Bible

 

Genesis 48

Studie

   

1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.

2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.

3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,

4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?

9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.

12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, Scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 17

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

17. Ipse Primogenitus ex mortuis," significat et quod est ipsum Divinum Bonum. - Quid "Primogenitus ex mortuis," nondum aliquis scit; et quid significat, a Veteribus disceptatum fuit; notum illis fuit, quod per "Primogenitum significetur Primum et Primarium ex quo omne Ecclesiae; et a multis creditum est, quod esset verum doctrina et fide, sed a paucis, quod esset verum actu et opere, quod est bonum vitae; quod hoc sit primum et primarium Ecclesiae, et inde in proprio sensu intelligatur per "Primogenitum," videbitur: sed primum dicetur de opinione illorum qui crediderunt, quod verum doctrina et fide sit primum et primarium Ecclesiae, ita primogenitum; crediderunt illud, quia id primum discitur, et quia Ecclesia sit Ecclesia per verum, sed usque non prius quam dum verum sit vitae; prius est modo in intellectus cogitatione et memoria, et non in voluntatis actu, ac verum quod non est verum actu seu opere, non vivit; est modo sicut arbor luxurians ramis et foliis absque fructu; estque sicut scientia absque applicatione ad usum; et est sicut fundamentum super quo exstruitur domus, in quo habitandum est; haec sunt prima tempore, sed non sunt prima fine, et prima fine sunt primaria; nam primum fine est habitatio in domo, et primum tempore est fundamentum; primum etiam fine est usus, et primum tempore est scientia; pariter primum fine, dum plantatur arbor, est fructus, sed primum tempore sunt rami et folia. Simile est cum intellectu, qui primum apud hominem formatur, sed ob finem. ut homo id quod intellectu videt, faciat; alioquin est intellectus sicut praedicator, qui bene docet, sed male vivit. Praeterea omne Verum seminatur in Interno homine, et radicatur in Externo; quare nisi Verum seminatum radicatur in Externo homine, quod fit per agere, fit sicut arbor posita non in humo, sed supra illam, quae aspirante aestu solis illico marcescit: hanc radicem homo secum fert post mortem, qui veritates fecerat; non autem homo qui sola fide illas cognoverat et agnoverat. Nunc quia multi ex veteribus id quod primum tempore est, fecerunt primum fine, quod est primarium, ideo dixerunt, quod Primogenitum significaret verum doctrina et fide in Ecclesia, nescientes quod hoc apparenter primogenitum sit, non autem actualiter. Sed omnes illi qui fecerunt Verum doctrina et fide primarium damnati sunt, quia nihil facti seu operis, seu nihil vitae, isti Vero inest; ideo Cainus, qui fuit Primogenitus Adami et Evae, damnatus est; quod per illum significetur Verum doctrina et fide, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia 242. Ideo etiam Ruben, qui erat Primogenitus Jacobi, a Patre damnatus est, (Genesis 49:3-4);

Ac primogenitura ei adempta est, (1 Chronicles 5:1);

quod per Rubenem in Sensu spirituali intelligatur Verum doctrina et fide, in sequentibus videbitur. Per "Primogenita Aegypti," quae omnia percussa sunt, quia damnata, nec aliud in Sensu spirituali intelligitur, quam Verum doctrina et fide separatum a bono vitae, quod Verum in se mortuum est. Per "Hircos" apud Danielem et Matthaeum, nec alii intelliguntur, quam qui in fide separata a vita sunt, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (61-68). Quod illi qui in fide separata a vita fuerunt, circa Ultimum Judicium rejecti sint et damnati, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio 16, seq.. Ex his paucis constare potest, quod Verum doctrina et fide non sit primogenitum Ecclesiae, sed Verum actu seu opere, quod est bonum vitae; nam non prius Ecclesia est apud hominem quam dum verum fit vitae, et cum verum fit vitae tunc id est bonum; intellectus enim cogitatio et memoria non influit in voluntatem, et per voluntatem in actum, sed voluntas influit in intellectus cogitationem et memoriam, et facit; et quod ex voluntate per intellectum procedit, hoc ex affectione quae est amoris per cogitationem quae est intellectus procedit, et id omne vocatur bonum, ac intrat vitam; quare dicit Dominus, quod Qui facit veritatem, in Deo faciat, (Johannes 3:21).

Quoniam Johannes repraesentabat Bonum vitae, ac Petrus Verum fidei (5), ideo Johannes cubuit ad pectus Domini, et Secutus est Jesum, non autem Petrus, (Johannes 21:18-23);

Dixit etiam Dominus de Johanne, quod Mansurus sit usque dum venit (vers. 22, 23),

ita ad hodiernum diem, qui est Adventus Domini; quare etiam a Domino nunc docetur bonum vitae pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, erunt. In summa, "Primogenitum" est, quod Verum ex Bono primum producit, ita quod Intellectus ex Voluntate; quia Verum est Intellectus et Bonum est Voluntatis: hoc Primum, quia est sicut semen, ex quo reliqua procedunt, est Primarium. Quoad Dominum, Ipse est Primogenitus ex Mortuis, quia Ipse etiam quoad Humanum Suum est Ipsum Verum unitum Divino Bono, ex Quo omnes homines, qui in se mortui sunt, vivunt. Simile intelligitur apud Davidem:

"Dabo Ipsum Primogenitum, altum Regibus terrae," (Psalm. 89:28 (B.A. Psalm. 89:27));

hoc de Humano Domini. Inde est quod Israel dicatur Primogenitus, (Exodus 4:22-23);

per "Israelem" intelligitur Verum actu, et per "Jacobum" Verum doctrina, et quia ex hoc solo non aliqua Ecclesia fit, ideo Jacob nominatus est Israel; in Supremo autem sensu per" Israelem" intelligitur Dominus. Propter hanc repraesentationem "Primogeniti,"

Sanctificabantur Jehovae omnes primogeniti et omnia primogenita, (Exodus 13:2, 12; 22:28-29).

Propter illam repraesentationem "Primogeniti,"

Assumebantur Levitae loco omnium Primogenitorum in Ecclesia Israelitica, et dicitur quod sic essent Jehovae, (Numeri 3:12-13, 40-46; 1 18:15-18);

per "Levim" enim significatur verum actu, quod est bonum vitae et ideo posteritati ejus datum est sacerdotium, de qua re in sequentibus. Propterea etiam,

Primogenito dabatur duplum haereditatis, et vocabatur "Principium roboris," (Deuteronomius 21:15-17).

Quod "Primogenitum" significet primarium Ecclesiae, est quia in Verbo per Nativitates naturales significantur Nativitates spirituales, et tunc quod primum illas facit apud hominem, intelligitur per "Primogenitum" ejus; non enim prius Ecclesia est apud illum, quam dum Verum doctrinae in Interno homine conceptum in Externo nascitur.

Poznámky pod čarou:

1. 40-46 pro "46 ad 46"

  
/ 962