Bible

 

Genesis 13

Studie

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 635

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

635. Ultimo detegetur hoc Arcanum: in Septem Capitibus in Apocalypsi describitur Consummatio hodiernae Ecclesiae, similiter sicut describitur devastatio Aegypti, ac utraque per similes plagas, quarum unaquaevis spiritualiter significat aliquod falsum, quod promovit devastationem ejus usque ad interitum, quare etiam haec Ecclesia, quae hodie deperdita est, vocatur Aegyptus spiritualiter intellecta, Apocalypsis 11:8. Plagae in Aegypto fuerunt hae, quod aquae versae sint in sanguinem, unde mortuus est omnis piscis, et foetuit flumen, Exodus 7: similiter dicitur in Apocalypsi 8:8; 16:3 per sanguinem significatur Divinum Verum falsificatum, videatur APOCALYPSIS REVELATA 379, 404, 681, 687-688; et per pisces, qui tunc mortui, vera in naturali homine similiter, 290, 405. In Aegypti terram productae sunt ranae, Exodus 8 aliquid de ranis etiam dicitur in Apocalypsi 16:13, per ranas significantur ratiocinationes ex cupiditate falsificandi vera, videatur APOCALYPSIS REVELATA 702. In Aegypto ulcera noxia facta sunt super homine et bestia, Exodus 9: similiter in Apocalypsi 16:2per ulcera significantur interiora mala et falsa destructiva boni et veri in Ecclesia, videatur APOCALYPSIS REVELATA 678. In Aegypto facta est grando mixta igne, Exodus 9: similiter in Apocalypsis 8:7; 16:21; grando significat falsum infernale, videatur APOCALYPSIS REVELATA 399, 714. In Aegyptum immissa est locusta, Exodus 10: similiter in Apocalypsi 9:1-11, locustae significant falsa in extremis, videatur APOCALYPSIS REVELATA 424, 430. In Aegyptum graves tenebrae inductae sunt, Exodus 10: similiter in Apocalypsi 8:12, tenebrae significant falsa oriunda vel ex ignorantia, vel ex falsis religionis, vel ex malis vitae, videatur APOCALYPSIS REVELATA 110, 413, 695. Quod tandem Aegyptii perierint in Mari Suph, Exodus 14: in Apocalypsi autem Draco et Pseudopropheta in stagno ignis et sulphuris, Apocalypsi 19:20; 20:10 utrumque, mare Suph et Stagnum illud, significat Infernum. Quod de Aegypto et de Ecclesia, cujus consummatio et finis describitur in Apocalypsi, similia dicantur, est quia per Aegyptum intelligitur Ecclesia, quae in principio suo fuit praestans, quare Aegyptus, antequam Ecclesia 1 ejus devastata est, aequiparatur horto Edenis, et horto Jehovae, Genesis 13:10, Ezechiel 31:8, et quoque vocatur Lapis angularis tribuum, Filius sapientum, et regum antiquitatis, Esaias 19:11, 13, plura de Aegypto in statu primaevo ejus, et in statu devastato, videatur APOCALYPSIS REVELATA 503.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Ecclesiae.

  
/ 853