apparentiae fluviorum, lacuum et marium in mundo, spirituali. Quare per "maria" etiam significantur cognitiones et scientifica in communi seu in omni complexu: quod haec quoque per "maria" significentur, videatur supra (n. 275, 342).

[15] Similia etiam significantur per "abyssos" in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Jehovah Deus tuus deducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte" (Deuteronomius 8:7);

(quae explicata videantur supra, n. 518 [a]): apud eundem,

Deus benedicet Josepho "benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi cubantis infra" (Genesis 49:25; et Deuteronomius 33:13);

(quae quoque supra, n. 448 [a] , explicata sunt): apud Davidem,

"Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius 8 omnis exercitus illorum; colligens sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos" (Psalmuss 33:6, 7);

(videatur supra, n. 275 [d]), ubi explicata): apud eundem,

"Abysso sicut veste obvelasti terram" (Psalmuss 104:6);

(de his etiam videatur supra, n. 275 [d]): apud eundem,

"Laudate Jehovam e terra, balaenae et omnes abyssi" (Psalmuss 148:7):

per "abyssos" in illis locis significantur ultima caeli, in quibus sunt angeli spirituales naturales. Similiter apud Ezechielem,

"Aquae crescere fecerunt 9 eam, abyssus altam fecit eam" (31:4).

(De hoc videatur supra, n. 518 [b] .)

[16] Praeterea per "abyssos" etiam significantur Divina vera in copia, et arcana sapientiae Divinae:

- Ut apud Davidem,

"Diffidit petram in deserto, et bibere fecit abyssos magnas" (Psalmuss 78:15);

et apud eundem,

Jehovah, "justitia tua abyssus magna" (Psalmuss 36:7 [B.A. 6]);

et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232