Bible

 

Ezechiel 39

Studie

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 705

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

705. Quod per quatuor illa, Carnem, Sanguinem, Panem et Vinum, intelligantur Spiritualia et Coelestia, quae illis correspondent, constare potest ex locis in Verbo, ubi nominantur. Quod per CARNEM in Verbo intelligatur Spirituale et coeleste, constare potest ex his locis ibi, "Venite et congregamini ad COENAM MAGNI DEI, ut comedatis Carnes regum, et Carnes chiliarchorum, et Carnes fortium, et Carnes equorum, et sedentium super illis, et Carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum," Apocalypsis 19:17-18. Et apud Ezechielem, "Congregate vos a circuitu super SACRIFICIUM MEUM, quod sacrifico vobis, SACRIFICIUM MAGNUM super montibus Israelis, ut comedatis Carnem, et bibatis Sanguinem: Carnem fortium comedetis, et Sanguinem principum terrae bibetis; et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem de Sacrificio meo; et satiabimini super mensa mea, equo et curru, forti et omni viro belli. Sic dabo gloriam meam inter gentes." 39:17-21. Quis non videt, quod in illis locis per Carnem non intelligatur Caro, nec per Sanguinem Sanguis, sed spiritualia et coelestia, quae correspondent; quid alioquin, nisi vanae et mirabiles expressiones forent, quod comederent carnes regum, chiliarchorum, 1 fortium, equorum, et sedentium super illis, et quod satiarentur super mensa, equo, curru, forti et omni viro belli; et quod biberent sanguinem principum terrae, et sanguinem usque ad ebrietatem. Quod haec dicta sint de Sancta Coena Domini, clare patet, nam nominatur Coena Magni Dei, et quoque Sacrificium magnum.

[2] Quoniam omnia spiritualia et coelestia unice se referunt ad bonum et verum, sequitur quod per Carnem intelligatur Bonum charitatis, et per Sanguinem verum fidei, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum amoris et quoad Divinum Verum sapientiae. Bonum spirituale per Carnem etiam intelligitur per haec apud Ezechielem, "Dabo illis Cor unum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et removebo Cor lapidis, et dabo illis Cor carnis," Ezechiel 11:19; 36:26per Cor in Verbo significatur amor, inde per Cor carnis, amor boni. Praeterea, quod per Carnem et Sanguinem, intelligatur bonum et verum, utrumque spirituale, amplius constat ex significatione Panis et Vini in nunc sequentibus, quoniam Dominus dicit, quod Caro Ipsius sit Panis, et quod Sanguis Ipsius sit Vinum, quod e Poculo bibebatur.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: chiliariorum.

  
/ 853