Bible

 

Ezechiel 39

Studie

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 379

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

379. "Et dealbaverunt stolas Suas in Sanguine Agni," significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic at Domino reformati sunt. - Sunt mala falsi et falsa mali; mala falsi apud illos qui ex religione credunt quod mala non damnent, modo ore confiteantur quod peccatores sint; et falsa mali apud illos qui mala apud se confirmant. Per "stolas" significantur hic ut supra (378) communia vera ex Verbo, quae faciunt religiosa illorum: quod dicatur quod "dealbaverint stolas suas in sanguine Agni" est quia "album" dicitur de veris (167, 231, 232), ita quod purificaverint falsa per vera: quod etiam significetur, quod sic a Domino reformati sint, est quia omnes qui pugnarunt contra mala in mundo, et crediderunt in Dominum, post excessum e mundo docentur a Domino, et a falsis religionis suae per vera abducuntur, et sic reformantur; causa est, quia illi qui fugiunt mala ut peccata, in bono vitae sunt, et bonum vitae desiderat vera, et agnoscit et acceptat illa; at nusquam malum vitae. Creditur quod per "Sanguinem Agni," hic et alibi in Verbo, significetur Passio crucis Domini; sed Passio crucis fuit ultima Tentatio, per quam Dominus plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum, per quae duo salvavit hominem, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 22-27, tum supra (67); et quia Dominus per illam plene glorificavit Humanum Suum, hoc est, Divinum fecit, ideo non potest aliud per "Carnem" et "Sanguinem" Ipsius intelligi quam Divinum in Ipso et ab Ipso; per "Carnem" Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Sanguinem" Divinum Verum ab illo Bono. In multis locis in Verbo nominatur "Sanguis," et per illum ubivis in Sensu spirituali significatur Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et in opposito sensu Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, ut constare potest a sequentibus locis. Primo, quod per "Sanguinem" significetur Divinum Verum Domini seu Verbi, ex his; quod Sanguis dictus fuerit "Sanguis foederis," et "foedus" est conjunctio, et haec fit a Domino per Divinum Verum Ipsius; ut apud Sachariam:

"Per Sanguinem Foederis tui emittam vinctos e fovea," (9:11);

et apud Mosen:

Moses postquam legerat Librum legis in auribus populi, sparsit dimidium Sanguinis super populum, "et dixit, Ecce Sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec," (Exodus 24:3-8; 1

"Et Jesus accipiens poculum, et dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc est Sanguis Meus, ille Novi Foederis," (Matthaeus 26:27-28; 2 Marcus 14:24; Luca 22:20);

Per "Sanguinem Novi Foederis" seu Testamenti, non aliud significatur quam Verbum, quod vocatur "Foedus" et "Testamentum," Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. Quoniam per "Sanguinem" id significatur, ideo Dominus dedit illis Vinum, dicens "Hoc est Sanguis Meus," et "Vinum" significat Divinum Verum (316); quare etiam vocatur Sanguis uvarum, (Genesis 49:11; Deuteronomius 32:14).

Hoc patet adhuc ex his Domini verbis:

"Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis Carnem Filii Hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; nam Caro Mea est vere Cibus, et Sanguis Meus est vere potus: qui comedit Meam Carnem, et bibit Meum Sanguinem, ille in Me manet et Ego in illo," (Johannes 6:53-56). 3

Quod per "Sanguinem" hic intelligatur Divinum Verum, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit, habeat vitam, ac maneat in Domino et Dominus in illo; quod hoc faciat Divinum Verum et vita secundum illud, et quod Sancta Caena confirmet illud, notum potest esse in Ecclesia. Quoniam "Sanguis" significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est Ipsum Foedus seu Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit Sanguis sanctissimum Repraesentativum in Ecclesia Israelitica, in qua omnia et singula erant Correspondentiae spiritualium; ut quod Sumerent de Sanguine Paschali, "et darent super postes et superliminaria domuum," ne veniret super illos plaga, (Exodus 12:7, 13, 22);

Quod Sanguis holocausti spargeretur super Altare, ad fundamenta Altaris, super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum, (Exodus 29:12, 16, 20-21; Leviticus 1:5, 11, 15; 3:2, 8, 13; 4:25, 30, 34; 5:9; 8:15, 24; 17:6; Numeri 17:17 [NCBSP: Numeri 18:17]; 4 Deuteronomius 12:27);

Tum super Velum quod super Arca, super Propitiatorium ibi, et super cornua Altaris suffitus, (Leviticus 4:6-7, 17-18; 16:12-15).

