Bible

 

Ezechiel 36

Studie

   

1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.

2 Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :

3 propterea vaticinare, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,

4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.

5 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :

6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.

8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.

9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.

10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11 Et replebo vos hominibus et jumentis : et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.

12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te : et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.

13 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam,

14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.

15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.

16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.

18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.

19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.

20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.

21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.

22 Idcirco dices domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

23 Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

27 Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.

30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.

33 Hæc dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,

34 et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.

36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.

37 Hæc dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,

38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 336

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

336. "Et omnis mons et insula e locis suis emota sunt," 1 significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit. - Quod haec per illa significentur, nemo videre potest nisi per Sensum spiritualem. Quod significentur, est quia per "montes" intelliguntur qui in bono amoris sunt, quia Angeli habitant super montibus, editioribus qui in amore in Dominum sunt, et super minus editis qui in amore erga proximum sunt; quare per "omnem montem" significatur omne bonum amoris: quod per "insulas" intelligantur remotiores a cultu Dei, videatur supra (34); hic qui in fide sunt, et non ita in bono amoris; inde in sensu abstracto per "omnem insulam" significatur omne verum fidei. Per "emoveri e locis suis" significatur recedere. Ex habitationibus ergo Angelorum super montibus et collibus derivatur, quod per "montes" et "colles" in Verbo significetur Caelum et Ecclesia, ubi est amor in Dominum et amor erga proximum, ac in opposito sensu Infernum ubi est amor sui et amor mundi. Quod Caelum et Ecclesia, ubi amor in Dominum et amor erga proximum sunt, et sic ubi est Dominus, per "montes" et "colles" significentur, patet ex sequentibus his locis:

"Tolle oculos ad Montes, unde venit auxilium," (Psalm. 121:1);

"En super Montibus pedes evangelizantis pacem," (Nahum 2:1 (B.A. 1:15); Esaias 52:7);

"Laudate Jehovam Montes et Colles," (Psalm. 148:9);

"Mons Dei Mons Baschanis, Mons Collium Mons Baschanis; quare subsilitis Montes, Colles Montis; desiderat Jehovah habitare illos, etiam Jehovah habitabit in perpetuum," (Psalm. 68:16-17 (B.A. 15-16) 2 );

"Montes saltarunt sicut arietes, Colles sicut filii gregis; coram Domino parturis Terra," (Psalm. 114:4-7); 3

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem Montium Meorum, ut possideant eos electi Mei, et servi Mei habitent ibi," (Esaias 65:9);

In consummatione saeculi, "tunc qui in Judaea fugiant in montes," (Matthaeus 24:16);

"Jehovah, justitia Tua sicut 4 Montes Dei," (Psalm. 36:7 (B.A. 6));

"Jehovah exibit et pugnabit, stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum ante facies Hierosolymae ab Oriente," (Sacharias 14:3-4).

Quoniam "Mons Olivarum" significabat Divinum amorem,

Ideo Dominus diebus praedicavit in Templo, "noctibus autem egrediens pernoctavit in Monte Olivarum," (Luca 21:37; 22:39; Johannes 8:1);

Et ideo Dominus super illo Monte locutus est cum discipulis de Adventu Suo et de consummatione saeculi, (Matthaeus 24:3; Marcus 13:3, seq.);

Et quoque inde ivit Hierosolymam et passus est, (Matthaeus 21:1; 26:30; Marcus 11:1; 14:26; Luca 19:29, 37; 21:37; 22:39).

Quoniam "mons" significabat Caelum et Amorem,

Inde Jehovah descendit super Caput Montis Sinai, et promulgavi Legem, (Exodus 19:20; 24:17);

Et ideo Dominus coram Petro, Jacobo et Johanne, super Monte alto transformatus est, (Matthaeus 17:1);

Et ideo Sion fuit super Monte, et quoque Hierosolyma, et haec et illa vocata est "Mons Jehovae" et "Mons Sanctitatis," multis in locis in Verbo.

Similia per "Montes" et "Colles" significantur alibi (ut Esaias 7:25; 5 30:25; 11:9; 44:23; 49:11, 13; 55:12; Jeremias 16:15-16; Ezechiel 36:8; Joel 4:17, 18 (B.A. 3:17-18); 6 Amos 4:1, 13; 7 9:13-14; Psalm. 65:7 (B.A. 6); Psalm. 80:9, 11 (B.A. 8, 10); Psalm. 104:5-10, 13).

Quod "montes" et "colles" significent illos amores, manifestius adhuc constare potest ex sensu opposito illorum, in quo significant amores infernales, qui est amor sui et amor mundi, ut patet ex his locis:

Dies Jehovae veniet "super omnes Montes altos, et super omnes Colles elatos," (Esaias 2:12, 14);

"Omnis Vallis extolletur, et omnis Mons et Colles humiliabitur," (Esaias 40:3-4); 8

"Evertentur Montes, et cadent gradus," (38:20-21); 9

"Ecce Ego contra te Mons perdens universam terram, dabo te in Montem Combustionis," (Jeremias 51:25);

"Vidi Montes et ecce commoventur, et omnes Colles evertuntur," (Jeremias 4:23-25);

"Ignis accensus in ira Mea, et inflammabit fundamenta Montium," (Deuteronomius 32:22);

"Vastabo Montes et Colles," (Esaias 42:15);

"Ecce Jacob, posui te sicut tribulam, ut tritures et conteras Montes, et Colles sicut glumam ponas, ut ventus auferat eos," (Esaias 41:15-16);

"Date Jehovae gloriam, antequam offendunt pedes ad Montes Crepusculi," (Jeremias 13:16). 10

Nec aliud intelligitur per Septem Montes, super quibus Mulier, quae erat Babylon, sedit, (Apocalypsis 17:9).

(Praeter alibi, ut Esaias 14:13; Jeremias 50:6; 11 Jeremias 9:9 (B.A. 10); Ezechiel 6:3, 13; 12 34:6; Micham 6:1-2; Nahum 1:5-6; Psalm. 46:3-4 (B.A. 2-3).)

Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per quod "omnis mons et insula e locis suis emota sint;" tum quid in sequentibus, per quod "Omnis Insula fugit, et Montes non inventi sunt," (Apocalypsis 16:20);

(videatur) (714).

Poznámky pod čarou:

1. sunt pro "est"

2. 16, 17 pro "16, 19"

3. 114:4-7 pro "104:2 ad 6"

4. sicut pro "sunt"

5. 25 pro "15"

6. 4:17, 18 pro "4:8"

7. 4:1, 13 pro "2:12, 13"

8. 3, 4 pro "3, 5"

9. Ezech. pro "Esaj."

10. Jerem. pro "Ezech."

11. Jerem. pro "cap."

12. 3, 13 pro "34"

  
/ 962