Bible

 

Ezechiel 46

Studie

   

1 Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris, quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.

2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

10 Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.

14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

16 Hæc dicit Dominuis Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie.

17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit.

18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.

20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant.

23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.

24 Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 26

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

26. Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in Mundo Spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sequentia haec in Societate Coeli, e qua fuit Angelus tubae et ductor. Quis in Christiano Orbe aliquid scivisset de Coelo, ac de Gaudiis et de Felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere. Quod similia existant in Mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi, ut quod viderit Filium hominis in medio septem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Coelo; Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia electos ex unaquavis Tribu; Locustas ascendentes ex abysso; Draconem et ejus pugnam cum Michaele; Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem; duas Bestias, unam ascendentem ex mari, alteram e terra; Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris; Equum album, et Coenam Magnam; Coelum novum et Terram novam, ac Sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam 1 quoad Portas, Murum et hujus Fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum fuit in Mundo spirituali et in Coelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini; et quae deinde Apostolo Petro, Acta 11: tum quae visa et audita Paulo. Praeterea quae Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quae Cherubi, Ezechi. 1, 10: Quod Novum Templum, et Novam Terram, et Angelum metientem illa, Ezechi. 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48: Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes; et quoque in Chaldaeam, in Captivitatem, Ezechi. 8, 11. Simile factum est cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Sacharia 1:8. seq. Quod viderit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, Sacharia 2:1. 2 seq. Quod viderit Candelabrum, et duas Oleas, Sacharia 4:1. seqq. Quod viderit Volumen volans, et Epham, Sacharia 5:1, 6. Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, Sacharia 6. seq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Bestias ascendentes e mari, Cap Daniel 7. seqq. Tum pugnas Arietis et Hirci, Cap Daniel 8. seqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo, Daniel 9: Quod puer Elisaei viderit Currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum aperti sunt ejus oculi. Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in Mundo Spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma a Domino e Coelo. 3 ,

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: discriptam

2. Prima editio: Daniel 3:1.

3. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.

  
/ 535