Per "Sanguinem Agni" simile significatur in sequentibus in Apocalypsi:

"Factum est bellum in Caelo, Michael et Angeli pugnarunt contra Draconem, et vicerunt illum per Sanguinem Agni, et per Verbum testimonii sui," (12:7, 11);

non enim cogitari potest, quod Michael et Angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinem Verum Domini, in Verbo; nam Angeli in Caelo non cogitare possunt de aliquo Sanguine, nec cogitant de Passione Domini, sed de Divino Vero et de Resurrectione Ipsius; quare cum homo cogitat de Sanguine Domini, Angeli percipiunt Divinum Verum Ipsius, et cum de Passione Domini percipiunt Glorificationem Ipsius, et tunc solum Resurrectionem; quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. Quod "Sanguis" significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem:

Deus "animas egenorum servabit, pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivent, et dabit illis de auro Schebae," (Psalm. 72:13-15); 5

"sanguis pretiosus in oculis Dei" pro Divino vero apud illos; "aurum Schebae" est sapientia inde. apud Ezechielem:

"Congregate vos ad Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis Carnem et bibatis Sanguinem, Sanguinem principum terrae bibetis, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrifico vobis: sic dabo gloriam Meam inter gentes," (39:17-21);

per "sanguinem" hic non potest intelligi sanguis, quia dicitur quod "bibituri sint sanguinem principum terrae," et quod "bibituri sint sanguinem usque ad ebrietatem;" sed tunc verus sensus Verbi resultat, dum per "Sanguinem" intelligitur Divinum Verum, agitur etiam ibi de Ecclesia Domini, quam apud gentes instauraturus est.

Secundo, quod "Sanguis" significet Divinum Verum, clare videri potest ex sensu ejus opposito, in quo significat Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, quod patet ex his:

Qui "obturat aures suas, ne audiat Sanguines, et occludit oculos, ne videat malum, (Esaias 33:15).

"Perdes loquentes mendacium, virum Sanguinum et doli abominatur Jehovah," (Psalm. 5:7 (B.A. 6));

Omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum Dominus abluerit Sanguines ejus e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis, (Esajas 4:2-3, 4); 6

"In die quo nata es vidi te conculcatam in Sanguinibus, et dixi, In Sanguinibus tuis vive; lavi et ablui Sanguines a super te," (Ezechiel 16:5-6, 9, 22, 36, 38);

"Errarunt Caeci in plateis, polluti sunt Sanguine, et quae non possunt, tangunt vestimentis suis," (Threni 4:13-14);

"Vestis est polluta Sanguinibus," (Esaias 9:4 (B.A. 5));

"Etiam in alis tuis inventus est Sanguis animarum innocentium," (Jeremias 2:34); 7

"Manus vestrae Sanguinibus plenae sunt, lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum," (Esaias 1:15-16);

"Manus vestrae pollutae sunt Sanguine, et digiti vestri iniquitate, labia vestra locuta sunt mendacium, festinant ad effundendum Sanguinem innocentem," (Esaias 59:3, 7);

"Jehovah exiens ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra Sanguines suos," (Esaias 26:21; 8

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex Sanguinibus," (Johannes 1:12-13);

In Babylonia "Sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est," (Apocalypsis 18:24); 9

"Mare factum est tanquam Sanguis mortui, et fontes aquarum facti sunt Sanguis," (Apocalypsis 16:3-4; Esaias 15:9; 10 Psalm. 105:29); 11

Simile significatur per quod flumina, collectiones et stagna aquarum in Aegypto versa sint in Sanguinem, (Exodus 7:15-25); 12

"Luna vertetur in Sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus," (Joel 3:4 (B.A. 2:31)); 13

"Luna facta est Sanguis," (Apocalypsis 6:12).

In his locis et pluribus aliis, "Sanguis significat Verum Verbi falsificatum, et quoque prophanatum; quod tamen manifestius videri potest ex illis locis in Verbo in serie lectis. Cum itaque per "Sanguinem" in opposito sensu significatur Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, patet quod per "Sanguinem" in genuino sensu significetur Verum Verbi non falsificatum.

Poznámky pod čarou:

1. 3-8 pro "3 ad n."

2. xxvi. pro "xxvii."

3. 53-56 pro "50 ad 58"

4. 17 pro "8"

5. 13-15 pro "13, 14, 15, 16"

6. iv. pro "iii."

7. 34 pro "33, 34"

8. 21 pro "20"

9. xviii. pro "xvii."

10. 9 pro "6, 9"

11. 29 pro "23, 28, 29"

12. 25 pro "27"

13. 3:4 pro "3:34"

  
/ 962